Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Quintus Curtius Rufus Historia Alexandri Magni IntraText CT - Text |
|
|
Capp. IX-XIX.1. Ibi diutius subsistere coactus, quia duces socordius adservati profugerant, misit qui conquirerent alios; nec repertis pervicax cupido visendi Oceanum adeundique terminos mundi sine regionis peritis flumini ignoto caput suum totque fortissimorum virorum salutem permittere conpulit. Navigabant ergo omnium, per quae ferebantur, ignari: quantum inde abesset mare, quae gentes colerent, quam placidum amnis os, quam patiens longarum navium esset, anceps et caeca aestimatio augurabatur. Unum erat temeritatis solacium perpetua felicitas. Iam cccc stadia processerant, cum gubernatores agnoscere ipsos auram maris et haud procul videri sibi Oceanum abesse indicant regi. Laetus ille hortari nauticos coepit incumberent remis: adesse finem laboris omnibus votis expetitum. Iam nihil gloriae deesse; nihil obstare virtuti, sine ullo Martis discrimine, sine sanguine orbem terrae ab illis capi. Ne naturam quidem longius posse procedere, brevi incognita, nisi inmortalibus, esse visuros. Paucos tamen navigio emisit in ripam, qui agrestes vagos exciperent, e quibus certiora nosci posse sperabat. Illi scrutati omnia tuguria tandem latentes repperere. Qui interrogati, quam procul abessent mari, responderunt nullum ipsos mare ne fama quidem accepisse; ceterum tertio die perveniri posse ad aquam amaram? quae corrumperet dulcem. Intellectum est mare destinari ab ignaris naturae eius. Itaque ingenti alacritate nautici remigant; et proximo quoque die, quo propius spes admovebatur, crescebat ardor animorum. Tertio iam die mixtum flumini subibat mare leni adhuc aestu confundente dispares undas. Tum aliam insulam medio amni sitam evecti paulo lentius, quia cursus aestu reverberabatur, adplicant classem; et ad commeatus petendus discurrunt, securi casus eius, qui supervenit ignaris. 2. Tertia ferme hora erat, cum stata vice Oceanus exaestuans invehi coepit et retro flumen urgere. Quod primo coercitum, deinde vehementius pulsum maiore impetu adversum agebatur, quam torrentia praecipiti alveo incurrunt. Ignota vulgo freti natura erat, monstraque et irae deum indicia cernere videbantur. Identidem intumescere mare, et in campos paulo ante siccos descendere superfusum. Iamque levatis navigiis et tota classe dispersa, qui expositi erant, undique ad naves trepidi et inproviso malo attoniti recurrunt. Sed in tumultu festinatio quoque tarda est: hi contis navigia pellebant; hi, dum remos aptari prohibebant, consederant; quidam enavigare properantes, sed non exspectatis qui simul esse debebant, clauda et inhabilia navigia languide moliebantur; aliae navium inconsulte ruentes non receperant: pariterque et multitudo et paucitas festinantes morabatur. 3. Clamor hinc exspectare, hinc ire iubentium, dissonaeque voces nusquam idem atque unum tendentium non oculorum modo usum, sed etiam aurium abstulerant. Ne in gubernatoribus quidem quicquam opis erat, quorum nec exaudiri vox a tumultuantibus poterat, nec imperium a territis inconpositisque servari. Ergo conlidi inter se naves abstergerique invicem remi, et alii aliorum navigia urgere coeperunt. Crederes non unius exercitus classem vehi, sed duorum navale inisse certamen. Incutiebantur puppibus prorae, premebantur a sequentibus qui antecedentes turbaverant; iurgantium ira perveniebat etiam ad manus. Iamque aestus totos circa flumen campos inundaverat tumulis dumtaxat eminentibus velut insulis parvis, in quos plerique trepidi omissis navigiis enare properant. Dispersa classis partim in praealta aqua stabat, qua subsederant valles, partim in vado haerebat, utcumque inaequale terrae fastigium occupaverant undae, cum subito novus et pristino maior terror incutitur. Reciprocari coepit mare, magno tractu aquis in suum fretum recurrentibus, reddebatque terras paulo ante profundo salo mersas. Igitur destituta navigia alia praecipitantur in proras, alia in latera procumbunt. Strati erant campi sarcinis, armis, avulsarum tabularum remorumque fragmentis. Miles nec egredi in terram, nec in nave subsistere audebat identidem praesentibus graviora, quae sequerentur, exspectans. Vix, quae perpetiebantur, videre ipsos credebant, in sicco naufragiam in amni mare. Nec finis malorum: quippe aestum paulo post mare relaturum, quo navigia adlevarentur, ignari famem et ultima sibimet ominabantur. Beluae quoque fluctibus destitutae terribiles vagabantur. 