Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • XLII. Vulneribus ferro aut verberibus factis.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XLII. Vulneribus ferro aut verberibus factis.

Naturae vitiis medicas obiecimus artes,
nunc et fortunae iaculis obsistere par est.
Si cui forte chalybs teneros violaverit artus,
necte adipes vituli simul et tritam chamecisson
nec pudeat luteae stercus perducere porcae.
Sin autem saevo laceratum est verbere corpus,
tum lixiva cinis ceras dissolvit et ova
admixtoque oleo vibices comprimit atras.
Si vero infrenus manat de vulnere sanguis,
purpura torretur conchyli perlita fuco,
huius et atra cinis currentem detinet undam.
Verrucae quoque desectae frenare cruorem
dicitur ambustus Tyrio de vellere pulvis.
Praeterea nimios reserati vulneris amnes
feniculi cinis adstringit vel fimbria porri.
Sive fimus manni cum testis uritur ovi
et reprimit fluidos miro medicamine cursus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License