Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Quintus Serenus
Liber medicinalis

IntraText CT - Text

  • XXIII. Praecordiis sanandis.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXIII. Praecordiis sanandis.

Languida si duro turgent praecordia morbo,
miscetur mulsae farris sextarius undae
nec non et lini tunsum siliquaeque legumen:
haec decocta simul nondumque tepentia nectes.
Aut quae poma Cydon Cretaeis misit ab oris
cocta lines, durum ut possis mollire tumorem.
Ocima praeterea bulbive linuntur amari.
Proderit et lymphis corpus mersare marinis.
Quin etiam catulum lactantem adponere membris
convenit: omne malum transcurrere fertur in illum;
cui tamen extincto munus debetur humandi.
Humanos quoque contactus mala tanta sequuntur
et iunctus vitium ducit de coniuge coniux.
Quod superest styraci iunges ramenta carinae
quodque decem ex rebus confit simul atque vocatur,
masticis addentur fractae iam mollia farra:
talibus auxiliis praecordia fota resident.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License