Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Curtius Rufus Historia Alexandri Magni IntraText CT - Text |
|
|
LIBER OCTAVUSCapp. I-IIII.1. Alexander maiore fama quam gloria in dicionem redacta petra, cum propter vagum hostem spargendae manus essent, in tres partes divisit exercitum. Hephaestionem uni, Coenon alteri duces dederat; ipse ceteris praeerat. Sed non eadem mens omnibus Barbaris fuit; armis quidam subacti, plures ante certamen imperata fecerunt; quibus eorum, qui in defectione perseveraverant, urbes agrosque iussit attribui. At exules Bactriani cum DCCC Massagetarum equitibus proximos vicos vastaverunt. Ad quos coercendos Attinas, regionis eius praefectus, CCC equites insidiarum, quae parabantur, ignarus eduxit. Namque hostis in silvis, - et erant forte campo iunctae. - armatum militem condidit, paucis propellentibus pecora, ut inprovidum ad insidias praeda perduceret. Itaque, inconposito agmine solutisque ordinibus Attinas praedabundus sequebatur; quem, praetergressum silvam, qui in ea consederant, ex inproviso adorti cum omnibus interemerunt. 2. Celeriter ad Craterum huius cladis fama perlata est, qui cum omni equitatu supervenit; et Massagetae quidem iam refugerant. Dahae M oppressi sunt, quorum clade totius regionis finita defectio est. Alexander quoque Sogdianis rursus subactis Maracanda repetit; ibi Derdas, quem ad Scythas super Bosphorum colentes miserat, cum legatis gentis occurrit. 3. Phrataphernes quoque, qui Chorasmiis praeerat, Massagetis et Dahis regionum confinio adiunctus miserat, qui facturum imperata pollicerentur. Scythae petebant ut regis sui filiam matrimonio sibi iungeret: si dedignaretur adfinitatem, principes Macedonum cum primoribus suae gentis conubio coire pateretur; ipsum [regum] quoque regem venturum ad eum pollicebantur. Utraque legatione benigne audita, Hephaestionem et Artabazum opperiens stativa habuit. Quibus adiunctis in regionem, quae appellatur Bazaira, pervenit. 4. Barbarae opulentiae in illis locis haud ulla sunt maiora indicia quam magnis nemoribus saltibusque nobilium ferarum greges clausi. Spatiosas ad hoc eligunt silvas crebris perennium aquarum fontibus amoenas; muris nemora cinguntur, turresque habent venantium receptacula. Quattuor continuis aetatibus intactum saltum fuisse constabat; quem Alexander cum toto exercitu ingressus agitari undique feras iussit. Inter quas cum leo magnitudinis rarae ipsum regem invasurus incurreret, forte Lysimachus, qui postea regnavit, proximus Alexandro venabulum obicere ferae coeperat. Quo rex repulso et abire iusso, adiecit tam a semet uno quam a Lysimacho leonem interfici posse. Lysimachus enim quondam, cum venarentur in Syria, occiderat quidem eximiae magnitudinis feram solus; sed, laevo humero usque ad ossa lacerato, ad ultimum periculi pervenerat. Id ipsum exprobrans ei, rex fortius quam locutus est fecit; nam feram non excepit modo, sed etiam uno vulnere occidit. Fabulam, quae obiectum leoni a rege Lysimachum temere vulgavit, ab eo casu, quem supra diximus, ortam esse crediderim. Ceterum Macedones, quamquam prospero eventu defunctus erat Alexander, tamen scivere gentis suae more, ne aut pedes venaretur, aut sine delectis principum atque amicorum. Ille IIII milibus ferarum deiectis in eodem saltu cum toto exercitu epulatus est. 5. Inde Maracanda reditum est; acceptaque aetatis excusatione ab Artabazo provinciam eius destinat Clito. Hic erat, qui apud Granicum amnem nudo capite regem dimicantem clipeo suo texit, et Rhosacis manum capiti regis inminentem gladio amputavit, vetus Philippi miles multisque bellicis operibus clarus. Hellanice, quae Alexandrum educaverat, soror eius, haud secus quam mater a rege diligebatur. Ob has causas validissimam imperii partem fidei eius tutelaeque commisit. Iamque iter parare in posterum iussus sollemni et tempestivo adhibetur convivio. In quo rex cum multo incaluisset mero, inmodicus aestimator sui celebrare quae gesserat coepit, gravis etiam eorum auribus qui sentiebant vera memorari. Silentium tamen habuere seniores, donec Philippi res orsus obterere nobilem apud Chaeroneam victoriam sui operis fuisse iactavit, ademptamque sibi malignitate et invidia patris tantae rei gloriam. Illum quidem seditione inter Macedones milites et Graecos mercennarios orta debilitatum vulnere, quod in ea consternatione acceperat, iacuisse, non alias quam simulatione mortis tutiorem; se corpus eius protexisse clipeo suo, ruentesque in illum sua manu occisos. Quae patrem numquam aequo animo esse confessum, invitum filio debentem salutem suam. Itaque post expeditionem, quam sine eo fecisset ipse in Illyrios, victorem scripsisse se patri fusos fugatosque hostes; nec adfuisse usquam Philippum. Laude dignos esse non qui Samothracum initia viserent, cum Asiam uri vastarique oporteret, sed eos qui magnitudine rerum fidem antecessissent. Haec et his similia laeti audiere iuvenes; ingrata senioribus erant, maxime propter Philippum, sub quo diutius vixerant: cum Clitus ne ipse quidem satis sobrius ad eos, qui infra ipsum cubabant, conversus Euripidis rettulit carmen, ita ut sonus magis quam sermo exaudiri posset a rege. Quo significabatur male instituisse Graecos, quod tropaeis regum dumtaxat nomina inscriberent: alieno enim sanguine partam gloriam intercipi. Itaque rex, cum suspicaretur malignius habitum esse sermonem, percontari proximos coepit, quid ex Clito audissent. Et illis ad silendum obstinatis Clitus paulatim maiore voce Philippi acta bellaque in Graecia gesta commemorat, omnia praesentibus praeferens. Hinc inter iuniores senesque orta contentio est; et rex, velut patienter audiret, quis Clitus obterebat laudes eius, ingentem iram conceperat. Ceterum, cum animo videretur imperaturus, si finem procaciter orto sermoni Clitus inponeret, nihil eorum omittente magis exasperabatur. Iamque Clitus etiam Parmenionem defendere audebat, et Philippi de Atheniensibus victoriam Thebarum praeferebat excidio, non vino modo, sed etiam animi prava contentione provectus. Ad ultimum: "Si moriendum", inquit, "est pro te, Clitus est primus; at cum victoriae arbitrium agis, praecipuum ferunt, qui procacissime patris tui memoriae inludunt. Sogdianam regionem mihi attribuis, totiens rebellem et non modo indomitam, sed quae ne subigi quidem possit. Mittor ad feras bestias praecipitia ingenia sortitas. Sed, quae ad me pertinent, transeo. Philippi milites spernis, oblitus, nisi hic Atharrias senex iuniores pugnam detractantes revocasset, adhuc nos circa Halicarnasum haesuros fuisse. Quomodo igitur Asiam etiam cum istis iunioribus subiecisti? Verum est, ut opinor, quod avunculum tuum in Italia dixisse constat, ipsum in viros incidisse, te in feminas." 6. Nihil ex omnibus inconsulte ac temere iactis regem magis moverat quam Parmenionis cum honore mentio inlata. Dolorem tamen rex pressit, contentus iussisse ut convivio excederet. Nec quicquam aliud adiecit quam forsitan eum, si diutius locutus foret, exprobraturum sibi fuisse vitam a semet ipso datam; hoc enim superbe saepe iactasse. Atque illum cunctantem adhuc surgere, qui proximi ei cubuerant, iniectis manibus iurgantes monentesque conabantur abducere. Clitus, cum abstraheretur, ad pristinam violentiam ira quoque adiecta suo pectore tergum illius esse defensum: nunc, postquam tanti meriti praeterierit tempus, etiam memoriam invisam esse proclamat. Attali quoque caedem obiciebat, et ad ultimum Iovis, quem patrem sibi Alexander adsereret, oraculum eludens veriora se regi quam patrem eius respondisse dicebat. Iam tantum irae conceperat rex, quantum vix sobrius ferre potuisset. Enimvero olim mero sensibus victis ex lecto repente prosiluit. Attoniti amici, ne positis quidem, sed abiectis poculis consurgunt in eventum rei, quam tanto impetu acturus esset, intenti. Alexander rapta lancea ex manibus armigeri Clitum adhuc eadem linguae intemperantia furentem percutere conatus a Ptolomaeo et Perdicca inhibetur. Medium conplexi et obluctari perseverantem morabantur: Lysimachus et Leonnatus etiam lanceam abstulerant. Ille militum fidem inplorans conprehendi se a proximis amicorum, quod Dareo nuper accidisset, exclamat; signumque tuba dari, ut ad regiam armati coirent, iubet. Tum vero Ptolomaeus et Perdiccas genibus advoluti orant, ne in tam praecipiti ira perseveret spatiumque potius animo det; omnia postero die iustius exsecuturum. Sed clausae erant aures, obstrepente ira. Itaque, inpotens animi procurrit in regiae vestibulum et, vigili excubanti hasta ablata, constitit in aditu quo necesse erat his qui simul cenaverant egredi. Abierant ceteri, Clitus ultimus sine lumine exibat. Quem rex, quisnam esset, interrogat. Eminebat etiam in voce sceleris, quod parabat, atrocitas; et ille iam non suae, sed regis irae memor Clitum esse et de convivio exire respondit. Haec dicentis latus hasta transfixit, morientisque sanguine adspersus: "I nunc", inquit, "ad Philippum et Parmenionem et Attalum." II.1. Male humanis ingeniis natura consuluit, quod plerumque non futura, sed transacta perpendimus. Quippe rex, postquam ira mente decesserat, etiam ebrietate discussa magnitudinem facinoris sera aestimatione perspexit. Videbat tunc inmodica libertate abusum, sed alioqui egregium bello virum et, nisi erubesceret fateri, servatorem sui occisum. Detestabile carnificis ministerium occupaverat rex, verborum licentiam, quae vino poterat inputari, nefanda caede ultus. Manabat toto vestibulo cruor paulo ante convivae; vigiles attoniti et stupentibus similes procul stabant, liberioremque paenitentiam solitudo excipiebat. Ergo hastam ex corpore iacentis evolsam retorsit in semet; iamque admoverat pectori, cum advolant vigiles et repugnanti e manibus extorquent adlevatumque in tabernaculum deferunt. Ille humi prostraverat corpus: gemitu eiulatuque miserabili tota personans regia; laniare deinde os unguibus et circumstantes rogare, ne se tanto dedecori superstitem esse paterentur. Inter has preces tota nox extracta est; scrutantemque num ira deorum ad tantum nefas actus esset, subit anniversarium sacrificium Libero patri non esse redditum statuto tempore; itaque inter vinum et epulas caede commissa iram dei fuisse manifestam. Ceterum magis eo movebatur, quod omnium amicorum animos videbat attonitos; neminem cum ipso sociare sermonem postea ausurum: vivendum esse in solitudine, velut ferae bestiae, terrenti alias, alias timenti. 2. Prima deinde luce tabernaculo corpus, sicut adhuc cruentum erat, iussit inferri. Quo posito ante ipsum lacrimis obortis: "Hanc", inquit, "nutrici meae gratiam rettuli, cuius duo filii apud Miletum pro mea gloria occubuere mortem. Hic frater, unicum orbitatis solacium, a me inter epulas occisus est! Quo nunc se conferet misera? Omnibus eius unus supersum, quem solum aequis oculis videre non poterit. Et ego, servatorum meorum latro, revertar in patriam, ut ne dexteram quidem nutrici sine memoria calamitatis eius offerre possim?" Et cum finis lacrimis querellisque non fieret, iussu amicorum corpus ablatum est. Rex triduum iacuit inclusus. Quem ut armigeri corporisque custodes ad moriendum obstinatum esse cognoverunt, universi in tabernaculum incumbunt diuque precibus ipsorum reluctatum aegre vicerunt, ut cibum caperet. Quoque minus caedis puderet, iure interfectum Clitum Macedones decernunt, sepultura quoque prohibituri, ni rex humari iussisset. Igitur X diebus maxime ad confirmandum pudorem apud Maracanda consumptis, cum parte exercitus Hephaestionem in regionem bactrianam misit commeatus in hiemem paraturum. Quam Clito ante destinaverat provinciam, Amyntae dedit. Ipse Xenippa pervenit. Scythiae confinis est regio habitaturque pluribus ac frequentibus vicis, quia ubertas terrae non indigenas modo detinet, sed etiam advenas invitat. Bactrianorum exulum, qui ab Alexandro defecerant, receptaculum fuerat; sed, postquam regem adventare conpertum est, pulsi ab incolis II milia fere et D congregantur. Omnes equites erant, etiam in pace latrociniis adsueti; tum ferocia ingenia non bellum modo, sed etiam veniae desperatio efferaverat. Itaque ex inproviso adorti Amyntan praetorem Alexandri, diu anceps proelium fecerant. Ad ultimum DCC suorum amissis, quorum CCC hostis cepit, dedere terga victoribus haud sane inulti; quippe LXXX Macedonum interfecerunt, praeterque eos CCC et L saucii facti sunt. Veniam tamen etiam post alteram defectionem inpetraverunt. His in fidem acceptis in regionem, quam Nautaca appellant, rex cum toto exercitu venit. Satrapes erat Sisimithres, duobus ex sua matre filiis genitis: quippe apud eos parentibus stupro coire cum liberis fas est. Is armatis popularibus fauces regionis, qua in artissimum cogitur, valido munimento saepserat; praeterfluebat torrens amnis. Terga petra claudebat; hanc manu perviam incolae fecerant. Sed aditu specus accipit lucem; interiora nisi inlato lumine obscura sunt. Perpetuus cuniculus iter praebet in campos, ignotum nisi indigenis. At Alexander, quamquam angustias naturali situ munitas ac validas manu Barbari tuebantur, tamen arietibus admotis munimenta, quae manu adiuncta erant, concussit, fundisque et sagittis propugnantium plerosque deiecit; quos ubi dispersos fugavit, ruinas munimentorum superegressus ad petram admovit exercitum. Ceterum interveniebat fluvius, coeuntibus aquis ex superior fastigio in vallem; magnique operis videbatur tam vastam voraginem explere. Caedi tamen arbores et saxa congeri iussit; ingensque Barbaros pavor rudes ad talia opera concusserat, excitatam molem subito cernentes. Itaque rex, ad deditionem metu posse conpelli ratus, Oxarten misit nationis eiusdem, sed dicionis suae, qui suaderet duci ut traderet petram. Interim ad augendam formidinem et turres admovebantur, et excussa tormentis tela micabant. Itaque verticem petrae omni alio praesidio damnato petiverunt. At Oxartes trepidum diffidentemque rebus suis Sisimithren coepit hortari ut fidem quam vim Macedonum mallet experiri, neu moraretur festinationem victoris exercitus in Indiam tendentis: cui quisquis semet offerret, in suum caput alienam cladem esse versurum. Et ipse quidem Sisimithres deditionem annuebat; ceterum mater eademque coniunx morituram se ante denuntians, quam in ullius veniret potestatem, Barbari animum ad honestiora quam tutiora converterat, pudebatque libertatis maius esse apud feminas quam apud viros pretium. Itaque dimisso internuntio pacis obsidionem ferre decreverat. Sed, cum hostis vires suasque pensaret, rursus muliebris consilii, quod praeceps magis quam necessarium esse credebat, paenitere eum coepit, revocatoque strenue Oxarte, futurum se in regis potestate respondit, unum id precatus, ne voluntatem et consilium matris suae proderet, quo facilius venia illi quoque inpetraretur. Praemissum igitur Oxarten cum matre liberisque et totius cognationis grege sequebatur, ne exspectato quidem fidei pignore, quod Oxartes promiserat. Rex equite praemisso, qui reverti eos iuberet opperirique praesentiam ipsius, supervenit, et victimis Minervae ac Victoriae caesis imperium Sisimithri restituit, spe maioris etiam provinciae facta, si cum fide amicitiam ipsius coluisset. Duos illi iuvenes patre tradente secum militaturos sequi iussit. Relicta deinde phalange ad subigendos, qui defecerant, cum equite processit. Arduum et inpeditum saxis iter primo utcumque tolerabant, mox equorum non ungulis modo attritis, sed corporibus etiam fatigatis sequi plerique non poterant, et rarius subinde agmen fiebat pudorem, ut fere fit, inmodico labore vincente. Rex tamen subinde equos mutans sine intermissione fugientes insequebatur. Nobiles iuvenes comitari eum soliti defecerant praeter Philippu: Lysimachi erat frater, tum primum adultus et, quod facile adpareret, indolis rarae. Is pedes, incredibile dictu, per D stadia vectum regem comitatus est, saepe equum suum offerente Lysimacho; nec tamen ut digrederetur a rege effici potuit, cum lorica indutus arma gestaret. Idem, cum perventum esset in saltum, in quo se Barbari abdiderant, nobilem edidit pugnam, regemque