Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Curtius Rufus
Historia Alexandri Magni

IntraText CT - Text

  • LIBER DECIMUS
    • Capp. I-II
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

LIBER DECIMUS

Capp. I-II

I.

1. Isdem fere diebus, Ceander et Sitalces et cum Agathone Heracon superveniunt, qui Parmenionem iussu regis occiderant. V milia peditum cum equitibus M, sed et accusatores eos e provincia, cui praefuerant, sequebantur; nec tot facinora, quot admiserant, conpensare poterat caedis perquam gratae regi ministerium. Quippe, cum omnia profana spoliassent, ne sacris quidem abstinuerant: virginesque et principes feminarum stupra perpessae corporum ludibria deflebant. Invisum Macedonum nomen avaritia eorum ac libido Barbaris fecerat. Inter omnes tamen eminebat Cleandri furor, qui nobilem virginem constupratam servo suo pelicem dederat. Plerique amicorum Alexandri non tam criminum, quae palam obiciebantur, atrocitatem quam memoriam occisi per illos Parmenionis, quod tacitum prodesse reis apud regem poterat, intuebantur, laeti reccidisse iram in irae ministros, nec ullam potentiam scelere quaesitam cuiquam esse diuturnum. Rex cognita causa pronuntiavit ab accusatoribus unum, et id maximum, crimen esse praeteritum, desperationem salutis suae; numquam enim talia ausuros, qui ipsum ex India sospitem aut optassent reverti aut credidissent reversurum. Igitur hos quidem vinxit, DC autem militum, qui saevitiae eorum ministri fuerant, interfici iussit. Eodem die sumptum est supplicium de iis quoque, quos auctores defectionis Persarum Craterus adduxerat. Haud multo post Nearchus et Onesicritus, quos longius in Oceanum procedere iusserat, superveniunt. Nuntiabant autem quaedam audita, alia conperta: insulam ostio amnis subiectam auro abundare, inopem equorum esse; singulos eos conpererant ab iis, qui ex continenti traicere auderent, singulis talentis emi. Plenum esse beluarum mare, aestu secundo eas ferri, magnarum navium corpora aequantes; truci cantu deterritas sequi classem cum magno aequoris strepitu velut demersa navigia subisse aquas. Cetera incolis crediderant, inter quae Rubrum mare non a colore undarum, ut plerique crederent, sed ab Erythro rege appellari. Esse haud procul a continenti insulam palmetis frequentibus consitam, et in medio fere nemore columnam eminere, Erythri regis monumentum, litteris gentis eius scriptam. Adiciebant navigia, quae lixas mercatoresque vexissent, famam auri secutis gubernatoribus, in insulam esse transmissa, nec deinde ab iis postea visa. Rex cognoscendi plura cupidine accensus rursus eos terram legere iubet, donec ad Euphratis os adpellerent classem; inde adverso amne Babylona subituros. Ipse animo infinita conplexus statuerat omni ad Orientem maritima regione perdomita ex Syria petere Africam, Carthagini infensus, inde Numidiae solitudinibus peragratis cursum Gadis dirigere, - ibi namque columnas Herculis esse fama vulgaverat, - Hispanias deinde, quas Hiberiam Graeci a flumine Hibero vocabant, adire et praetervehi Alpes Italiaeque oram, unde in Epirum brevis cursus est. Igitur Mesopotamiae praetoribus imperavit ut materia in Libano monte caesa devectaque ad urbem Syriae Thapsacum septingentarum carinas navium ponere, septemremis omnes esse deducique Babylona. Cypriorum regibus imperatum, ut aes stuppamque et vela praeberent. Haec agenti Pori et Taxilis regum litterae traduntur, Abisaren morbo, Philippum, praefectum ipsius, ex vulnere interisse, oppressosque qui vulnerassent eum. Igitur Philippo substituit Eudaemonem, - dux erat Thracum, - Abisaris regnum filio eius attribuit.

