Cum saevit penitus haerens iniuria lumbis,
igne lapis candens datur exultantibus undis:
hoc poteris potu tristem superare dolorem.
Aut pice cum molli nitrum sulphurque et acetum
sucida lana rapit contacta calentibus isdem:
proderit hanc aegris crebro perducere membris.
Aut caput asparagi cum vino sume vetusto
seu mavis adpone: modus conducit uterque.
Aut adipe inmixtum lumbis inductio sulphur.
Saepe chelidoniam cum suco Palladis addes
farraque quae tremulis prosunt sudantia flammis.
Fertur amygdalinae sucus nucis esse bibendus:
pinsitur haec tepidoque absorbitur indita fonti.
Aut tres ex vino cocleas fervescere coges
cumque suis domibus franges; piperis quoque grana
ter quina adicies potuque iuvaberis illo.
Furfur item parca fuerit cum fervidus unda,
post oleo madidus saccis immittitur aptis,
quos vix passuris urentes addito membris.
Prodest cervinae violens natura medullae.
Nec nocuit ciceris cocti potasse liquorem;
aut mixtam teneris madidamque elelisphacon undis
contere tumque simul cum mastice confer anethum
quodque decem ex rebus componi ex nomine clarum est:
his continge locum: deus haec mihi certa probavit.
|