XIV. Dentium
vitio et oris fetori medendo.
Haud facile est acrem dentis tolerare laborem:
quo magis est aequum medicam pernoscere curam.
Cum Baccho violas incoxeris, ore teneto.
Mansus item prodest sucis oleaster acerbis:
hinc oscedo fugit, linguae quoque vulnera cedunt.
Cum vino piper et nitro tepidum inde dolenti.
Saepe chelidoniae suco vel lacte capellae
sanescunt dentes aut tauri felle iuvantur.
Aut acidi latices clauso volvuntur in ore.
Manditur apta rubus gingivis et bona labris.
Lentiscus myrtusque emendant oris odorem.
Quod vero assumpsit nomen de dente fricando,
cervino ex cornu cinis est, aut ungula porcae
torrida, vel cinis ex ovis, sed non sine vino,
muricis aut tosti vel bulbi extincta favilla.
Ambitiosa putas? Sunt ista salubria cunctis.
Exesos autem dentes si forte quereris,
ure fimum muris, patulis et hiatibus adde;
vel cinerem dentis cervini extinguere aceto
convenit atque cavis immittere partibus apte.
Prodest et pulvis lumbrici corpore tosto.
Ora ambusta
cibo sanabis lacte canino.
Saepe etiam gelida gingivas collue lympha,
dentibus ut firmum possis servare vigorem.
Si vero infandum proserpit ad intima vulnus,
permisceto salem parili cum pondere turis:
hinc tractato locum: miram experiere medelam.
Aut tu sume pilam, quae caudis haeret ovinis:
haec siccata dabit molles et fracta farinas,
huius et attritu taetrum mulcebitur ulcus.
|