Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • XXXV. Omnibus obscaenis medendis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXV. Omnibus obscaenis medendis.

Dicendum et quae sit membris medicina pudendis.
Languidus antiquo purgatur penis Iaccho
ac super inlinitur fecundae felle capellae.
Mane novo myrti frondes commandere prodest
qui dolet, atque illas in vulnus despuat ipsum.
Faece etiam vini genitalia lauta levantur,
et tumidos testes Nereia lympha coercet
vel bulbi ex mulso vel cera inmixta cupresso
aut faba cum tepidis Bacchi decocta fluentis.
Ramicis inmensum fertur cohibere tumorem
far madidum lymphis et feralis fronde cupressi,
unde etiam potu frons haec memoratur amica.
Sin autem existet duratis glandibus inguen,
proderit induci cocleas cum melle minutas.
Obscaenos si pone locos nova vulnera carpent,
horrentum mansa curantur fronde ruborum.
At si iam veteri succedit fistula morbo,
mustelae cinere immisso purgabitur ulcus,
sanguine vel ricini, quem bos gestaverit ante.
Herba chelidoniae fertur cum melle mederi
herbaque cum sevo foliis de mille vocata.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License