XV. Uvae
faucibus collo et quae mollienda sunt medendis.
Aegrescunt tenerae fauces, cum frigoris atri
vis subiit vel cum ventis agitabilis aer
vertitur atque ipsas flatus gravis inficit undas
vel rabidus clamor, fracto cum forte sonore
plenum radit iter. Sic est Hortensius olim
absumptus; causis etenim confectus agendis
obticuit cum vox domino vivente periret
et nondum extincti moreretur lingua diserti.
Ergo omni studio quaeres inhibere dolorem.
Simplicibus lymphis confunditur aerium mel,
additur excussus nivea similagine furfur:
decocta haec clauso simul exercentur in ore.
Praeterea fauces extrinsecus unguere prodest
ursino et tauri sevo cerisque remissis,
omnia quae geminis aequabis lancibus ante.
Disce etiam
miram ex humili medicamine curam.
Attiaco melli iunges agreste papaver
decoctumque simul mandes mansumque vorabis.
Crinitae porri radices quinque coquantur,
hinc aqua non fervens volvatur fauce sonora
nec tamen in stomachum descendat gutta patentem.
Si vero adflictam languor deiecerit uvam,
tunc horas aliquot pronus recubare memento;
aut illam pulvis tosti relevabit anethi
aut cinis ex coclea vel torrida brassica flammis.
Angina vero mixtum sale poscit acetum,
quod refert clauso versatum agitare palato.
At si cervices durataque colla rigebunt,
(mira loquor) geminus mulcebitur unguine poples:
hinc longum per iter nervos medicina sequetur;
anseris aut pingui torpentia colla fovebis.
Inditur et valido multum lens cocta in aceto
aut caprae fimus ex bulbo aut cervina medulla:
hoc etiam inmotos flectes medicamine nervos.
Quos autem vocitant tolles, attingere dextra
debebis, qua gryllus erit pressante peremptus.
|