Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • LV. Lethargiae expellendae.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LV. Lethargiae expellendae.

Diximus hanc sortem miseris mortalibus esse,
ut saepe inter se mala sint contraria morbi.
Denique nonnunquam somno sic membra gravantur,
ut coniungatur leto sopor altus acerbo.
Ergo levi flamma torrentur cornua caprae,
quo nidore gravem dispellunt lumina somnum.
Aut Veneris labrum quae dicitur herba bibetur,
quae teritur prius et vino confusa liquescit.
Conveniunt acidis euphorbia mixta fluentis,
gramina vel rutae, gemina si nare trahantur.
Quidam dira iubent; septeno cimice trito
ut vitientur aquae cyathusque bibatur earum:
haec potiora putant quam dulci morte perire.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License