Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Curtius Rufus Historia Alexandri Magni IntraText CT - Text |
|
|
Capp. V-VIV.1. Iamque laevam, qua clipeum ad ictus circumferebat, lassaverat clamantibus amicis ut ad ipsos desiliret, stabantque excepturi, cum ille rem ausus est incredibilem atque inauditam multoque magis ad famam temeritatis quam gloriae insignem: namque in urbem hostium plenam praecipiti saltu semet ipse inmisit, cum vix sperare posset dimicantem certe et non inultum esse moriturum; quippe, antequam adsurgeret, opprimi poterat et capi vivus. Sed forte ita libraverat corpus ut se pedibus exciperet. Itaque stans init pugnam; et, ne circumiri posset, fortuna providerat. Vetusta arbor haud procul muro ramos multa fronde vestitos velut de industria regem protegentes obiecerat. Huius spatioso stipiti corpus, ne circumiri posset, adplicuit clipeo tela, quae ex adverso ingerebantur, excipiens. Nam cum [comminus] unum procul tot manus peterent, nemo tamen audebat propius accedere; missilia ramis plura quam clipeo incidebant. Pugnabat pro rege primum celebrati nominis fama, deinde desperatio, magnum ad honeste moriendum incitamentum. Sed cum subinde hostis adflueret, iam ingentem vim telorum exceperat clipeo, iam galeam saxa perfregerant, iam continuo labore gravata genua succiderant. Itaque contemptim et incaute, qui proximi steterant, incurrerunt: e quibus duos gladio ita excepit, ut ante ipsum exanimes procumberent. Nec cuiquam deinde propius incessendi eum animus fuit: procul iacula sagittasque mittebant. Ille ad omnes ictus expositus non aegre tamen exceptum poplitibus corpus tuebatur, donec Indus duorum cubitorum sagittam, - namque Indis, ut antea diximus, huius magnitudinis sagittae erant, - ita excussit, ut per thoracem paulum super latus dextrum infigeret. Quo vulnere adflictus magna vi sanguinis emicante remisit arma, moribundo similis adeoque resolutus, ut ne ad vellendum quidem telum sufficeret dextra. Itaque ad spoliandum corpus, qui vulneraverat, alacer gaudio accurrit; quem ut inicere corpori suo manus sensit, credo, ultimi dedecoris indignitate commotus linquentem revocavit animum et nudum hostis latus subiecto mucrone hausit. Iacebant circa regem tria corpora, procul stupentibus ceteris. Ille ut, antequam ultimus spiritus deficeret, dimicans tamen extingueretur, clipeo se adlevare conatus est; et postquam ad conitendum nihil supererat virium, dextera inpendentes ramos conplexus temptabat adsurgere. Sed ne sic quidem potens corporis rursus in genua procumbit manu provocans hostes, si quis congredi auderet. 2. Tandem Peucestes per aliam oppidi partem deturbatis propugnatoribus muri vestigia persequens regis supervenit. Quo conspecto Alexander iam non vitae spem, sed mortis solacium supervenisse ratus clipeo fatigatum corpus excepit. subinde Timaeus, et paulo post Leonnatus, huic Aristonus supervenit. Indi quoque, cum intra moenia regem esse conperissent, omissis ceteris illuc concurrerunt urgebantque protegentes. Ex quibus Timaeus multis adverso corpore vulneribus acceptis egregiaque edita pugna cecidit; Peucestes quoque tribus iaculis confossus non se tamen scuto, sed regem tuebatur; Leonnatus, dum avide ruentes Barbaros submovet, cervice graviter icta semianimis procubuit ante regis pedes. Iam et Peucestes vulneribus fatigatus submiserat clipeum. In Aristono spes ultima haerebat. Hic quoque graviter saucius tantam vim hostium ultra sustinere non poterat. Inter haec, ad Macedonas regem cecidisse fama perlata est. Terruisset alios, quod illos incitavit. Namque, periculi omnis inmemores dolabris perfregere murum et, qua moliti erant aditum, inrupere in urbem, Indosque plures fugientes quam congredi ausos ceciderunt. Non senibus, non feminis, non infantibus parcitur: quisquis occurrerat, ab illo vulneratum regem esse credebant; tandemque internecione hostium iustae irae parentatum est. Ptolomaeum, qui postea regnavit, huic