Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • XXXIX. Panoi vomicae et strumae depellendis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXIX. Panoi vomicae et strumae depellendis.

Sunt alii, quos dira movet natura, tumores
non minus horrendi, sed non ita perniciosi,
vomica qualis erit vel eidem proxima quaedam.
Simplice resina miscebimus hordea tunsa
et mulsos amnes et purgamenta columbae:
his bene decoctis languentia membra foventur.
Mollis odorato faba iungetur coriandro:
proderit appositum mollitque aperitque tumorem.
Aut de phasganio radix decocta palustri,
quae salis admixto tundetur condimento;
proderit et mansum quod traxeris arbore viscum.
Gramen hyoscyami cerae sevoque vetusto
concilia mixtisque locos perduce dolentes.
Exercere etiam iusserunt corpora prisci.
Ovum defundes in fictile, deinde putamen
marrubii suco implebis, post melle liquenti
omnia consociata tepenti prospera potu
sumuntur: reserantque malum purgantque levantque.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License