XII. Aurium vitiis succurrendis.
Cum saevus teneras dolor alte sauciat aures,
fraxinea in flammis fundit quem talea sucum
instilla sive obscaenos ex virgine rores
aut sucum, ex folio dederit quem populus alba.
Saepe chelidoniae rapidum sociatur acetum
adiunctoque nitro procedit cura salubris.
Mentastri liquor expressus conducere fertur.
Infectum violis oleum bene consulit auri.
Annosa rubros si legeris arbore vermes,
ex oleo tere: sic tepidos infunde dolenti.
Si vero obstrusa sensus morietur in aure,
lumbricos terrae sevumque ex ansere rauco
excoque: vel veterem poteris dissolvere morbum.
Fella bovis surdis etiam prodesse loquuntur,
si iungas olidae grave quod minxere capellae.
Si vero incautas animal penetraverit aures,
proderit admixto pavidi fel muris aceto.
At si lympha nocens pervaserit, anseris aptus
immittetur adeps caeparum non sine suco,
qui gravis est oculis, sensum tamen auribus auget.
Vis et Phoebigenae divinam discere curam?
Si qua vel annosis confecta doloribus auris
plectitur, hoc uno medicamine cuncta vigebit.
Alia tu septem numero septemque lupinos
cervinam dabis in testam, tum Delphica frondis
addatur, mixto totum fervescat aceto:
doctus eris tepidos illinc immittere rores.
|