Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • V. Ad pthiriasin arcendam.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

V. Ad pthiriasin arcendam.

Noxia corporibus quaedam de corpore nostro
progenuit natura volens abrumpere somnos,
sensibus et monitis vigiles intendere curas.
Sed quis non paveat Pherecydis fata tragoedi,
qui nimio sudore fluens animalia taetra
eduxit, turpi miserum quae morte tulerunt.
Sylla quoque infelix tali languore peresus
corruit et foedo se vidit ab agmine vinci.
Saepius ergo decet mordax haurire sinapi,
vel nitro ac sale permixtis acidoque liquore
laxatis, ut sint simul alia, tangere corpus,
aut lacrimis hederae aut suco perducere cedri,
quin etiam furfur mixto medicatur aceto.
Unda maris lendes capiti deducet iniquas
et quicquid crebri defendit silva capilli.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License