Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • LX. Venenis prohibendis.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

LX. Venenis prohibendis.

Ut tutus fias infestae fraude novercae
vel quicunque tuo carpetur lividus auctu,
non expectatis eat obvia cura venenis.
Ante cibos igitur iuglandis fetus edatur.
Produnt electri variantia pocula virus.
Praeterea coctae querno cum cortice lymphae
conveniunt potu demersave ficus olivo.
Saepe etiam raphanum praedixit numen edendum.
Antidotos vero multis Mithridatia fertur
consociata modis; sed Magnus scrinia regis
cum raperet victor, vilem deprendit in illis
synthesin et vulgata satis medicamina risit.
Bis denum rutae folium, salis et breve granum
iuglandesque duas, tereti tot corpore ficus:
haec oriente die parco conspersa Lyaeo
sumebat, metuens dederat quae pocula matri.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License