Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • LIX. Combusturis igne vel frigore.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIX. Combusturis igne vel frigore.

Sunt diversa quidem mala frigoris atque caloris,
sed tamen amborum simili nocet ulcere virus:
illa quoque usta putes quae sunt nive laesa rigente.
Conversa in cinerem platani pila curat utrumque.
At vero ambustum flammis, qui candidus ovi
sucus inest, penna inductus sanare valebit.
Aut tu sucosae cinerem perducito lanae;
aut vivam ex oleo veteri componito calcem;
hordea vel franges atque ovi candida iunges,
adsit adeps porcae: mira est haec forma medelae.
Utere praeterea, pariter sevumque capellae
iunge, chelidoniis ac sic line vulnera sucis.
Quodque rigens ussit glacies, axungia simplex
mulcet et ex facili grata est medicamine cura.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License