Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • XXI. Iecoris et lateris vitiis medendis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXI. Iecoris et lateris vitiis medendis.

Si mollis iecoris fibras dolor angit acerbus,
protinus ex mulsa potanda elelisphagus herba est,
sumitur aut semen, quod fraxinus alta profudit,
vulturiive iecur vel ius perdicis apricae.
Praeterea simili dragma pix dura piperque
franguntur; sic in mollito pulvere iuncta
egelidis miscentur aquis recreantque bibentem.
Absinthi quoque decocti potabitur humor.
Si latus immeritum morbo temptatur acuto,
accensum tingues lapidem stridentibus undis,
hinc bibis; aut aceris radicem tundis et una
cum vino capis: hoc praesens medicamen habetur.
Quid referam multis conposta Philonia rebus,
quid loquar antidotus varias? Dis ista requirat,
at nos pauperibus praecepta dicamus amica.
Nec non et iecoris quaeretur fibra lupini
iungeturque simul costum foliumque piperque;
diluta quae duro dantur potanda Lyaeo.
Est et vis morbi, quod 'telum' commemoratur,
cum subito dolor insanus furit incitus ictu:
Persicus huic potum e nucleo dabit interiore;
quae mihi cura satis casu monstrante probata est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License