Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Curtius Rufus
Historia Alexandri Magni

IntraText CT - Text

  • LIBER NONUS
    • Capp. I-II
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

LIBER NONUS

Capp. I-II

I.

1. Alexander tam memorabili victoria laetus, qua sibi Orientis finis apertos esse censebat, Soli victimis caesis milites quoque, quo promptioribus animis reliqua belli obirent, pro contione laudatos docuit, quidquid Indis virium fuisset, illa dimicatione prostratum: cetera opimam praedam fore celebratasque opes in ea regione eminere, quam peterent. Proinde iam vilia et obsoleta esse spolia de Persis; gemmis margaritisque et auro atque ebore Macedoniam Graeciamque, non suas tantum domos repleturos. Avidi milites et pecuniae et gloriae, simul quia numquam eos adfirmatio eius fefellerat, pollicentur operam; dimissisque cum bona spe navigia exaedificari iubet, ut, cum totam Asiam percucurrisset, finem terrarum mare inviseret. Multa materia navalis in proximis montibus erat; quam caedere adgressi magnitudinis invisitatae repperere serpentes; rhinocerotes quoque, rarum alibi animal, in isdem montibus erant: ceterum hoc nomen beluis inditum a Graecis; sermonis eius ignari aliud lingua sua usurpant. Rex, duabus urbibus conditis in utraque fluminis, quod superaverat, ripa copiarum duces coronis et M aureis singulos donat. Ceteris quoque pro portione aut gradus, quem in amicitia obtinebant, aut navatae operae honos habitus est. Abisares, qui, priusquam cum Poro dimicaretur, legatos ad Alexandrum miserat, rursus alios misit pollicentes omnia facturum quae imperasset, modo ne cogeretur corpus suum dedere: neque enim aut sine regio imperio victurum aut regnaturum esse captivum. Cui Alexander nuntiari iussit, si gravaretur ad se venire, ipsum ad eum esse venturum.

2. Hinc porro amne superato ad interiora Indiae processit. Silvae erant prope in inmensum spatium diffusae procerisque et in eximiam altitudinem editis arboribus umbrosae. Plerique rami instar ingentium stipitum flexi in humum rursus, qua se curvaverant, erigebantur, adeo ut species esset non rami resurgentis, sed arboris ex sua radice generatae. Caeli temperies salubris, quippe et vim solis umbrae levant, et aquae large manant e fontibus. Ceterum hic quoque serpentium magna vis erat, squamis fulgorem auri reddentibus; virus haud ullum magis noxium est: quippe morsum praesens mors sequebatur, donec ab incolis remedium oblatum est. Hinc per deserta ventum est ad flumen Hiarotim. Iunctum erat flumini nemus opacum arboribus alibi invisitatis agrestiumque pavonum multitudine frequens. Castris inde motis oppidum haud procul positum corona capit, obsidibusque acceptis stipendium inponit. Ad magnam deinde, ut in ea regione, urbem pervenit, non muro solum, sed etiam palude munitam. Ceterum Barbari vehiculis inter se iunctis dimicaturi occurrerunt; tela aliis hastae, aliis secures erant, transiliebantque in vehicula strenuo saltu, cum succurrere laborantibus suis vellent. Ac primo insolitum genus pugnae Macedonas terruit, cum eminus vulnerarentur. Deinde, spreto tam incondito auxilio ab utroque latere vehiculis circumfusi repugnantes fodere coeperunt. Et vincula, quis conserta erant, iussit incidi, quo facilius singula circumvenirentur; itaque, VIII milibus suorum amissis in oppidum refugerunt. Postero die, scalis undique admotis muri occupantur. Paucis pernicitas saluti fuit, qui cognito urbis excidio paludem transnavere et in vicina oppida ingentem intulere terrorem, invictum exercitum et deorum profecto advenisse memorantes.

3. Alexander ad vastandam eam regionem Perdicca cum expedita manu misso partem copiarum Eumeni tradidit, ut is quoque Barbaros ad deditionem conpelleret; ipse ceteros ad urbem validam, in quam aliarum quoque confugerant incolae, duxit. Oppidani missi, qui regem deprecarentur, nihilo minus bellum parabant. Quippe orta seditio in diversa consilia diduxerat vulgum; alii omnia deditione potiora, quidam nullam opem in ipsis esse ducebant. Sed dum nihil in commune consulitur, qui deditioni inminebant, apertis portis hostem recipiunt. Alexander, quamquam belli auctoribus iure poterat irasci, tamen omnibus venia data et obsidibus acceptis ad proximam deinde urbem castra movit. Obsides ducebantur ante agmen. Quos, cum ex muris agnovissent, utpote gentis eiusdem, in colloquium convocaverunt. Illi clementiam regis simulque vim commemorando ad deditionem eos conpulere; ceterasque urbes simili modo domitas in fidem accepit. Hinc in regnum Sophites perventum est. Gens, ut Barbari credunt, sapientia excellet bonisque moribus regitur. Genitos liberos non parentum arbitrio tollunt aluntque, sed eorum, quibus spectandi infantum habitum cura mandata est. Si quos insignes aut aliqua parte membrorum inutiles notaverunt, necari iubent. Nuptiis coeunt non genere ac nobilitate coniunctis, sed electa corporum specie, quia eadem aestimatur in liberis. Huius gentis oppidum, cui Alexander admoverat copias, ab ipso Sophite obtinebatur. Clausae erant portae, sed nulli in muris turribusque se armati ostendebant, dubitabantque Macedones deseruissent urbem incolae, an fraude se occulerent, cum subito patefacta porta rex Indus cum duobus adultis filiis occurrit multum inter omnes Barbaros eminens corporis specie. Vestis erat auro purpuraque distincta, quae etiam crura velabat; aureis soleis inseruerat gemmas; lacerti quoque et brachia margaritis ornata erant. Pendebant ex auribus insignes candore ac magnitudine lapilli. Baculum aureum berylli distinguebant. Quo tradito precatus, ut sospes acciperet, se liberosque et gentem suam dedidit.

4. Nobiles ad venandum canes in ea regione sunt; latratu abstinere dicuntur cum viderunt feram, leonibus maxime infesti. Horum vim ut ostenderet Alexandro, in conspectu leonem eximiae magnitudinis iussit emitti, et quattuor omnino admoveri canes, qui celeriter feram occupaverunt. Tum ex hi, qui adsueverant talibus ministeriis, unus canis leoni cum aliis inhaerentis crus avellere et, quia non sequebatur, ferro amputare coepit.

5. Ne sic quidem pertinacia victa rursus aliam partem secare institit, et inde non segnius inhaerentem ferro subinde caedebat. Ille in vulnere ferae dentes moribundus quoque infixerat: tantam in illis animalibus ad venandum cupiditatem ingenerasse naturam memoriae proditum est! Equidem plura transcribo quam credo: nam nec adfirmare sustineo, de quibus dubito, nec subducere, quae accepi. Relicto igitur Sophite in suo regno ad fluvium Hypasin processit Hephaestione, qui diversam regionem subegerat, coniuncto. Phegeus erat gentis proximae rex, qui popularibus suis colere agros, ut adsueverant, iussis Alexandro cum donis occurrit, nihil quod imperaret detrectans.

II.

1. Biduum apud eum substitit rex; tertio die amnem superare decreverat, transitu difficilem non spatio solum aquarum, sed etiam saxis inpeditum. Percontatus igitur Phegea, quae noscenda erant, XII dierum ultra flumen per vastas solitudines iter esse cognoscit: excipere deinde Gangen, maximum totius Indiae fluminum: ulteriorem ripam colere gentes Gangaridas et Prasios eorumque regem esse Aggrammen, XX milibus equitum ducentisque peditum obsidentem vias; ad hoc quadrigarum II milia trahere et, praecipuum terrorem, elephantos, quos III milium numerum explere dicebat. Incredibilia regi omnia videbantur. Igitur Porum, - nam cum eo erat, - percontatur an vera essent, quae dicerentur. Ille vires quidem gentis et regni haud falso iactari adfirmat: ceterum, qui regnaret, non modo ignobilem esse, sed etiam ultimae sortis; quippe patrem eius, tonsorem vix diurno quaestu propulsantem famem, propter habitum haud indecorum cordi fuisse reginae. Ab ea in propiorem eius, qui tum regnasset, amicitiae locum admotum, interfecto eo per insidias sub specie tutelae liberum eius invasisse regnum; necatisque pueris hunc, qui nunc regnat, generasse, invisum vilemque popularibus, magis paternae fortunae quam suae memorem. Adfirmatio Pori multiplicem animo regis iniecerat curam. Hostem beluasque spernebat, situm locorum et vim fluminum extimescebat. Relegatos in ultimum paene rerum humanarum persequi terminum et eruere arduum videbatur. Rursus avaritia gloriae et insatiabilis cupido famae nihil invium, nihil remotum videri sinebat. Et interdum dubitabat an Macedones tot emensi spatia terrarum, in acie et in castris senes facti per obiecta flumina, per tot naturae obstantes difficultates secuturi essent: abundantes onustosque praeda magis parta frui velle, quam adquirenda fatigari. Non idem sibi et militibus animi. Sese totius orbis imperium mente conplexum adhuc in operum suorum primordio stare, militem labore defetigatum proximum quemque fructum finito tandem periculo expetere.