comminus cum hoste dimicantem protexit. Sed, postquam Barbari in fugam effusi deseruere silvas, animus, qui in ardore pugnae corpus sustentaverat, liquit; subitoque ex omnibus membris profuso sudore arboris proximae stipiti se adplicuit: deinde, ne illo quidem adminiculo sustinente, manibus regis exceptus est, inter quas conlapsus extinguitur. Maestum regem alius haud levis dolor excepit. Erigyius inter claros duces fuerat; quem extinctum esse paulo ante quam reverteretur in castra, cognovit. Utriusque funus omni apparatu atque honore celebratum est. III.1. Dahas deinde statuerat petere; ibi namque Spitamenen esse cognoverat. Sed hanc quoque expeditionem, ut pleraque alia, fortuna indulgendo ei numquam fatigata pro absente transegit. Spitamenes uxoris inmodico amore flagrabat; quam aegre fugam et nova subinde exilia tolerantem in omne discrimen comitem trahebat. Illa malis fatigata identidem muliebres adhibere blanditias, ut tandem fugam sisteret victorisque Alexandri clementiam expertus placaret quem effugere non posset. Tres adulti erant liberi ex eo geniti, quos cum pectori patris admovisset, ut saltem eorum misereri vellet, orabat; et, quo efficaciores essent preces, haud procul erat Alexander. Ille se prodi, non moneri ratus et formae profecto fiducia cupere eam quam primum dedi Alexandro acinacem strinxit, percussurus uxorem, nisi prohibitus esset fratrum eius occursu. Ceterum abire conspectu iubet addito metu mortis, si se oculis eius obtulisset; et ad desiderium levandum noctes agere inter pelices coepit. Sed penitus haerens amor fastidio praesentium accensus est. Itaque, rursus uni ei deditus, orare non destitit, ut tali consilio abstineret patereturque sortem, quamcumque iis fortuna fecisset: sibi mortem deditione esse leviorem. At illa purgare se, quod, quae utilia esse censebat, muliebriter forsitan, sed fida tamen mente suasisset; de cetero futuram in viri potestate. Spitamenes simulato captus obsequio de die convivium apparari iubet; vinoque et epulis gravis et semisomnus in cubiculum fertur. Quem ut alto et gravi somno sopitum esse sensit uxor, gladium, quem veste occultaverat, stringit caputque eius abscisum, cruore respersa, servo suo conscio facinoris tradit. Eodem comitante, sicuti erat cruenta veste, in Macedonum castra pervenit nuntiarique Alexandro iubet esse quae ex ipsa deberet agnoscere. Ille protinus Barbaram iussit admitti. Quam ut respersam cruore conspexit, ratus ad deplorandam contumeliam venisse, dicere quae vellet, iubet. At illa servum, quem in vestibulo stare iusserat, introduci desideravit. Qui, quia caput Spitamenis veste tectum habebat, suspectus scrutantibus quid occuleret ostendit. Confuderat oris exsanguis notas pallor, nec quis esset nosci satis poterat. Ergo rex, certior factus humanum caput adferre eum, tabernaculo excessit; percontatusque, quid rei sit, illo profitente cognoscit. Variae hinc cogitationes invicem animum diversa agitantem commoverant. Meritum ingens in semet esse credebat, quod transfuga et proditor, tantis rebus, si vixisset, iniecturus moram, interfectus esset. Contra facinus ingens aversabatur, cum optime meritum de ipsa, communium parentem liberum, per insidias interemisset. Vicit tamen gratiam meriti sceleris atrocitas, denuntiarique iussit ut excederet castris, neu licentiae barbarae exemplar in Graecorum mores et mitia ingenia transferret. 2. Dahae Spitamenis caede conperta Dataphernen, defectionis eius participem, vinctum Alexandro seque dedunt. Ille maxima praesentium curarum parte liberatus convertit animum ad vindicandas iniurias eorum, quibus a praetoribus suis avare ac superbe imperabatur. Ergo Phratapherni Hyrcaniam et Mardos cum Tapuris tradidit, mandavitque ut Phradaten, cui succedebat, ad se in custodiam mitteret. Arsami, Drangarum praefecto, substitutus est Stasanor. Arsaces in Mediam missus, ut Oxydates inde discederet. Babylonia demortuo Mazaeo Ditameni subiecta est. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |