Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • XI. Cutis et faciei vitiis propellendis.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XI. Cutis et faciei vitiis propellendis.

Invida si maculat faciem lentigo decoram
nec prodesse valent naturae dona benignae,
erucam atque acidum laticem simul inline malis;
proderit et bulbus mellis dulcedine victus,
crudave dulcacido miscebis rapa liquori,
sanguine vel leporis morbus delebitur oris.
Frons salicis cum flore suo contrita medetur.
Saepiolae cineres ex ossibus omnia levant.
Cygneos adipes hilaro misceto Lyaeo:
omne malum propere maculoso ex ore fugabis.
Horrebit si livor atrox aut nigra cicatrix,
attrito sapone genas purgare memento.
Rugarum sulcos lentisci mastice tendes.
Si vero vitium est quod ducit ad impete nomen,
hoc matutina poteris cohibere saliva
seu folio platani, quod mansum mane vorabis.
Foeda fluunt curvi quae purgamenta cameli
urentur cineremque dabunt, iungentur aceto
mascula tura simul, divinaque cura valebit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License