pugnae adfuisse auctor est Clitarchus et Timagenes: sed ipse, scilicet gloriae suae non refragatus afuisse se, missum in expeditionem, memoriae tradidit. Tanta conponentium vetusta rerum monimenta vel securitas vel, par huic vitium, credulitas fuit. 3. Rege in tabernaculum relato medici lignum sagittae corpori infixum ita, ne spiculum moveretur, abscidunt. Corpore deinde nudato animadvertunt hamos inesse telo, nec aliter id sine pernicie corporis extrahi posse quam ut secando vulnus augerent. Ceterum, ne secantes profluvium sanguinis occuparet, verebantur, quippe ingens telum adactum erat et penetrasse in viscera videbatur. Critobulus, inter medicos artis eximiae, sed in tanto periculo territus, admovere metuebat manus, ne in ipsius caput parum prosperae curationis recideret eventus. Lacrimantem eum ac metuentem et sollicitudine propemodum exsanguem rex conspexerat: "Quid", inquit, "quodve tempus exspectas, et non quam primum hoc dolore me saltem moriturum liberas? An times ne reus sis, cum insanabile vulnus acceperim?" At Critobulus tandem vel finito vel dissimulato metu hortari eum coepit ut se continendum praeberet, dum spiculum evelleret: etiam levem corporis motum noxium fore. Rex, cum adfirmasset nihil opus esse iis, qui semet continerent, sicut praeceptum erat, sine motu praebuit corpus. Igitur patefacto latius vulnere et spiculo evolso, ingens vis sanguinis manare coepit linquique animo rex et, caligine oculis offusa, velut moribundus extendi. Cumque profluvium medicamentis frustra inhiberent, clamor simul atque ploratus amicorum oritur regem exspirasse credentium. Tandem constitit sanguis, paulatimque animum recepit et circumstantes coepit agnoscere. Toto eo die ac nocte, quae secuta est, armatus exercitus regiam obsedit, confessus omnes unius spiritu vivere; nec prius recesserunt quam conpertum est, somno paulisper adquiescere. Hinc certiorem spem salutis eius in castra rettulerunt. VI.1. Rex VII diebus curato vulnere necdum obducta cicatrice, cum audisset convaluisse apud Barbaros famam mortis suae, duobus navigiis iunctis statui in medium undique conspicuum tabernaculum iussit, ex quo se ostenderet perisse credentibus. Conspectusque ab incolis spem hostium falso nuntio conceptam inhibuit. Secundo deinde amne defluxit, aliquantum intervalli a cetera classe praecipiens, ne quies perinvalido adhuc necessaria pulsu remorum inpediretur. Quarto, postquam navigare coeperat, die pervenit in regionem desertam quidem ab incolis, sed frumento et pecoribus abundantem. Placuit is locus et ad suam et ad militum requiem. Mos erat principibus amicorum et custodibus corporis excubare ante praetorium, quotiens adversa regi valitudo incidisset. Hoc tum quoque more servato, universi cubiculum eius intrant. Ille sollicitus, ne quid novi adferrent, quia simul venerant, percontatur num hostium repens nuntiaretur adventus. At Craterus, cui mandatum erat ut amicorum preces perferret ad eum: "Credisne", inquit, "adventu magis hostium, ut iam in vallo consisterent, sollicitos esse quam cura salutis tuae, ut nunc est, tibi vilis? Quantalibet vis omnium gentium conspiret in nos, inpleat armis virisque totum orbem, classibus maria consternat, invisitatas beluas inducat, tu nos praestabis invictos. Sed quis deorum hoc Macedoniae columen ac sidus diuturnum fore polliceri potest, cum tam avide manifestis periculis offeras corpus, oblitus tot civium animas trahere te in casum? Quis enim tibi superstes aut optat esse aut potest? eo pervenimus auspicium atque imperium secuti tuum, unde, nisi te reduce, nulli ad penates suos iter est. Quodsi adhuc de Persidis regno cum Dareo dimicares, etsi nemo vellet, tamen ne admirari quidem posset tam promptae esse te ad omne discrimen audaciae: nam, ubi paria sunt periculum ac praemium, et secundis rebus amplior fructus est et adversis solacium maius. Tuo vero capite ignobilem vicum emi, quis ferat non tuorum modum militum, sed ullius