Cuspide non quisquam, longae neque caede sarissae,
fulmine non gladii, volucris nec felle sagittae
quam cito vipereo potis est affligier ictu.
Quare aptam dicamus opem sucosque medentes.
Quae nocuit serpens, fertur caput illius apte
vulneribus iungi: sanat quae sauciat ipsa
ut Larissaea curatur Telephus hasta.
Proderit et caulem cum vino haurire sabuci
aut coctum raphani librum tritumque ligare
sive etiam celsa folium do mole cupressi.
Manabit lactens caprifici sucus opellam.
Aut tithymallus atrox vulnus contrita perunguet.
Carduus est nondum doctis fullonibus aptus:
ex illo radix tepido potatur in amni.
Cervino ex fetu diluta coagula vino
sumuntur, quae res membris agit atra venena
aut ferulae radix potatur in imbre Lyaei
Vettonicaeve leves, gallinae aut iura vetustae.
Si vero horrendum vulnus fera iecerit aspis,
urinam credunt propriam conducere potu:
Varronis fuit ista senis sententia. Nec non,
Plinius ut memorat, sumpti iuvat imber aceti.
Dicendum et quae sit praecox medicina timenti;
cautio namque potest diros praevertere morsus.
Si iecur exsectum tardo de vulture portes,
erucis aut si totos perduxeris artus,
quas prius attritas vehementi adspargis aceto.
Aut tu cervina per noctem in pelle quiesces
aut genere ex ipso dentem gestabis amicum.
Toxica praetera qua sint pellenda medella,
expediam: sanguis poterit prodesse caninus,
qui facili potu antidotus imitatur honestas.
Vis et mirificos cautus praediscere odores,
accensis quibus arcetur taeterrima serpens?
Aut styracem torres aut diri vulturis alam
vel nepetam aut frondem rigidae stirpemque myricae.
|