4. Iamque nox adpetebat, et regem quoque desperatio salutis aegritudine adfecerat; non tamen invictum animum curae obruunt, quin tota nocte persederet in speculis equitesque praemitteret ad os amnis, ut, cum mare rursus exaestuare sensissent, praecederent. Navigia quoque et lacerata refici et eversa fluctibus erigi iubet paratosque esse et intentos, cum rursus mare terras inundasset. Tota ea nocte inter vigilias adhortationesque consumpta, celeriter et equites ingenti cursu refugere, et secutus est aestus. Qui primo aquis leni tractu subeuntibus coepit levare navigia; mox, totis campis inundatis etiam inpulit classem. Plaususque militum, nauticorum insperatam salutem immodico celebrantium gaudio litoribus ripisque resonabat. Unde tantum redisset subito mare, quo pridie refugisset, quaenam esset eiusdem elementi natura modo discors, modo imperio temporum obnoxia, mirabundi requirebant. Rex cum ex eo, quod acciderat, coniectaret post solis ortum statum tempus esse, media nocte, ut aestum occuparet, cum paucis navigiis secundo amne defluxit. Evectusque os eius CCCC stadia processit in mare, tandem voti sui compos; praesidibusque et maris et locorum dis sacrificio facto ad classem rediit. X.1. Hinc adversum flumen subit classis, et altero die adpulsa est haud procul lacu salso, cuius incognita natura plerosque decepit temere ingressos aquam; quippe scabies corpora invasit, et contagium morbi etiam in alios vulgatum est. Oleum remedio fuit. Leonnato deinde praemisso ut puteos foderet, qua terrestri itinere ducturus exercitum videbatur, - quippe sicca erat regio, - ipse cum copiis subsistit vernum tempus exspectans. Interim et urbes plerasque condidit. Nearcho atque Onesicrito, nauticae rei peritis, imperavit ut validissimas navium deducerent in Oceanum progressique, quoad tuto possent, naturam maris noscerent: vel eodem amne, vel Euphrate subire eos posse, cum reverti ad se vellent. 2. Iamque mitigata hieme et navibus, quae inutiles videbantur, crematis terra ducebat exercitum. Nonis castris in regionem Arabiton, inde totidem diebus in Cedrosiorum perventum est. Liber hic populus concilio habito dedidit se; nec quicquam deditis praeter commeatus imperatum est. Quinto hinc die venit ad flumen; Arabum incolae appellant. Regio deserta et aquarum inops excipit; quam emensus in Horitas transit: ibi maiorem exercitus partem Hephaestioni tradidit, levem armaturam cum Ptolomaeo Leonnatoque partitus est. Tria simul agmina populabantur Indos, magnaeque praedae actae sunt; maritimos Ptolomaeus, ceteros ipse rex et ab alia parte Leonnatus urebant. In hac quoque regione urbem condidit, deductique sunt in eam Arachosii. Hinc pervenit ad maritimos Indos. Desertam vastamque regionem late tenent, ac ne cum finitissimis quidem ullo commercii iure miscentur. Ipsa solitudo natura quoque inmitia efferavit ingenia; prominent ungues numquam recisi, comae hirsutae et intonsae sunt; tuguria conchis et ceteris purgamentis maris instruunt. Ferarum pellibus tecti, piscibus sole duratis et maiorum quoque beluarum, quas fluctus eiecit, carne vescuntur. 3. Consumptis igitur alimentis, Macedones primo inopiam, deinde ad ultimum famem sentire coeperunt, radices palmarum, - namque sola ea arbor gignitur, - unique rimantes. Sed, cum haec quoque alimenta defecerant, iumenta caedere adgressi ne equis quidem abstinebant; et cum deessent, quae sarcinas veherent, spolia de hostibus, propter quae ultima Orientis peragraverant, cremabant incendio. Famem deinde pestilentia secuta est; quippe insalubrium ciborum novi suci, ad hoc itineris labor et aegritudo animi vulgaverant morbos: et nec manere sine clade nec progredi poterant; manentes fames, progressos acrior pestilentia urguebat. Ergo strati erant campi paene pluribus semivivis, quam cadaveribus; ac ne levius quidem aegri sequi poterant: quippe agmen raptim agebatur tantum singulis ad spem salutis ipsos proficere credentibus, quantum itineris festinando praeciperent. Igitur, qui defecerant, notos ignotosque, ut adlevarentur, orabant; sed nec iumenta erant, quibus excipi possent, et miles vix arma portabat, inminentisque et ipsis facies mali ante oculos erat. Ergo, saepius revocati ne respicere quidem suos sustinebant misericordia in formidinem versa. Illi relicti deos testes et sacra communia regisque inplorabant opem; cumque frustra surdas aures fatigarent, in rabiem desperatione versi parem suo exitum similesque ipsis amicos et contubernales precabantur. Rex, dolore simul ac pudore anxius, quia causa tantae cladis ipse esset, ad Phrataphernen, Parthyaeorum satrapen, misit, qui iuberet camelis cocta cibaria adferri; aliosque finitimarum regionum praefectos certiores necessitatis suae fecit. Nec cessatum est ab his. Itaque, fame dumtaxat vindicatus, exercitus tandem in Cedrosiae fines perducitur. Omnium rerum solo fertilis regio est, in qua stativas habuit, ut vexatos milites quiete firmaret. Hic Leonnati litteras accepit conflixisse ipsum cum VIII milibus peditum et CCCC equitibus Horitarum prospero eventu. A Cratero quoque nuntius venit Ozinen et Zariaspen, nobilis Persas, defectionem molientes oppressos a se in vinculis esse. Praeposito igitur regioni Sibyrtio, - namque Menon, praefectus eius, nuper interierat morbo, - in Carmaniam ipse processit. Astaspes erat satrapes gentis, suspectus res novare voluisse, dum in India rex est. Quem occurrentem dissimulata ira comiter adlocutus, dum exploraret quae delata erant, in eodem honore habuit. Cum inde praefecti, sicut imperatum erat, equorum iumentorumque iugalium vim ingentem ex omni, quae sub imperio erat, regione misissent, quibus deerant inpedimenta restituit. Arma quoque ad pristinum refecta sunt cultu, quippe haud procul a Perside aberant non pacata modo, sed etiam opulenta. Igitur, ut supra dictum est, aemulatus Patris Liberi non gloriam solum, quam ex illis gentibus deportaverat, sed etiam famam, sive illud triumphus fuit ab eo primum institutus, sive bacchantium lusus, statuit imitari animo super humanum fastigium elato. Vicos, per quos iter erat, floribus coronisque sterni iubet, liminibus aedium creterras vino repletas et alia eximiae magnitudinis vasa disponi, vehicula deinde constrata, ut plures capere milites possent, in tabernaculorum modum ornari, alia candidis velis, alia veste pretiosa. Primi ibant amici et cohors regia variis redimita floribus coronisque, - alibi tibicinum cantus, alibi lyrae sonus audiebatur, - item, vehiculis pro copia cuiusque adornatis comissabundus exercitus armis, quae maxime decora erant, circumpendentibus. Ipsum convivasque currus vehebat, creterris aureis eiusdemque materiae ingentibus poculis praegravis. Hoc modo per dies VII bacchabundum agmen incessit, parta praeda, si quid victis saltem adversus comissantes animi fuisset. Mille, hercule, viri modo et cobrii VII dierum crapula graves in suo triumpho capere potuerunt. Sed fortuna, quae rebus famam pretiumque constituit, hoc quoque militiae probrum vertit in gloriam; et praesens aetas et posteritas deinde mirata est per gentes nondum satis domitas incessisse temulentos Barbaris, quod temeritas erat, fiduciam esse credentibus. Hunc apparatum carnifex sequebatur; quippe satrapes Astaspes, de quo ante dictum est, interfici iussus est: adeo nec luxuriae quicquam crudelitas, nec crudelitati luxuria obstat. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |