|
1.
Varro simplicia in Italia nomina fuisse ait existimationisque suae argumentum
refert, quod Romulus et Remus et Faustulus neque praenomen ullum neque cognomen
habuerint. Qui ab eo dissentiunt aiunt matrem eorum Ream Silviam vocatam, avum
Silvium Numitorem, fratrem eius Amulium Silvium, ac superiores Albanorum reges
Capetum Silvium, Agrippam Silvium, posterioresque duces Mettium Fufetium et
Tutorem Cloelium vocatos. Nec contenti his ad Sabinos transgrediuntur; Titum
Tatium, Numam Pompilium et patrem eius Pompium Pompilium, eiusdemque regionis
principes enumerant Pustulanum Lauranum, Volesum valesium, Mettum Curtium,
Alium Fumusilleaticum. E Tuscis citant Lartem Porsennam, ab Aequiculis Septimum
Modium, primum regem eorum, et fertorem Resium, qui ius fetiale constituit. In hun cmodum Varronis sententia
subruitur.
2. Romanos autem arbitrandum est maxime
ab Albanis et Sabinis multiplicandorum nominum consetudinem traxisse, quoniam
ab illis orti sunt. Omnia autem, quae ad unum quemque nostrum definiendum
excogitata sunt, eandem vim significandi hominis obtinent. Quod proprie ita
dicitur, hoc distat, quia eo gens cognoscitur, ideoque dicitur gentilicium.
Cetera ordine variantur: nam quod praeponitur praenomen, quod post fertur
cognomen, quod ad ultimum adicitur agnomen est. Quorum series non ita, ut
exposui, semper servata est: animadverto enim in consulum fastis perplexum usum
praenominum et cognominum fuisse. Dictum Postumum Cominium Aurundum et Postumum
Aebutium Helvam et Vopiscum Iulium et Opitrem Verginium Tricostum et Paulum
Fabium Maximum. Quin etiam quaedam cognomina in nomen versa sunt, ut Caepio:
namque hoc in Bruto nominis locum obtinuit.
3. Gentilicia nomina Varro putat fuisse
numero ì, praenomina circa XXX. Pueris non prius quam togam virilem sumerent,
puellis non ante quam nuberent praenomina imponi moris fuisse Q. Scaevola
auctor est. Quae olim praenomina fuerunt, nunc cognomina sunt, ut Postumus,
Agrippa, Proculus, Caesar.
4. Opiter vocabatur qui patre mortuo,
avo vivo gignebatur. Vopiscus qui in utero matris geminus conceptus altero
abortu eiecto incolumis editus erat. Hostus praenomen fuit in eo, qui peregre
apud hospitem natus erat, idque habuit Lucretius Tricipitinus, collega L.
Sergii. Volero praenomen abiit, quod volentibus nasci liberi parentibus
videbantur, quo usus est Publilius Philo. Lartis praenomen sumptum est a
laribus, Tuscum autem esse creditum, fuitque consul Lar Herminius cum T.
Verginio Tricosto. Statius a stabilitate, Faustus a favore praenomina ceperunt.
Tullus praenominatus est ominis gratia quasi tollendus, o littera in u
conversa. Sertor qui per sationem natus erat adpellatus est. Ancum praenomen Varro e Sabinis
translatum putat. Valerius Antias <ita vocatum regem Ancum> scribit, quod
cubitum vitiosum habuerit, qui Graece vocatur agkon.
5. Lucii coeperunt adpellari qui ipso
initio lucis orti erant, aut, ut quidam arbitrantur, a Lucumonibus Etruscis,
Manii qui mane editi erant, vel ominis causa quasi boni: manum enim antiqui
bonum dicebant. Cnaeus ab insigne naevi adpellatus est. Quod unum
praenomen varia scriptura notatur: alii enim Naeum, alii Gnaeum, alii Cnaeum
scribunt. Qui G littera in
hoc praenomine utuntur, antiquitatem sequi videntur, quae multum ea usa littera
est. Olim enim dicebatur frugmentum, nunc frumentum effertur, et forgtis, non
fortis, et gnatura, non natura. Ergo
etiam qui in corporibus gigni solet gnaevus adpellabatur. Qui CN ponunt,
asperatione syllabae delectari videntur, qui Naeus, lenitate. Gai iudicantur
dicti a gaudio parentum. Auli, quod iis aventibus nascuntur. Marci Martio mense
geniti, Publi, qui prius pupilli facti erant quam praenomina haberent, alii
ominis causa e pube.
6. Tiberii vocitari coeperunt qui ad
Tiberim nascebantur. Titus e Sabino nomine Tito fluxit. Appius ab Atto
eiusdem regionis praenomine. Caesones
adpellati sunt qui e mortuis matribus exsecti erant, Servius, quod mortua matre
in utero servatus est, Spurii patre incerto geniti quasi sporaden. Numeriis
sola tantum modo patricia familia usa est Fabia, idcirco quod trecentis sex
apud Cremeram flumen caesis, qui unus ex ea stirpe exstiterat, ducta in
matrimonium uxore filia Numerii Otacilii Maleventani sub eo pacto, ut quem
primum filium sustulisset, ei materni avi praenomen inponeret, obtemperavit.
7. Antiquarum mulierum frequenti in usu
praenomina fuerunt Rutila, Caesellia, Rodacilla, Murrula, Burra a colore ducta.
Illa praenomina a virilibus tracta sunt, Gaia, Lucia, Publia, Numeria. Ceterum
gaia usu super omnes celebrata est: ferunt enim Gaiam Caeciliam, Tarquini
Prisci regis uxorem, optimam lanificam fuisse et ideo institutum, ut novae
nuptae ante ianuam mariti interrogatae quaenam vocarentur Gaias esse se
dicerent.
|