Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • XIII. Oculorum dolori mitigando.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XIII. Oculorum dolori mitigando.

Summa boni est alacres homini contingere visus,
quos quasi custodes defensoresque pericli
prospiciens summa natura locavit in arce,
sic tamen ut nullos paterentur desuper ictus
atque supercilio pavidi tegerentur opaco.
Sed dolor immeritum lumen si forte lacessit,
lana madens oleo noctu conectitur apte
viventisve nepae lumen gestatur amicum.
Ex folio caulis cineres confractaque tura
et laticem Bacchi fetae cum lacte capellae
desuper induces atque una nocte probabis.
Hyblaei mellis sucus cum felle caprino
subveniunt oculis dira caligine pressis.
Vettonicae mansus siccabit lumina sucus.
Si tenebras oculis obducit pigra senectus,
expressae marathro guttae cum melle liquenti
detergere malum poterunt vel vulturis atri
fella, chelidonio fuerint quae gramine mixta:
haec etiam annosis poterunt succurrere morbis.
Fel quoque de gallo mollitum simplice lympha
exacuit puros dempta caligine visus.
Sive columbarum fimus admiscetur aceto
seu fel perdicis parili cum pondere mellis.
Vina chelidoniae simili ratione iugantur
efficiuntque suo praeclaros unguine visus,
aspera quin etiam mulcent et rupta reducunt.
Si genus est morbi, miserum quod lumen adurit,
hic calor infuso mitescit lacte canino.
Si tumor insolitus typho se tollet inani,
turgentes oculos vili circumline caeno.
Anguibus ereptos adipes aerugine misce:
hi poterunt ruptas oculorum iungere partes.
Si vero horrendum ducent glaucomata plumbum,
spiritus alterius prodest, qui grana cumini
pallentis mandens visus exalat in ipsos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License