2. Vicit ergo cupido rationem, et ad contionem vocatis militibus ad hunc maxime modum disseruit: "Non ignoro, milites, multa, quae terrere vos possent, ab incolis Indiae per hos dies de industria esse iactata. Sed non est inprovisa vobis mentientium vanitas. Sic Ciliciae fauces, sic Mesopotamiae campos, Tigrim et Euphraten, quorum alterum vado transiimus, alterum ponte, terribilem fecerant Persae. Numquam ad liquidum fama perducitur; omnia illa tradente maiora sunt vero. Nostra quoque gloria, cum sit ex solido, plus tamen habet nominis quam operis. Modo quis beluas efferentes moenium speciem, quis Hydaspem amnem, quis cetera auditu maiora quam vero sustinere posse credebat? Olim, hercules, fugissemus ex Asia, si nos fabulae debellare potuissent. Creditisne elephantorum greges maiores esse quam usquam armentorum sunt, cum et rarum sit animal, nec facile capiatur multoque difficilius mitigetur? atqui eadem vanitas copias peditum equitumque numeravit. Nam flumen, quo latius fusum est, hoc placidius stagnat: quippe angustis ripis coercita et in angustiorem alveum elisa torrentes aquas invehunt; contra spatio alvei segnior cursus est Praeterea in ripa omne periculum est, ubi adplicantes navigia hostis exspectat: ita, quantumcumque flumen intervenit, idem futurum discrimen est evadentium in terram. Sed omnia ista vera esse fingamus. Utrumne nos magnitudo beluarum an multitudo hostium terret? Quod pertinet ad elephantos, praesens habemus exemplum: in suos vehementius quam in nos incucurrerunt; tam vasta corpora securibus falcibusque mutilata sunt. Quid autem interest totidem sint quot Porus habuit, an III milia, cum uno aut altero vulneratis videamus ceteros in fugam declinari? Dein paucos quoque incommode regunt: congregata vero tot milia ipsa se elidunt, ubi nec stare nec fugere potuerint inhabiles vastorum corporum moles. Equidem sic animalia ista contempsi ut, cum haberem ipse, non opposuerim, satis gnarus plus suis quam hostibus periculi inferre. At enim equitum peditumque multitudo vos commovet! cum paucis enim pugnare soliti estis, et nunc primum inconditam sustinebitis turbam. Testis adversus multitudinem invicti Macedonum roboris Granicus amnis et Cilicia inundata fervido cruore Persarum et Arbela, cuius campi devictorum a nobis ossibus strati sunt. Sero hostium legiones numerare coepistis, postquam solitudinem in Asia vincendo fecistis. Cum per Hellespontum navigaremus, de paucitate nostra cogitandum fuit. Nunc nos Scythae sequuntur, Bactriana auxilia praesto sunt, Dahae Sogdianique inter nos militant. Nec tamen illi turbae confido: vestras manus intueor, vestram virtutem rerum quas gesturus sum vadem praedemque habeo. Quamdiu vobiscum in acie stabo, nec mei nec hostium exercitus numero. Vos modo animos mihi plenos alacritatis ac fiduciae adhibete. Non in limine operum laborumque nostrorum, sed in exitu stamus. Pervenimus ad solis ortum et Oceanum; nisi obstat ignavia, inde victores perdomito fine terrarum revertemur in patriam. Nolite, quod pigri agricolae faciunt, maturos fructus per inertiam amittere a manibus. Maiora sunt periculis praemia; dives eadem et inbellis est regio. Itaque non tam ad gloriam vos duco quam ad praedam. Digni estis qui opes, quas illud mare litoribus invehit, referatis in patriam, digni qui nihil inexpertum, nihil metu omissum relinquatis. Per vos gloriamque vestram, qua humanum fastigium exceditis, perque et mea in vos et in me vestra merita, quibus invicti contendimus, oro quaesoque ne humanarum rerum terminos adeuntem alumnum commilitonemque vestrum, ne dicam regem, deseratis. Cetera vobis imperavi; hoc unum debiturus sum. Et is vos rogo, qui nihil umquam vobis praecepi quin primus me periculis obtulerim, qui saepe aciem clipeo meo texi. Ne infregeritis in manibus meis palmam, qua Herculem Liberumque patrem, si invidia afuerit, aequabo. Date hoc precibus meis, et tandem obstinatum silentium rumpite. Ubi est ille clamor, alacritatis vestrae index? ubi ille meorum Macedonum vultus? Non agnosco vos, milites, nec agnosci videor a vobis. surdas iamdudum aures pulso, aversos animos et infractos excitare conor."

3. Cumque illi in terram demissis capitibus tacere perseverarent: "Nescio quid", inquit, "in vos inprudens deliqui, quod me ne intueri quidem vultis. In solitudine mihi videor esse. Nemo respondet; nemo saltem negat. Quos adloquor? quid autem postulo? vestram gloriam et magnitudinem vindicamus. Ubi sunt illi, quorum certamen paulo ante vidi contendentium, qui potissimum vulnerati regis corpus exciperent? Desertus, destitutus sum, hostibus deditus. Sed solus quoque ire perseverabo. Obicite me fluminibus et beluis et illis gentibus, quarum nomina horretis: inveniam, qui desertum a vobis sequantur. Scythae Bactrianique erunt mecum, hostes paulo ante, nunc milites nostri. Mori praestat quam precario imperatorem esse; ite reduces domos; ite deserto rege ovantes! Ego hic aut vobis desperatae victoriae aut honestae morti locum inveniam."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License