2. Ventum est deinde Parsagada: Persica est gens, cuius satrapes Orsines erant, nobilitate ac divitiis inter omnes Barbaros eminens. Genus ducebat a Cyro, quondam rege Persarum; opes et a maioribus traditas habebat, et ipse longa imperii possessione cumulaverat. Is regi cum omnis generis donis, non ipsi modo ea, sed etiam amicis eius daturus, occurrit. Equorum domiti greges sequebantur currusque argento et auro adornati, pretiosa supellex et nobiles gemmae, aurea magni ponderis vasa vestesque purpureae et signati argenti talentum III milia. Ceterum tanta benignitas Barbaro causa mortis fuit: nam cum omnes amicos regis donis super ipsorum vota coluisset, Bagoae spadoni, qui Alexandrum obsequio corporis devinxerat sibi, nullum honorem habuit. Admonitusque a quibusdam perquam Alexandro cordi esse, respondit amicos regis, non scorta se colere, nec moris esse Persis mares ducere, qui stupro effeminarentur. His auditis, spado potentiam flagitio et dedecore quaesitam in caput nobilissimi et insontis exercuit. Namque gentis eiusdem levissimos falsis criminibus adstruxit, monitos tum demum ea deferre, cum ipse iussisset. Interim, quotiens sine arbitris erat, credulas regis aures inplebat, dissimulans causam irae, quo gravior criminantis auctoritas esset. Nondum suspectus erat Orsines, iam tamen vilior. Reus enim in secreto agebatur latentis periculi ignarus, et inportunissimum scortum, ne in stupro quidem et dedecoris patientia fraudis oblitum, quotiens amorem regis in se accenderat, Orsinen modo avaritiae, interdum etiam defectionis arguebat. Iam matura erant in perniciem innocentis mendacia, et fatum, cuius inevitabilis sors est, adpetebat. Forte enim sepulchrum Cyri Alexander iussit aperiri, in quo erat conditum eius corpus, cui dare volebat inferias. Auro argentoque conditis repletum esse crediderat, quippe ita fama Persae vulgaverant; sed praeter clipeum eius putrem et arcus duos Scythicos et acinacem nihil repperit. Ceterum, corona aurea inposita amiculo, cui adsuerat ipse, solium, in quo corpus iacebat, velavit miratus tanti nominis regem, tantis praeditum opibus, haud pretiosius sepultum esse, quam si fuisset e plebe. Proximus erat lateri spado, qui regem intuens: "Quid mirum", inquit, "est inania sepulchra esse regum, cum satraparum domus aurum inde egestum capere non possint? Quod ad me attinet, ipse hoc bustum antea non videram, sed ex Dareo ita accepi, III milia talentum condita esse cum Cyro. Hinc illa benignitas in te, ut, quod inpune habere non poterat Orsines, donando etiam gratiam iniret." Concitaverat iam animum in iram, cum hi, quibus negotium idem dederat, superveniunt: hinc Bagoas, hinc ab eo subornati falsis criminibus occupant aures. Antequam accusari se suspicaretur Orsines, in vincula est traditus. Non contentus supplicio insontis spado ipse morituro manum iniecit. Quem Orsines intuens: "Audieram", inquit, "in Asia olim regnasse feminas; hoc vero novum est, regnare castratum!" Hinc fuit exitus nobilissimi Persarum, nec insontis modo, sed eximiae quoque benignitatis in regem.

3. Eodem tempore Phradates regnum adfectasse suspectus occiditur. Coeperat esse praeceps ad repraesentanda supplicia, item ad deteriora credenda. Scilicet res secundae valent commutare naturam, et raro quisquam erga bona sua satis cautus est. Idem enim paulo ante Lyncestem Alexandrum delatum a duobus indicibus damnare non sustinuerat, humiliores quoque reos contra suam voluntatem, quia ceteris videbantur insontes, passus absolvi; hostibus victis regna reddiderat. Ad ultimum tam ex toto ab semet ipso degeneravit? ut invicti quondam adversus libidinem animi arbitrio scorti aliis regna daret, aliis adimeret vitam.

4. Isdem fere diebus litteras a Coeno accipit de rebus in Europa et Asia gestis, dum ipse Indiam subegit. Zopyrio, Thraciae praepositus, cum expeditionem in Getas faceret, tempestatibus procellisque subito coortis, cum toto exercitu oppressus erat. Qua cognita clade, Seuthes Odrysas, populares suos, ad defectionem conpulerat. Amissa propemodum Thracia, ne Graecia quidem. ...

II.

1. Igitur XXX navibus sunium transmittunt, - promuntorium est Atticae terrae, - unde portum urbis petere decreverant. His cognitis rex Harpalo Atheniensibusque iuxta infestus classem parari iubet, Athenas protinus petiturus. Quod consilium clam agitanti litterae redduntur: Harpalum intrasse quidem Athenas, pecunia conciliasse sibi principum animos; mox concilio plebis habito iussum urbe excedere, ad Graecos milites pervenisse, quibus interceptum trucidatum amico quodam auctore interemptum per insidias. His laetus, in Europam traiciendi consilium omisit; sed exules praeter eos, qui civili sanguine aspersi erant, recipi ab omnibus Graecorum civitatibus, quis pulsi erant, iussit. Et Graeci haud ausi imperium aspernari, quamquam solvendarum legum id principium esse censebant, bona quoque quae exstarent restituere damnatis. Soli Athenienses, non sui modo, sed etiam publici vindices, colluvionem ordinum hominumque aegre ferebant non regio imperio, sed legibus moribusque patriis regi adsueti. Prohibuere igitur exules finibus omnia potius toleraturi, quam purgamenta quondam urbis suae, tunc etiam exilii admitterent.

2. Alexander senioribus militum in patriam remissis XIII milia peditum et II milia equitum, quae in Asia retineret, eligi iussit existimans modico exercitu continere posse Asiam, quia pluribus locis praesidia disposuisset nuperque conditas urbes colonis replesset, res renovare cupientibus. Ceterum, priusquam excerneret quos erat retenturus, edixit ut omnes milites aes alienum profiterentur. Grave plerisque esse conpererat; et quamquam ipsorum luxu contractum erat, dissolvere tamen ipse decreverat. Illi temptari ipsos rati, quo facilius ab integris sumptuosos discerneret, prolatando aliquantum extraxerant temporis. Et rex satis gnarus professioni aeris pudorem, non contumaciam obstare, mensas totis castris poni iussit, et X milia talentum proferri. Tum demum cum fide facta professio est. Nec amplius ex tanta pecunia quam C et XXX talenta superfuere. Adeo ille exercitus tot divitissimarum gentium victor plus tamen victoriae quam praedae deportavit ex Asia. Ceterum, ut cognitum est alios remitti domos, alios retineri, perpetuam eum regni sedem in Asia habiturum rati vaecordes et disciplinae militaris inmemores seditiosis vocibus castra conplent, regemque ferocius quam alias adorti omnes simul missionem postulare coeperunt, deformia ora cicatricibus canitiemque capitum ostentantes. Nec aut praefectorum castigatione aut verecundia regis deterriti tumultuoso clamore et militari violentia volentem loqui inhibebant, palam professi nusquam inde nisi in patriam vestigium esse moturos. Tandem silentio facto, magis quia motum esse credebant quam quia ipsi moveri poterant, quidnam acturus esset, exspectabant.

3. Ille: "Quid haec", inquit, "repens consternatio et tam procax atque effusa licentia denuntiat? Eloqui metuo; palam certe rupistis imperium, et precario rex sum, cui non adloquendi, non noscendi monendique aut intuendi vos ius reliquistis. Equidem cum alios dimittere in patriam, alios mecum paulo post deportare statuerim, tam illos adclamantes video, qui abituri sunt, quam hos cum quibus praemissos subsequi statui. Quid hoc est rei? dispari in causa idem omnium clamor est! Pervelim scire utrum qui discedunt, an qui retinentur de me querantur." Crederes uno ore omnes sustulisse clamorem, ita pariter ex tota contione responsum est omnes queri.

4. Tum ille: "Non hercule", inquit, "potest fieri ut adducar querendi simul omnibus hanc causam esse, quam ostenditis, in qua maior pars exercitus non est, utpote cum plures dimiserim quam retenturus sum. subest nimirum altius malum, quod omnes avertit a me. Quando enim regem universus deseruit exercitus? Ne servi quidem uno grege profugiunt dominos; sed est quidam in illis pudor a ceteris destitutos relinquendi. Verum ego tam furiosae consternationis oblitus remedia insanabilibus conor adhibere. Omnem, hercule, spem, quam ex vobis conceperam, damno! nec ut cum militibus meis, - iam enim esse desistis, - sed ut cum ingratissimis operis agere decrevi. Secundis rebus, quae circumfluunt vos, insanire coepistis, obliti status eius quem beneficio exuistis meo, - digni, hercule, qui in eodem consenescatis, quoniam facilius est vobis adversam quam secundam regere fortunam. En tandem Illyriorum paulo ante et Persarum tributariis Asia et tot gentium spolia fastidio sunt! Modo sub Philippo seminudis amicula ex purpura sordent; aurum et argentum oculi ferre non possunt: lignea enim vasa desiderant et ex cratibus scuta rubiginemque gladiorum. Hoc cultu nitentes vos accepi, et D talenta aeris alieni, cum omnis regia supellex esset haud amplius quam LX talenta, tantorum mox operum fundamenta: quibus tamen, - absit invidia, - imperium maximae terrarum partis inposui. Asiaene pertaesum est, quae vos gloria rerum gestarum dis pares fecit? In Europam ire properatis rege deserto, cum pluribus vestrum defuturum viaticum fuerit, ni aes alienum luissem, nempe in Asiatica praeda. Nec pudet profundo ventre devictarum gentium spolia circumferentes reverti velle ad liberos coniugesque, quibus pauci praemia victoriae potestis ostendere. Nam ceterorum, dum etiam spei vestrae obviam istis, arma quoque pignori sunt. Bonis vero militibus cariturus sum, pelicum suarum concubinis! quibus hoc solum ex tantis opibus superest, in quod inpenditur. Proinde fugientibus me pateant limites! facessite hinc ocius! ego cum Persis abeuntium terga tutabor. Neminem teneo: liberate oculos meos, ingratissimi cives. Laeti vos excipient parentes liberique sine vestro rege redeuntes; obviam ibunt desertoribus transfugisque. Triumphabo, mehercule, de fuga vestra et, ubicumque ero, expetam poenas hos, cum quibus me relinquitis, colendo praeferendoque vobis. Iam autem scietis et quantum sine rege valeat exercitus et quid opis in me uno sit." Desiluit deinde frendens de tribunali, et in medium armatorum agmen se inmisit; notatos quoque, qui ferocissime oblocuti erant, singulos manu corripit, nec ausos repugnare XIII adservandos custodibus corporis tradidit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License