Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • XXVIII. Solutioni ventris et dysenteriae compescendae.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVIII. Solutioni ventris et dysenteriae compescendae.

Tam varii casus mortalia saecla fatigant,
ut sint diversis obnoxia corpora morbis.
Saepe etenim nimio cursu fluit impetus alvi:
frenatur, mixto cum fervet brassica vino
aut cerasi victum longo iam tempore pomum.
Sucus Aminei cum pane medetur Iacchi
vel bene permixtum calida potatur acetum:
vile quidem facili factu, tamen utile potu.
Si laedent medica data purgatoria dextra,
adiecto piperis medicatur pulvere calda.
Sin autem longo decurrent intima fluxu
atque immane malum multo iam tempore gliscet,
torridus ex vino cortex potabitur ovi.
Ramentum nivei credunt prodesse elephanti.
Arbore Pyramea cortex derepta coquetur
axe sub aetherio, tum nigro mixta Lyaeo
inmensum poterit potu retinere fluorem.
Numinis aut iussu cedrini mastice misces
mollitamque picem et rasum de navibus unguen:
languida quo fidens medicamine membra fovebis.
Proderit et pueris, quos dentis origo fatigat,
castaneas coxisse nuces et sorba vetusta
atque apium caulesque, rubus quos fundit acuta:
potio quae fluidam consumpta morabitur alvum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License