Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • XIX. Mammis sanandis vel stringendis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIX. Mammis sanandis vel stringendis.

Ubera fecundo valde lactentia suco
saepe sibi noxae nimium manando fuerunt:
faece igitur valida saevi reprimentur aceti.
Post partum tumidas iniuste adsurgere mammas
interdum aspicies: harum mala commemoratur
murinum fimus ex pluvio sedare liquore.
Sin autem clausas penitus dolor angit acerbus,
lumbricis terrae turgentes ungue corymbos.
Si castigatas studium est praestare papillas,
ex hedera sertis ambas redimire memento,
protinus et raptas fumis mandare coronas;
anseris aut sevum pariter cum lacte tepenti
aut ovum inlinito, tulerit quod garrula perdix.
Praeterea pluvio decocta papavera rore
haerescant, multis post absolvenda diebus.
Vis et Phoebigenae caelestia sumere dona,
ubera cum taetris laniata doloribus horrent?
Navis ramentum et quae nomine prasion herba est
et quae vulgari sermone insana vocatur
(Graecus hyoscyamon propria scit dicere lingua)
nec non et calami radix lapathique legumen
mixta dabunt miras (experto crede) medelas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License