Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • XVII. Stomacho et digestioni.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XVII. Stomacho et digestioni.

Qui stomachum regem totius corporis esse
contendunt, vera niti ratione videntur.
Huius enim validus firmat tenor omnia membra
aut contra eiusdem franguntur cuncta dolore.
Quin etiam, nisi cura iuvat, vitiare cerebrum
fertur et integros illinc avertere sensus.
Lactucae semen nigrae, quod lignea pila
triverit, admixto ieiunus sumito melle;
sed coclear trinum gustu tibi sufficit uno.
Aut tritum semen raphani mulsumque iuvabit;
sive duae partes apsinthi ac tertia rutae
decoctis potantur aquis siliquaeque madentes,
semina vel marathri fetae cum lacte capellae;
puleium quoque decoctum curabit amice.
Et potu et fotu stomacho conducit acetum.
Seu cocleas undis calefactas ac prope victas
suppositis torre prunis vinoque garoque
perfusas cape: sed prodest magis esse marinas.
At male digestis si crapula saeviet escis,
ex pipere et calida florem de rore marino
ebibe; seu salibus piper adde et tenue cuminum,
quae coctis iunges epulis ac rapta vorabis.
Aut cubitum pergens sucum cape tristis aceti.
Ventriculus mergi tactus sale theriacusque
tosto pane super, piperis quoque pulvere multo
miscetur: capies divinum munus in istis.
Proderit hoc stomacho, victas et concoquet escas:
grana peregrini piperis diffindito quinque,
nicolao molli quae mane inserta capesses.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License