Sunt minimae specie, sed dirae vulnere pestes,
quae magis in tenui latitantes corpore fallunt,
scorpius ut gravis est et araneus: haec mala semper
captant securos multa iam nocte sopores.
Et documenta dedit nobis prostratus Orion,
magna quod exiguis perimantur saepe venenis.
Quod si vulnus atrox incussit scorpius ardens,
continuo capitur; tunc digna caede revulsus
vulneribusque aptus fertur revocare venenum.
Aut calidis pelagi lymphis loca laesa foventur.
Sive meri potu dissolvitur improba pestis.
Ad cunctos autem morsus ictusque minorum
caseus aptus erit pavidae de lacte capellae
cumque hoc absumi debebit origanus herba:
haec duo mirificis curabunt icta medelis.
Nec non fenuculo calidum adnectetur acetum
aut vivum sulphur sicci cum faece Lyaei.
Exiguo piperis cerebrum conspargito galli,
quo lita sanescent depulso membra dolore.
Sin autem muris nocuit violentia caeci,
quae sola signavit volvendis orbita plaustris,
inline: mira datur vili de pulvere cura.
|