Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • XVIII. Felli vomitu et pthisi.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVIII. Felli vomitu et pthisi.

Lutea si crescent et cunctis noxia fella,
alia parva novem, piperis tot permole grana,
quae cyatho diluta gari mandesque bibesque:
haec iterum septena capis, post denique quina.
Praeterea caules, si frondet passa, sabuci
decoctos sale permisces ac spargis olivo:
tum capis ac tali auxilio fella horrida purgas.
Prosunt et pelagi latices, quos pondere iusto
dulcibus adsocias lymphis mellique liquenti.
Et niveus prodest ex ubere sucus asellae,
si tepido vinum infundas ac mella piperque.
At vomitum radix narcissi pota movebit.
Si vero pthisis annoso sedet improba morbo,
intritas vino cocleas hausisse iuvabit.
Proderit et veteris sevi pila sumpta suilli,
quo scapulas quoque perducit medicina salubris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License