Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • LII. Fracturis vel luxis sanandis.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

LII. Fracturis vel luxis sanandis.

Infandum dictu cunctis procul absit amicis,
sed fortuna potens omen convertat in hostes.
Vis indigna novo si sparserit ossa fragore,
conveniet cerebrum blandi canis addere fractis,
lintea deinde superque indutas nectere lanas,
saepius et sucos conspargere pinguis olivi:
bis septem credunt coalescere cuncta diebus.
Aut veteri Baccho caprae fimus inde petulcae:
hoc reserat clausum, trahit haerens, sanat apertum.
Si vero caput infestus colliserit ictus,
ex oleo necti vestis debebit Arachnes:
nesciet haec illinc nisi cum sanarit abire.
Quod si luxa suo decedent membra tenore,
urere femineos crines ac iungere sevum
congruet ac tali medicamine mota ligare.
Aut malvam ex pingui tritam apposuisse iuvabit.
At si conclusum servabit tibia vulnus,
stercus ovis placidae iunges adipesque vetustos,
pandere quae poterunt ulcus patuloque mederi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License