Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • XXVII. Ventri molliendo.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVII. Ventri molliendo.

Saepe cibi specie, vitio vel corporis ipso
potibus aut duris restricta morabitur alvus.
Vincetur talis mora gramine Mercuriali,
cuius aquam cocti minimo cum melle bibemus.
Prunaque conveniunt, quae mittit clara Damascus.
Multos praeterea medici componere sucos
adsuerunt; pretiosa tamen cum veneris emptum,
falleris frustraque immensa nomismata fundes.
Quin age et in tenui certam cognosce salutem.
Aut igitur tectum lana supponis alumen
aut edis in patinis tenerae decocta sabuci
vel cum lacte caprae salsum mulsumque capessis.
Crede tamen potum meliorem lactis equini:
dicitur hic dulces asinae praevincere sucos.
Silvestris fici lacrimam prodesse loquuntur.
Quodque ratis melius verbis dicemus Horati:
'mitulus et viles pellunt obstantia conchae'.
Sed cocleas prius est urtica aut furfure pasci:
purior hinc gustus noxa sine moverit alvum.
Saepe thalassomeli adiecto cumulavimus imbri:
haec purgant, parili fuerint si pondere mixta.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License