gentis barbarae civis, qui tuam magnitudinem novit? Horret animus cogitationem rei, quam paulo ante vidimus. Eloqui timeo invicti corporis spolia inertissimas manus fuisse infecturas, nisi te interceptum misericors in nos fortuna servasset. Totidem proditores, totidem desertores sumus, quot te non potuimus persequi. Universos licet milites ignominia notes, nemo recusabit luere id quod ne admitteret praestare non potuit. Patere nos, quaeso, alio modo esse viles tibi. Quocumque iusseris, ibimus. Obscura pericula et ignobiles pugnas nobis deposcimus; temet ipsum ad ea serva, quae magnitudinem tuam capiunt. Cito gloria obsolescit in sordidis hostibus, nec quicquam indignius est quam consumi eam, ubi non possit ostendi." Eadem fere Ptolomaeus et similia His ceteri; iamque confusis vocibus flentes eum orabant ut tandem ex satietate laudi modum faceret, ac saluti suae, id est publicae, parceret. 2. Grata erat regi pietas amicorum; itaque, singulos familiarius amplexus considere iubet, altiusque sermone repetito: "Vobis quidem", inquit, "o fidissimi piissimique civium atque amicorum, grates ago habeoque non solum eo nomine, quod hodie salutem meam vestrae praeponitis, sed quod a primordiis belli nullum erga me benivolentiae pignus atque indicium omisistis, adeo ut confitendum sit numquam mihi vitam meam fuisse tam caram, quam esse coepit, ut vobis diu frui possim. Ceterum non eadem est cogitatio eorum qui pro me mori optant, et mea qui quidem hanc benivolentiam vestram virtute meruisse me iudico. Vos enim diuturnum fructum ex me, forsitan etiam perpetuum percipere cupiatis: ego me metior non aetatis spatio, sed gloriae. Licuit paternis opibus contento intra Macedoniae terminos per otium corporis exspectare obscuram et ignobilem senectutem, quamquam ne pigri quidem sibi fata disponunt, sed unicum bonum diuturnam vitam existimantes saepe acerba mors occupat. Verum ego, qui non annos meos, sed victorias numero, si munera fortunae bene conputo diu vixi. Orsus a Macedonia, imperium Graeciae teneo, Thraciam et Illyrios subegi, Triballis Maedisque imperito; Asiam, qua Hellesponto, qua Rubro mari subluitur, possideo. Iamque haud procul absum fine mundi, quem egressus aliam naturam, alium orbem aperire mihi statui. Ex Asia in Europae terminos momento unius horae transivi. Victor utriusque regionis post nonum regni mei, post vicesimum atque octavum annum vitae videorne vobis in excolenda gloria, cui me uni devovi, posse cessare? Ego vero non deero et, ubicumque pugnabo, in theatro terrarum orbis esse me credam. Dabo nobilitatem ignobilibus locis, aperiam cunctis gentibus terras, quas natura longe submoverat. In his operibus extingui mihi, si fors ita feret, pulchrum est. 3. Ea stirpe sum genitus, ut multam prius quam longam vitam debeam optare. Obsecro vos, cogitate nos pervenisse in terras, quibus feminae ob virtutem celeberrimum nomen est. Quas urbes Samiramis condidit! quas gentis redegit in potestatem! quanta opera molita est! Nondum feminam aequavimus gloria, et iam nos laudis satietas cepit! Di faveant, maiora adhuc restant; sed ita nostra erunt, quae nondum adiimus, si nihil parvum duxerimus, in quo magnae gloriae locus est. Vos modo me ab intestina fraude et domesticorum insidiis praestate securum: belli Martisque discrimen inpavidus subibo. Philippus in acie tutior quam in theatro fuit: hostium manus saepe vitavit, suorum effugere non valuit. Aliorum quoque regum exitus si reputaveritis, plures a suis quam ab hoste interemptos numerabitis. Ceterum, quoniam olim rei agitatae in animo meo nunc promendae occasio oblata est, mihi maximus laborum atque operum meorum erit fructus, si Olympias mater inmortalitati consecretur, quandoque excesserit vita. Hoc, si licuerit, ipse praestabo; hoc, si me praeceperit fatum, vos mandasse mementote." Ac tum quidem amicos dimisit; ceterum per conplures dies ibi stativa habuit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |