Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Curtius Rufus Historia Alexandri Magni IntraText CT - Text |
|
|
Capp. X-XIIIX.1. At Bessus et Nabarzanes olim agitatum scelus exsequi statuunt regni cupiditate accensi: Dareo autem incolumi tantas opes sperare non poterant. Quippe in illis gentibus regum eximia maiestas est: ad nomen quoque Barbari conveniunt, et pristinae veneratio fortunae sequitur adversam. Inflabat inpios animos regio cui praeerant, armis virisque et spatio locorum nulli earum gentium secunda: tertiam partem Asiae tenet, multitudo iuniorum exercitus, quos amiserat Dareus, aequabat. Itaque non illum modo, sed etiam Alexandrum spernebant, inde vires imperii repetituri, si regni iis potiri contigisset. Diu omnibus cogitatis placuit per milites Bactrianos ad omne obsequium destinatos regem conprehendere, mittique nuntium ad Alexandrum, qui indicaret vivum adservari eum: si, id quod timebant, proditionem aspernatus esset, occisuri Dareum et Bactra cum suarum gentium manu petituri. Ceterum propalam conprehendi Dareus non poterat, tot Persarum milibus laturis opem regi; Graecorum quoque fides timebatur. Itaque, quod vi non poterant, fraude adsequi temptant: paenitentiam secessionis simulare decreverant et excusare apud regem consternationem suam. Interim? qui Persas sollicitarent, mittuntur. Hinc spe, hinc metu militares animos versant: ruinae rerum subdere illos capita, in perniciem trahi, cum Bactra pateant, exceptura eos bonis et opulentia, animis quam concipere non possint. 2. Haec agitantibus Artabazus supervenit sive regis iussu sive sua sponte, adfirmans mitigatum esse Dareum et eundem illis amicitiae gradum patere apud regem. Illi lacrimantes nunc purgare se, nunc Artabazum orare ut causam ipsorum tueretur precesque perferret. Sic peracta nocte sub lucis exortum Bessus et Nabarzanes cum Bactrianis militibus in vestibulo praetorii aderant, titulum sollemnis officii occulto sceleri praeferentes. 3. Dareus signo ad eundum dato currum pristino more conscendit. Nabarzanes ceterique parricidae procumbentes humi, quem paulo post in vinculis habituri erant, sustinuere venerari; lacrimas etiam paenitentiae indices profuderunt: adeo humanis ingeniis parata simulatio est! Preces deinde suppliciter admotae Dareum natura simplicem et mitem non credere modo, quae adfirmabant, sed flere etiam coegerunt. Ac ne tum quidem cogitati sceleris paenituit, cum intuerentur, qualem et regem et virum fallerent. Ille quidem securus periculi, quod instabat, Alexandri manus, quas solas timebat, effugere properabat. XI.1. Patron autem, Graecorum dux, praecipit suis ut arma, quae in sarcinis antea ferebantur, induerent, ad omne imperium suum parati et intenti. Ipse currum regis sequebatur occasioni inminens adloquendi eum, quippe Bessi facinus praesenserat; sed Bessus id ipsum metuens, custos verius quam comes, a curru non recedebat. Diu ergo Patron cunctatus ac saepius sermone revocatus, inter fidem timoremque haesitans, regem intuebatur. Qui, ut tandem advertit oculos, Bubacen spadonem inter proximos currum sequentem percontari iubet numquid ipsi velit dicere. Patron se vero, sed remotis arbitris loqui velle cum eo respondit, iussusque propius accedere sine interprete, - nam haud rudis Graecae linguae Dareus erat, - "Rex", inquit, "ex L milibus Graecorum supersumus pauci, omnes fortunae tuae comites, et in hoc tuo statu idem, qui florente te fuimus, quascumque terras elegeris, pro patria et domesticis rebus petituri. Secundae adversaeque res tuae copulavere nos tecum. Per hanc fidem invictam oro et obtestor, in nostris castris tibi tabernaculum statue, nos corporis tui custodes esse patiaris. Omisimus Graeciam, nulla Bactra sunt nobis, spes omnis in te: utinam et ceteris esset! Plura dici non attinet. Custodiam corporis tui externus et alienigena non deposcerem, si crederem alium posse praestare." Bessus quamquam erat Graeci sermonis ignarus, tamen stimulante conscientia indicium profecto Patronem detulisse credebat: et interpretes celato sermone Graeci exempta dubitatio est. Dareus autem, quantum ex voltu concipi poterat, haud sane territus percontari Patrona causam consilii quod adferret coepit. Ille, non ultra differendum ratus: "Bessus", inquit, "et Nabarzanes insidiantur tibi; in ultimo discrimine et fortunae tuae et vitae hic dies aut parricidis aut tibi futurus ultimus." Et Patron quidem egregiam conservati regis gloriam tulerat. Eludant videlicet, quibus forte temere humana negotia volvi agique persuasum est, nec serie nexuque causarum latentium et multo ante destinatarum suum quemque ordinem inmutabili lege percurrere. Dareus certe respondit, quamquam sibi Graecorum militum fides nota sit, numquam tamen a popularibus suis recessurum; difficilius sibi esse damnare, quam decipi: quidquid fors tulisset, inter suos perpeti malle quam transfugam fieri; sero se perire, si salvum esse milites sui nollent. Patron desperata regis salute ad eos quibus praeerat reddit, omnia pro fide experiri paratus. XII.1. At Bessus occidendi protinus regis impetum ceperat: sed veritus, ne gratiam Alexandri, nisi vivum eum tradidisset, inire non posset, dilato in proximam noctem sceleris consilio agere gratias incipit, quod perfidi hominis insidias iam Alexandri opes spectantis prudenter cauteque vitasset: donum eum hosti laturum fuisse regis caput. Nec mirari hominem mercede conductum omnia habere venalia: sine pignore, sine lare, terrarum orbis exulem, ancipitem hostem ad nutum licentium circumferri. Arguenti deinde se deosque patrios testes fidei suae invocanti Dareus vultu adsentiebatur, haud dubius quin vera deferrentur a Graecis; sed eo rerum ventum erat, ut tam periculosum esset non credere suis quam decipi. XXX milia erant, quorum inclinata in scelus levitas timebatur, IIII milia Patron habebat. Quibus si credidisset salutem suam damnata popularium fide, parricidio excusationem videbat offerri; itaque praeoptabat inmerito quam iure violari. Besso tamen insidiarum consilium purganti respondit Alexandri sibi non minus iustitiam quam virtutem esse perspectam: falli eos, qui proditionis ab eo praemium exspectent; violatae fidei neminem acriorem fore vindicem ultoremque. Iamque nox adpetebat, cum Persae more solito armis positis ad necessaria ex proximo vico ferenda discurrunt. At Bactriani, ut imperatum a Besso erat, armati stabant. 2. Inter haec Dareus Artabazum acciri iubet, expositisque quae Patron detulerat haud dubitare Artabazus quin transeundum esset in castra Graecorum: Persas quoque periculo vulgato secuturos. Destinatus sorti suae et iam nullius salubris consilii patiens unicam in illa fortuna opem Artabazum, ultimum illum visurus, amplectitur, perfususque mutuis lacrimis inhaerentem sibi avelli iubet: capite deinde velato, ne inter gemitus digredientem velut a rogo intueretur, in humum pronum corpus abiecit. Tum vero custodiae eius adveti, quos regis salutem vel periculis vitae tueri oportebat, dilapsi sunt, tot armatis, quos iam adventare credebant, haud rati se futuros pares. Ingens ergo in tabernaculo solitudo erat paucis spadonibus, quia quo discederent non habebant, circumstantibus regem. At ille remotis arbitris diu aliud atque aliud consilium animo volutabat. 3. Iamque solitudinem, quam paulo ante pro solacio petiverat, perosus Bubacen vocari iubet. Quem intuens: "Ite", inquit, "consulite vobis ad ultimum regi vestro, ut decebat, fide exhibita; ego hic legem fati mei exspecto. Forsitan mireris, quod vitam non finiam: alieno scelere, quam meo mori malo." Post hanc vocem spado gemitu non tabernaculum modo sed etiam castra conplevit. Inrupere deinde alii, laceratisque vestibus lugubri et barbaro ululatu regem deplorare coeperunt. Persae ad illos clamore perlato attoniti metu nec arma capere, ne in Bactrianos inciderent, nec quiescere audebant, ne inpie deserere regem viderentur. Varius ac dissonus clamor, sine duce ac sine imperio totis castris referebatur. 4. Besso et Nabarzani nuntiaverant sui regem a semetipso interemptum esse: planctus eos deceperat; itaque citatis equis advolant, sequentibus quos ad ministerium sceleris delegerant; et, cum tabernaculum intrassent, quia regem vivere spadones indicabant, conprehendi vincirique iusserunt. Rex curru paulo ante vectus et deorum auspiciis ac suis honoribus cultus nulla externa ope admota captivus servorum suorum in sordidum vehiculum pellibus undique contectus inponitur. Pecunia regis et supellex quasi belli iure diripitur, onustique praeda per scelus ultimum parta fugam intendunt. Artabazus cum his qui imperio parebant Graecisque militibus Parthienen petebat, omnia tutiora parricidarum contuitu ratus. Persae promissis Bessi onerati, maxime quia nemo alius erat quem sequerentur, coniunxere se Bactrianis, agmen eorum tertio adsecuti die. Ne tamen honos regi non haberetur, aureis conpedibus Dareum vinciunt, nova ludibria subinde excogitante fortuna. Et ne forte cultu regio posset agnosci, sordidis pellibus vehiculum intexerant; ignoti iumenta agebant, ne percontantibus in agmine monstrari posset. Custodes procul sequebantur. XIII.1. Alexander, audito Darium movisse ab Ecbatanis, omisso itinere quod patebat in Mediam fugientem insequi pergit strenue. Tabas, - oppidum est in Paraetacene ultima, - pervenit: ibi transfugae nuntiant praecipitem fuga Bactra petere Dareum. Certiora deinde cognoscit ex Bagistane Babylonio; non equidem vinctum regem, sed in periculo esse aut mortis aut vinculorum adfirmabat. Rex, ducibus convocatis: "Maximum", inquit, "opus, sed labor brevissimus superest. Dareus haud procul, destitutus a suis aut oppressus. In illo corpore posita est nostra victoria, et tanta res celeritatis est praemium." Omnes pariter conclamant paratos ipsos sequi: nec labori nec periculo parceret. Igitur raptim agmen cursus magis quam itineris modo ducit, ne nocturna quidem quiete diurnum laborem relaxante. Itaque D stadia processit, perventumque erat in vicum, in quo Dareum Bessus conprehenderat. Ibi Melon, Darei interpres, excipitur: corpore aeger non potuerat agmen adsequi et deprehensus celeritate regis transfugam se esse simulabat. Ex hoc acta cognoscit. Sed fatigatis necessaria quies erat; itaque delectis equitum VI milibus CCC, quos dimachas appellabant, adiungit. Dorso hi graviora arma portabant, ceterum equis vehebantur; cum res locusque posceret, pedestris acies erant. 2. Haec agentem Alexandrum adeunt Orsilos et Mithracenes: Bessi parricidium exosi transfugerant, nuntiabantque stadia D abesse Persas, ipsos brevius iter monstraturos. Gratus regi adventus transfugarum fuit. Itaque prima vespera ducibus isdem cum expedita equitum manu monstratam viam ingreditur phalange, quantum festinare posset, sequi iussa. Ipse quadrato agmine incedens ita cursum regebat, ut primi coniungi ultimis possent. CCC stadia processerant, cum occurrit Brochubelus, Mazaei filius, Syriae quondam praetor; is quoque transfuga nuntiabat Bessum haud amplius quam CC stadia abesse, exercitum, utpote qui non caveret, incompositum inordinatumque procedere; Hyrcaniam videri petituros; si festinaret sequi palantes superventurum; Dareum adhuc vivere. Strenuo alioquin cupiditatem consequendi transfuga iniecerat. Itaque calcaribus subditis effuso cursu eunt. Iamque fremitus hostium iter ingredientium exaudiebatur, sed prospectum ademerat pulveris nubes. Paulisper ergo inhibuit cursum, donec consideret pulvis. Iamque conspecti a Barbaris erant et abeuntium agmen conspexerant nequaquam futuri pares, si Besso tantum animi fuisset ad proelium, quantum ad parricidium fuerat. Namque et numero Barbari praestabant et robore: ad hoc refecti cum fatigatis certamen inituri erant. Sed nomen Alexandri et fama, maximum in bello utique momentum, pavidos in fugam avertit. Bessus vero et ceteri facinoris eius participes vehiculum Darei adsecuti coeperunt hortari eum conscenderet equum et se hosti fuga eriperet. Ille deos ultores adesse testatur et Alexandri fidem inplorans negat se parricidas velle comitari. Tum vero ira quoque accensi tela coiciunt in regem multisque confossum vulneribus relinquunt. Iumenta quoque, ne longius prosequi possent, convulnerant duobus sevis qui regem comitabantur occisis. Hoc edito facinore, ut vestigia fugae spargerent, Nabarzanes Hyrcaniam, Bessus Bactra paucis equitum comitantibus petebant. Barbari ducibus destituti qua quemque aut spes ducebat aut pavor dissipabantur; D tantum equites congregaverant se, incerti adhuc resistere melius esset an fugere. 3. Alexander hostium trepidatione conperta Nicanorem cum equitum parte ad inhibendam fugam emittit; ipse cum ceteris sequitur. Tria ferme milia resistentia occisa sunt, reliquum agmen pecudum more intactum agebatur, iubente rege ut caedibus abstineretur. Nemo captivorum erat, qui monstrare Darei vehiculum posset: singula, ut quaeque prenderent, scrutabantur, nec tamen ullum vestigium fugae regis exstabat. Festinantem Alexandrum vix III milia equitum persecuta sunt, at in eos, qui lentius sequebantur, incidebant universa fugientium agmina. Vix credibile dictu, plures captivi quam qui caperent erant: adeo omnem sensum territis fortuna penitus excusserat, ut nec hostium paucitatem nec multitudinem suam satis cernerent. 4. Interim iumenta quae Dareum vehebant, nullo regente decesserant militari via et errore delata per quattuor stadia in quadam valle constiterant, aestu simulque vulneribus fatigata. Haud procul erat fons, ad quem monstratum a peritis Polystratus Macedo siti maceratus accessit; ac, dum galea haustam aquam sorbet, tela iumentorum deficientium corporibus infixa conspexit. Miratusque confossas potius quam abacta esse, semivivi hominis ... |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |