Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Curtius Rufus Historia Alexandri Magni IntraText CT - Text |
|
|
Capp. VII-IXVII.1. At Dareus, nuntio de adversa valetudine accepto, celeritate quantam capere tam grave agmen poterat ad Euphraten contendit, iunctoque eo pontibus quinque tamen diebus traiecit exercitum Ciliciam occupare festinans. Iamque Alexander viribus corporis receptis ad urbem Solos pervenerat: cuius potitus ducentis talentis multae nomine exactis arci praesidium militum imposuit. Vota deinde pro salute suscepta per ludum atque otium reddens ostendit quanta fiducia Barbaros sperneret: quippe Aesculapio et Minervae ludos celebravit. Spectanti nuntius laetus adfertur Halicarnaso, Persas acie a suis esse superatos, Myndios quoque et Caunios et pleraque tractus eius suae facta dicionis. Igitur edito spectaculo ludicro castrisque motis et Pyramo amne ponte iuncto ad urbem Mallum pervenit; inde alteris castris ad oppidum Castabalum. Ibi Parmenio regi occurrit; praemiserat ad explorandum iter saltus per quem ad urbem Isson nomine penetrandum erat. Atque ille angustiis eius occupatis et praesidio modico relicto Isson quoque desertam a Barbaris ceperat. Inde progressus, deturbatis qui interiora montium obsidebant, praesidiis cuncta firmavit, occupatoque itinere, sicut paulo ante dictum est, idem et auctor et nuntius venit. Isson deinde rex copias admovit; ubi consilio habito utrumne ultra progrediendum foret, an ibi opperiundi essent novi milites quos ex Macedonia adventare constabat, Parmenio non alium locum proelio aptiorem esse censebat: "quippe illic utriusque regis copias numero futuras pares, cum angustiae multitudinem non caperent: planitiem ipsis camposque esse vitandos, ubi circumiri, ubi ancipiti acie opprimi possent. Timere ne non virtute hostium, sed lassitudine sua vincerentur. Persas recentes subinde successuros, si laxius stare potuissent." Facile ratio tam salubris consilii accepta est. Itaque inter angustias saltus hostem opperiri statuit. 2. Erat in exercitu regis Sisenes Perses. Quondam a praetore Aegypti missus ad Philippum donisque et omni honore cultus exsilium patria sede mutaverat; secutus deinde in Asiam Alexandrum, inter fideles socios habebatur. Huic epistulam Cretensis miles, obsignatam anulo cuius signum haud sane notum erat, tradidit. Nabarzanes, praetor Darei, miserat eam hortabaturque Sisenem, ut dignum aliquid nobilitate atque moribus ederet: magno id ei apud regem honori fore. Has litteras Sisenes, utpote innoxius, ad Alexandrum saepe deferre temptavit; sed, cum tot curis apparatuque belli regem videret urgueri, aptius subinde tempus exspectans suspicionem initi scelesti consilii praebuit. Namque epistula, priusquam ei redderetur, in manus Alexandri pervenerat, lectamque eam et ignoti anuli sigillo inpresso Siseni dari iusserat ad aestimandam fidem Barbari. Qui quia per conplures dies non adierat regem, scelesto consilio eam visus est suppressisse et in agmine a Cretensibus haud dubie iussu regis occisus. VIII.1. Iamque Graeci milites, quos Thimodes a Pharnabazo acceperat, praecipua spes et propemodum unica, ad Dareum pervenerant. Hi magnopere suadebant, ut retro abiret spatiososque Mesopotiae campos repeteret: si id consilium damnaret, at ille divideret saltem innumerabiles copias, neu sub unum fortunae ictum totas vires regni cadere pateretur. Minus hoc regi quam purpuratis eius displicebat: "ancipitem fidem et mercede venalem; proditionem imminere, et dividi non ob aliud copias velle quam ut ipsi, in diversa digressi, si quid commissum esset, traderent Alexandro: nihil tutius fore quam circumdatos eos exercitu toto obrui telis, documentum non inultae perfidiae