Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • XXV. Ventris dolori mitigando.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXV. Ventris dolori mitigando.

Si dolor insanus tota desaevit in alvo,
heminis tribus in lymphae validam coque rutam
atque apium, donec duplex pars desit aquarum:
potus erit medicus non detractante palato.
Praeterea nivei sterilis testa uritur ovi;
quae postquam in taetram fuerit conversa favillam,
ex calidis potatur aquis et pota medetur.
Nec non iungenda est utero nova virga myricae:
inlaesa haec ferro terraque intacta geratur.
Aut medio ventris prodest aspargere terram,
quam signaverunt vestigia pressa rotarum.
Proderit et pulvis facili sub cardine raptus.
Quin etiam ex lymphis tritum potare cuminum
conveniet, quod iam nobis documenta probarunt.
Menta quoque hoc pacto medicos dabit hausta sapores.
Coeliacos autem recreabis pane salubri,
quem madido farre efficies ac mollibus ovis,
quorum testa fero prius evanescat aceto.
Refert et teretes bulbos mollire terendo
cumque his Lenaei durum potare fluentum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License