Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Curtius Rufus
Historia Alexandri Magni

IntraText CT - Text

  • LIBER SEXTUS
    • Capp. X-XI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Capp. X-XI

X.

1. Tum Philotas: "Verba" inquit, "innocenti reperire facile est, modum verborum misero tenere difficile. Itaque inter optimam conscientiam et iniquissimam fortunam destitutus ignoro quomodo et animo meo et tempori paream. Abest quidem optimus causae meae iudex: qui cur me ipse audire noluerit, non, mehercule, excogito, cum illi utrimque cognita causa tam damnare me liceat quam absolvere, non cognita vero liberari absente non possum, qui a praesente damnatus sum. Sed quamquam vincti hominis non supervacua solum, sed etiam invisa defensio est, qui iudicem non docere videtur, sed arguere, tamen, utcumque licet me dicere, memet ipse non deseram nec committam ut damnatus etiam mea sententia videar. Equidem cuius criminis reus sim, non video. Inter coniuratos nemo me nominat, de me Nicomachus nihil dixit, Cebalinus plus quam audierat scire non potuit. Atqui coniurationis caput me fuisse credit rex! Potuit ergo Dymnus eum praeterire, quem sequebatur, praesertim cum quaerenti socios vel falso fuerim nominandus, quo facilius, qui temptabatur, posset inpelli? Non enim detecto facinore nomen meum praeteriit, ut possit videri socio pepercisse, Nicomacho, quem taciturum arcana de semet ipso credebat, confessus aliis nominatis me unum subtrahebat. Quaeso, commilitones, si Cebalinus me non adisset, nihil me de coniuratis scire voluisset, num hodie dicerem causam nullo me nominante? Dymnus sane, ut viveret adhuc, vellet mihi parcere: quid ceteri? qui de se confitebuntur, me videlicet subtrahent! Maligna est calamitas, et fere noxius, cum suo supplicio crucietur, adquiescit alieno. Tot conscii nec in eculeum quidem inpositi verum fatebuntur? Atqui nemo parcit morturo, nec cuiquam moriturus, ut opinor. Ad verum crimen et ad unum praevertendum mihi est: cur rem delatam ad te tacuisti? cur tam securus audisti? Hoc qualecumque est, confesso mihi, ubicumque es, Alexander, remisisti: dexteram tuam amplexus, reconciliati pignus animi, convivio quoque interfui. Si credidisti mihi, absolutus sum; si pepercisti, dimissus: vel iudicium tuum serva. Quid hac proxima nocte, qua digressus sum a mensa tua, feci? quod novum facinus delatum ad te mutavit animum tuum? Gravi sopore adquiescebam, cum me malis indormientem meis inimici vinciendo excitaverunt. Unde et parricidae et proditori tam alti quies somni? Scelerati conscientia obstrepente condormire non possunt; agitant eos Furiae, non consummato modo, sed etiam cogitato parricidio. At mihi securitatem primum innocentia mea, deinde tua dextera obtulerat; non timui ne plus alienae crudelitati apud te liceret quam clementiae tuae. Sed ne te mihi credidisse paeniteat, res ad me deferebatur a puero, qui non testem, non pignus indicii exhibere poterat, inpleturus omnes metu, si coepisset audiri. Amatoris et scorti iurgio interponi aures meas credidi infelix et fidem eius suspectam habui, quod non ipse deferret, sed fratrem potius subornaret; timui ne negaret mandasse se Cebalino et ego viderer multis amicorum regis fuisse periculi causa. Sic quoque, cum laeserim neminem, inveni qui mallet perire me quam incolumem esse! quid inimicitiarum creditis excepturum fuisse, si insontes lacessissem? At enim Dymnus se occidit! Num igitur facturum eum divinare potui? minime. Ita, quod solum indicio fidem fecit, id me, cum a Cebalino interpellatus sum, movere non poterat. At hercules, si conscius Dymno tanti sceleris fuissem, biduo illo proditos esse nos dissimulare non debui; Cebalinus ipse tolli de medio nulloque negotio potuit. Deinde post delatum indicium, quod operturus eram, cubiculum regis solus intravi, ferro quidem cinctus: cur distuli facinus? an sine Dymno non sum ausus? Ille igitur princeps coniurationis fuit! sub illius umbra Philotas latebam, qui regnum Macedonum adfecto! Ecquis e vobis corruptus est donis? quem ducem, quem praefectum inpensius colui? Mihi quidem obicitur quod societatem patrii sermonis asperner, quod Macedonum mores fastidiam: sic ego imperio, quod dedignor, immineo. Iam pridem nativus ille sermo commercio aliarum gentium exolevit: tum victoribus quam victis peregrina lingua discenda est. Non, mehercule, ista me magis laedunt quam quod Amyntas, Perdiccae filius, insidiatus est regi. Cum quo quod amicitia fuerit mihi, non recuso defendere, si fratrem regis non oportuit diligi a nobis. Sin autem in illo fortunae gradu positum etiam venerari necesse erat, utrum, quaeso, quod non divinavi, reus sum, an impiorum amicis insontibus quoque moriendum est? Quod si aequum est, cur tam diu vivo? si iniustum, cur nunc demum occidor? At enim scripsi misereri me eorum, quibus vivendum esset sub eo qui se Iovis filium crederet! Fides amicitiae, veri consilii periculosa libertas, me decepistis! vos, quae sentiebam, ne reticerem inpulistis! Scripsisse me haec fateor regi, non de rege scripsisse. Non enim faciebam invidiam, sed pro eo timebam. Dignior mihi Alexander videbatur qui Iovis stirpem tacitus agnosceret, quam qui praedicatione iactaret. Sed quoniam oraculi fides certa est, sit deus causae meae testis: retinete me in vinculis, dum consulitur Hammo, num arcanum et occultum scelus inierim. Qui regem nostrum dignatus est filium, neminem eorum, qui stirpi suae insidiati sunt, latere patietur. Si certiora oraculis creditis esse tormenta, ne hanc quidem exhibendae veritatis fidem deprecor.