futuros." At Dareus, ut erat sanctus et mitis, se vero tantum facinus negat esse facturum, ut suam secutos fidem, suos milites iubeat trucidari: "quem deinde amplius nationum exterarum salutem suam crediturum sibi, si tot militum sanguine inbuisset manus? Neminem stolidum consilium capite luere debere; defuturos enim qui suaderent, si suasisse periculosum esset. Denique ipsos cotidie ad se advocari in consilium variasque sententias dicere, nec tamen melioris fidei haberi qui prudentius suaserit." Itaque Graecis nuntiare iubet ipsum quidem benevolentiae illorum gratias agere: "ceterum si retro ire pergat, haud dubie regnum hostibus traditurum; fama bella stare, et eum qui recedat fugere credi. Trahendi vero belli vix ullam esse rationem. Tantae enim multitudini, utique cum iam hiems instaret, in regione vasta et invicem a suis atque hoste vexata non suffectura alimenta. Ne dividi quidem copias pose servato more maiorum qui universas vires discrimini bellorum semper obtulerint. Et, hercule, terribilem antea regem et absentia sua ad vanam fiduciam elatum, postquam adventare se senserit, cautum pro temerario factum delituisse inter angustias saltus ritu ignobilium ferarum, quae strepitu praetereuntium audito silvarum latebris se occulerent. Iam etiam valetudinis simulatione frustrari suos milites. Sed non amplius ipsum esse passurum detrectare certamen: in illo specu, in quem pavidi recessissent, oppressurum esse cunctantes." Haec magnificentius iactata quam verius. 2. Ceterum, pecunia omni rerumque pretiosissimis Damascum Syriae cum modico praesidio militum missis, reliquas copias in Ciliciam duxit insequentibus more patrio agmen coniuge et matre. Virgines quoque cum parvo filio comitabantur patrem. Forte eadem nocte et Alexander ad fauces, quibus Syria aditur, et Dareus ad eum locum, quem Amanicas Pylas vocant, pervenit. Nec dubitavere Persae quin Isso relicta, quam ceperant, Macedones fugerent; nam etiam saucii quidam et invalidi, qui agmen non poterant persequi, excepti erant. Quos omnis instinctu purpuratorum barbara feritate saevientium praecisis adustisque manibus circumduci, ut copias suas noscerent, satisque omnibus spectatis nuntiare quae vidissent regi suo iussit. Motis ergo castris superat Pinarum amnem, in tergis, ut credebat, fugientium haesurus. At illi, quorum amputaverat manus, ad castra Macedonum penetrant Dareum, quanto maximo cursu posset, sequi nuntiantes. Vix fides habebatur; itaque speculatores maritimas regiones praemissos explorare iubet, ipse adesset, an praefectorum aliquis speciem praebuisset universi venientis exercitus. Sed cum speculatores reverterentur, procul ingens multitudo conspecta est. Ignes deinde totis campis conlucere coeperunt, omniaque velut continenti incendio ardere visa, cum incondita multitudo maxime propter iumenta laxius tenderet. Itaque eo ipso loco metari suos castra iusserat, laetus, quod omni expetierat voto, in illis potissimum angustiis decernendum fore. 3. Ceterum, ut solet fieri cum ultimi discriminis tempus adventat, in sollicitudinem versa fiducia est. Illam ipsam fortunam, qua adspirante res tam prospere gesserat, verebatur, nec iniuria, ex his quae tribuisset sibi, quam mutabilis esset reputabat: unam superesse noctem, quae tanti discriminis moraretur eventum. Rursus occurrebat maiora periculis praemia et, sicut dubium esset an vinceret, ita illud utique certum esse, honeste et cum magna laude moriturum. Itaque corpora milites curare iussit ac deinde tertia vigilia instructos et armatos esse. Ipse in iugum editi montis escendit, multisque conlucentibus facibus patrio more sacrificium dis praesidibus loci fecit. Iamque tertium, sicut praeceptum erat, signum tuba miles acceperat, itineri simul paratus ac proelio, strenueque iussi procedere oriente luce pervenerunt ad angustias, quas occupare decreverant. Dareum XXX inde stadia abesse praemissi indicabant. Tunc consistere agmen iubet, armisque ipse sumptis aciem ordinat. 