Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • VI. Prurigini, papulis et scabie arcendis.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VI. Prurigini, papulis et scabie arcendis.

Inlotus sudor vel copia nobilis escae
saepe gravi scabie correptis asperat artus.
Ergo lutum prodest membris adhibere fricatis,
quod facit ex asino saccatus corporis umor;
nec pudeat tractare fumum, quod bucula fudit;
stercoris ex porco cinerem confundito lymphis,
sic pavidum corpus dextra parcente foveto;
proderit ex oleo pulvis, quem congerit alte
dulcibus ex latebris patiens formica laborum:
convenit hinc tepido lita tradere corpora soli.
Ferventes papulas papiro curato liquenti,
aut acido Baccho miscebis farra lupini
atque hinc in calido percurres membra lavacro.
Pruritus autem salsos levat umor aceti
sive maris rabidi sudor cocleaeque minutae,
quarum contactu perimetur acerba libido.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License