2. Solent rei capitis adhibere vobis parentes. Duos fratres ego nuper amisi, patrem nec ostendere possum, nec invocare audeo, cum et ipse tanti criminis reus sit. Parum est enim tot modo liberorum parentem, in unico filio adquiescentem, eo quoque orbari, nisi ipse in rogum meum inponitur. Ergo, carissime pater, et propter me morieris et mecum. Ego tibi vitam adimo, ego senectutem tuam extinguo. Quid enim me procreabas infelicem adversantibus diis? an ut hos ex me fructus perciperes, qui te manent? Nescio, adulescentia mea miserior sit an senectus tua: ego in ipso robore aetatis eripior, tibi carnifex spiritum adimet, quem, si fortuna exspectare voluisset, natura poscebat. Admonuit me patris mei mentio, quam timide et cunctanter, quae Cebalinus detulerat ad me, indicare debuerim. Parmenio enim, cum audisset venenum a Philippo medico regi parari, deterrere eum voluit epistula scripta, quominus medicamentum biberet quod medicus dare constitueret. Num creditum est patri meo? num ullam auctoritatem eius litterae habuerunt? Ego ipse quotiens quae audieram detuli, et cum ludibrio credulitatis repulsus sum! Si et, cum indicamus, invisi et, cum tacemus, suspecti sumus, quid facere nos oportet?" Cumque unus e circumstantium turba exclamasset: "bene meritis non insidiari", Philotas: "Recte", inquit, "quisquis es, dicis. Itaque, si insidiatus sum, poenam non deprecor, et finem facio dicendi, quoniam ultima verba gravia sunt visa auribus." Abducitur deinde ab iis, qui custodiebant eum.

XI.

1. Erat inter duces manu strenuus Bolon quidam, pacis artium et civilis habitus rudis, vetus miles, ab humili ordine ad eum gradum in quo tunc erat promotus; qui tacentibus ceteris stolida audacia ferox admonere eos coepit, quotiens suis quisque diversoriis, quae occupassent, proturbatus esset, ut purgamenta servorum Philotae reciperentur eo, unde commilitones expulissent. Auro argentoque vehicula eius onusta totis vicis stetisse, at ne in viciniam quidem diversorii quemquam commilitonum receptum esse, sed per dispositos, quos supra somnum habebat, omnis procul relegatos, ne femina illa murmurantium inter se silentio verius quam sono excitaretur. Ludibrio ei fuisse rusticos homines Phrygasque et Paphlagonas appellatos, qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae suae per interpretem audire. Nunc cum Hammonem consuli vellet, eundem Iovis arguisse mendacium Alexandrum filium agnoscentis, scilicet veritum ne invidiosum esset quod dii offerrent. Cum insidiaretur capiti regis et amici, non consuluisse eum Iovem: nunc ad oraculum mittere, dum pater eius sollicitet quis praesit in Media, et pecunia, cuius custodia commissa sit, perditos homines ad societatem sceleris impellat. Ipsos missuros ad oraculum, non qui Iovem interrogent, quod ex rege cognoverint, sed qui gratias agant, qui vota pro incolumitate regis optimi persolvant.

2. Tum vero universa contio accensa est, et a corporis custodibus initium factum clamantibus discerpendum esse parricidam manibus eorum: id quidem Philotas, qui graviora supplicia metueret, haud sane iniquo animo audiebat. Rex in contionem reversus, sive ut in custodia quoque torqueret, sive ut diligentius cuncta cognosceret, concilium in posterum diem distulit; et, quamquam in vesperam inclinabat dies, tamen amicos convocari iubet. Et ceteris quidem placebat Macedonum more obrui saxis, Hephaestio autem et Craterus et Coenos tormentis veritatem exprimendam esse dixerunt; et illi quoque, qui aliud suaserant, in horum sententiam transeunt. Consilio ergo dimisso, Hephaestion cum Cratero et Coeno ad quaestionem de Philota habendam consurgunt. Rex Cratero accersito et sermone habito, cuius summa non edita est, in intimam diversorii partem secessit, et remotis arbitris in multam noctem questionis exspectavit eventum.

3. Tortores in conspectum Philotae omnia crudelitatis instrumenta proponunt. Et ille ultro: "Quid cessatis", inquit, "regis inimicum, interfectorem confitentem occidere? quid questione opus est? cogitavi, volui." Craterus exigere ut, quae confiteretur, in tormentis quoque diceret. Tum corripitur et, dum obligantur oculi, dum vestis exuitur, deos patrios, gentium iura nequiquam apud surdas aures invocabat. Per ultimos deinde cruciatus, utpote et damnatus et inimicis in gratiam regis torquentibus, laceratur. Ac primo, quamquam hinc ignis, illinc verbera iam non ad quaestionem, sed ad poenam ingerebantur, non vocem modo, sed etiam gemitus habuit in potestate; sed postquam intumescens corpus ulceribus flagellorum ictus nudis ossibus incussos ferre non poterat, si tormentis adhibituri modum essent, dicturum se, quae scire expeterent, pollicetur. Sed finem quaestioni fore iurare eos per Alexandri salutem volebat removerique tortores. Et utroque inpetrato: "Cratere", inquit, "dic quid me velis dicere". Illo indignante ludificari eum rursusque revocante tortores, tempus petere coepit dum reciperet spiritum cuncta, quae sciret, indicaturus. Interim equites, nobilissimus quisque et ii maxime, qui Parmenionem propinqua cognatione contingebant, postquam Philotan torqueri fama vulgaverat, legem Macedonum veriti, qua cautum erat ut propinqui eorum qui regi insidiati essent cum ipsis necarentur, alii se interficiunt, alii in devios montes vastasque solitudines fugiunt ingenti per tota castra terrore diffuso, donec rex tumultu cognito legem se de supplicio coniunctorum sontibus remittere edixit.

4. Philotas verone an mendacio liberare se a cruciatu voluerit, anceps coniectura est, quoniam et vera confessis et falsa dicentibus idem doloris finis ostenditur. Ceterum "Pater", inquit, "meus Hegelocho quam familiariter usus sit non ignoratis; illum dico Hegelochum, qui in acie cecidit: omnium malorum nobis fuit causa. Nam cum primum Iovis filium se salutari iussit rex, id indigne ferens ille: "Hunc igitur regem agnoscimus", inquit, "qui Philippum dedignatur patrem? Actum est de nobis, si ista perpeti possumus. Non homines solum, sed etiam deos despicit, qui postulat deus credi. Amisimus Alexandrum, amisimus regem: incidimus in superbiam nec dis, quibus se exaequat, nec hominibus, quibus se eximit, tolerabilem. Nostrone sanguine deum fecimus, qui nos fastidiat? qui gravetur mortalium adire concilium? Credite mihi, et nos, si viri sumus, a dis adoptabimur. Quis proavum huius Archelaum, quis deinde Alexandrum, quis Perdiccan occisos ultus est? hic quidem interfectoribus patris ignovit."

5. Haec Hegelochus dixit super cenam; et postero die prima luce a patre accersor. Tristis erat et me maestum videbat: audieramus enim, quae sollicitudinem incuterent. Itaque, ut experiremur utrumne vino gravatus effudisset illa, an altiore concepta consilio, accersi eum placuit: advenit, eodemque sermone ultro reperito adiecit se, sive auderemus duces esse, proximas a nobis partes vindicaturum, sive deesset animus, consilium silentio esse tecturum. Parmenioni vivo adhuc Dareo intempestiva res videbatur; non enim sibi, sed hosti esse occisuros Alexandrum, Dareo vero sublato praemium regis occisi Asiam et totum Orientem interfectoribus esse cessura. Adprobatoque consilio in haec fides et data est et accepta. Quod ad Dymnum pertinet, nihil scio, et haec confessus intellego non prodesse mihi quod prorsus sceleris expers sum." Illi rursus tormentis admotis, cum ipsis quoque hastis os oculosque eius everberarent, expressere ut hoc quoque crimen confiteretur. Exigentibus deinde, ut ordinem cogitati sceleris exponeret, cum diu Bactra retentura regem viderentur, timuisse respondit ne pater LXX natus annos, tanti exercitus dux tantus, tantae pecuniae custos, interim extingueretur, ipsique spoliato tantis viribus occidendi regis causa non esset. Festinasse ergo se, dum praemium in manibus haberet, repraesentare consilium: cuius patrem fuisse nisi crederent, tormenta, quamquam iam tolerare non posset, tamen non recusare. Illi conlocuti satis quaesitum videri, ad regem revertuntur, qui postero die et, quae confessus erat Philotas, recitari et ipsum, quia ingredi non poterat, iussit adferri. Omnia agnoscente eo Demetrius, qui proximi sceleris particeps esse arguebatur, producitur. Multa adfirmatione animique pariter et constantia et vultus abnuens quicquam sibi in regem cogitatum esse, tormenta etiam deposcebat in semetipsum: cum Philotas circumlatis oculis, ut incidere in Calin quendam haud procul stantem, propius eum iussit accedere. Illo perturbato et recusante transire ad eum: "Patieris", inquit, "Demetrium mentiri rursusque me excruciari?" Calin vox sanguisque defecerant, et Macedones Philotan inquinare innoxios velle suspicabantur, quia nec a Nicomacho nec ab ipso Philota, cum torqueretur, nominatus esset adulescens; qui, ut praefectos regis circumstantes se vidit, Demetrium et semetipsum id facinus cogitasse confessus est. Omnes ergo a Nicomacho nominati more patrio dato signo saxis obruti sunt. Magno non salutis, sed etiam invidiae periculo liberatus erat Alexander: quippe Parmenio et Philotas, principes amicorum, nisi palam sontes sine indignatione totius exercitus non potuissent damnari. Itaque anceps quaestio fuit: dum infitiatus est facinus, crudeliter torqueri videbatur; post confessionem etiam neque amicorum Philotas misericordiam meruit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License