4. Dareo adventum hostium pavidi agrestes nuntiaverunt vix credenti occurrere etiam, quos ut fugientes sequebatur. Ergo non mediocris omnium animos capiebat formido, - quippe itineri quam proelio aptiores erant, - raptimque arma capiebant. Sed ipsa festinatio discurrentium suosque ad arma vocantium maiorem metum incussit. Alii in iugum montis evaserant, ut hostium agmen inde prospicerent; equos plerique frenabant. Discors exercitus nec ad unum intentus imperium vario tumultu cuncta turbaverat. Dareus initio iugum montis cum parte copiarum occupare statuit, et a fronte et a tergo circumiturus hostem, a mari quoque, quo dextrum eius cornu tegebatur, alios obiecturus, ut undique urgueret. Praeter haec, viginti milia praemissa cum sagittariorum manu Pinarum amnem, qui duo agmina interfluebat, transire et obicere sese Macedonum copiis iusserat; si id praestare non possent, retrocedere in montes et occulte circumire ultimos hostium. Ceterum destinata salubriter omni ratione potentior fortuna discussit: quippe alii prae metu imperium exsequi non audebant, alii frustra exsequebantur, quia, ubi partes labant, summa turbatur. IX.1. Acies autem hoc modo stetit. Nabarzanes equitatu dextrum cornu tuebatur additis funditorum sagittariorumque viginti fere milibus. In eodem Thimodes erat, Graecis peditibus mercede conductis triginta milibus praepositus. Hoc erat haud dubium robur exercitus, par Macedonicae phalangi acies. In laevo cornu Aristomedes Thessalus XX milia barbarorum peditum habebat. In subsidiis pugnacissimas locaverat gentes. Ipsum regem in eodem cornu dimicaturum tria milia delectorum equitum, adsueta corporis custodia, et pedestris acies, quadraginta milia, sequebantur; Hyrcani deinde Medique equites, his proximi ceterarum gentium, ultra eos dextra laevaque dispositi. Hoc agmen, sicut dictum est, instructum VI milia iaculatorum funditorumque antecedebant. Quidquid in aliis angustiis adiri poterat inpleverant copiae, cornuaque hinc a iugo, illinc a mari stabant: uxorem matremque regis et alium feminarum gregem in medium agmen acceperant. Alexander phalangem, qua nihil apud Macedonas validius erat, in fronte constituit. Dextrum cornu Nicanor, Parmenionis filius, tuebatur: huic proximi stabant Coenos et Perdiccas et Meleager et Ptolomaeus et Amyntas, sui quisque agminis duces. In laevo, quod a mare pertinebat, Craterus et Parmenio erant, sed Craterus Parmenioni parere iussus. Equites ab utroque cornu locati: dextrum Macedones Thessalis adiunctis, laevum Peloponnesii tuebantur. Ante hanc aciem posuerat funditorum manum sagittariis admixtis. Thraces quoque et Cretenses ante agmen ibant, et ipsi leviter armati. At his, qui praemissi a Dareo iugum montis insederant, Agrianos opposuit ex Graecia nuper advectos. Parmenioni autem praeceperat, ut, quantum posset, agmen ad mare extenderet, quo longius abesset acies montibus, quos occupaverant Barbari. At illi neque obstare venientibus nec circumire praetergressos ausi funditorum maxime aspectu territi profugerant, eaque res Alexandro tutum agminis latus, quod ne superne incesseretur timuerat, praestitit. XXX et duo armatorum ordines ibant: neque enim latius extendi aciem patiebantur angustiae. Paulatim deinde et laxare se sinus montium et maius spatium aperire coeperant, ita ut non pedes solum ordine incedere, sed etiam lateribus circumfundi posset equitatus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |