Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • XLI. Podagrae depellendae.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XLI. Podagrae depellendae.

Quaedam etiam rabidae medicamina digna podagrae,
cui ter tricenas species Epidaurius ipse
dixit inesse deus? Requiem tamen indere morbo
fas erit et tristem saltem mulcere dolorem.
Ergo age et abreptam salicis frondemque librumque
cum vino tere, tum contractos perline nervos.
Aut cum prima mali sese ostentabit origo,
fervida non timidis tolera cauteria plantis
seminecisve hirci reserato pectore calces
insere: sic dirae reprimes primordia pestis.
Aut si corruptus persederit altius umor,
trita cupressus ibi Baccho iungetur acerbo,
panibus et teneris, cohibebitque addita questus.
Parva sabucus item, hircino conlita sevo,
triticeaeque acido manantes amne farinae,
aut nitido ranae decoctum viscus olivo
sive chelidoniae sucus sale mixtus aceto.
Sunt quibus apposita siccatur hirudine sanguis.
Non audita mihi fas sit, sed lecta referre:
hoc quidam rabidus morbo per tempora messis
vicino plantas frumenti pressit acervo
evasitque gravem casu medicante dolorem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License