1.
Quoniam in libro secundo quaesitum est quid esset rhetorice et quis finis eius,
artem quoque esse eam et utilem et virtutem, ut vires nostrae tulerunt,
ostendimus, materiamque ei res omnes de quibus dicere oporteret subiecimus: iam
hinc unde coeperit, quibus constet, quo quaeque in ea modo invenienda atque
tractanda sint exsequar: intra quem modum plerique scriptores artium
constiterunt, adeo ut Apollodorus contentus solis iudicialibus fuerit.
2.
Nec sum ignarus hoc a me praecipue quod hic liber inchoat opus studiosos eius
desiderasse, ut inquisitione opinionum, quae diversissimae fuerunt, longe
difficillimum, ita nescio an minimae legentibus futurum voluptati, quippe quod
prope nudam praeceptorum traditionem desideret.
3.
In ceteris enim admiscere temptavimus aliquid nitoris, non iactandi ingenii
gratia (namque in id eligi materia poterat uberior), sed ut hoc ipso
adliceremus magis iuventutem ad cognitionem eorum quae necessaria studiis
arbitrabamur, si ducti iucunditate aliqua lectionis libentius discerent ea
quorum ne ieiuna atque arida traditio averteret animos et aures praesertim tam
delicatas raderet verebamur.
4.
Qua ratione se Lucretius dicit praecepta philosophiae carmine esse complexum;
namque hac, ut est notum, similitudine utitur:
"ac veluti pueris absinthia
taetra medentes
cum dare conantur, prius oras
pocula circum
adspirant
mellis dulci flavoque liquore"
et
quae secuntur.
5. Sed nos veremur ne parum
hic liber mellis et absinthii multum habere videatur, sitque salubrior studiis
quam dulcior. Quin etiam hoc timeo, ne ex eo minorem gratiam ineat, quod
pleraque non inventa per me sed ab allis tradita continebit, habeat etiam
quosdam qui contra sentiant et adversentur, propterea quod plurimi auctores,
quamvis eodem tenderent, diversas tamen vias munierunt atque in suam quisque
induxit sequentes.
6. Illi autem probant
qualecumque ingressi sunt iter, nec facile inculcatas pueris persuasiones
mutaveris, quia nemo non didicisse mavult quam discere.
7. Est autem, ut procedente
libro patebit, infinita dissensio auctorum, primo ad ea quae rudia atque
inperfecta adhuc erant adicientibus quod invenissent scriptoribus, mox, ut
aliquid sui viderentur adferre, etiam recta mutantibus.
8. Nam primus post eos quos
poetae tradiderunt movisse aliqua circa rhetoricen Empedocles dicitur. Artium
autem scriptores antiquissimi Corax et Tisias Siculi, quos insecutus est vir
eiusdem insulae Gorgias Leontinus, Empedoclis, ut traditur, discipulus.
9. Is beneficio longissimae
aetatis (nam centum et novem vixit annos) cum multis simul floruit, ideoque et
illorum de quibus supra dixi fuit aemulus et ultra Socraten usque duravit.
10. Thrasymachus Calchedonius
cum hoc et Prodicus Cius et Abderites Protagoras, a quo decem milibus
denariorum didicisse artem quam edidit Evathlus dicitur, et Hippias Elius, et,
quem Palameden Plato appellat, Alcidamas Elaites.
11. Antiphon quoque, qui et
orationem primus omnium scripsit et nihilo minus artem et ipse composuit et pro
se dixisse optime est creditus. Etiam Polycrates, a quo scriptam in Socraten
diximus orationem, et Theodorus Byzantius, ex iis et ipse quos Plato appellat
logodaedalos.
12. Horum primi communis locos
tractasse dicuntur Protagoras, Gorgias, adfectus Prodicus, Hippias et idem
Protagoras et Thrasymachus. Cicero
in Bruto negat ante Periclea scriptum quicquam quod ornatum oratorium habeat:
eius aliqua ferri. Equidem non reperio quicquam tanta eloquentiae fama dignum,
ideoque minus miror esse qui nihil ab eo scriptum putent, haec autem quae
feruntur ab aliis esse composita.
13. His
successere multi, sed clarissimus Gorgiae auditor Isocrates (quamquam de
praeceptore eius inter auctores non convenit: nos tamen Aristoteli credimus).
14. Hinc velut
diversae secari coeperunt viae. Nam et Isocratis praestantissimi discipuli
fuerunt in omni studiorum genere, eoque iam seniore (octavum enim et
nonagesimum implevit annum) postmeridianis scholis Aristoteles praecipere artem
oratoriam coepit, noto quidem illo, ut traditur, versu ex Philocteta frequenter
usus: "turpe esse tacere et Isocraten pati dicere". Ars est
utriusque, sed pluribus eam libris Aristoteles complexus est. Eodem tempore
Theodectes fuit, de cuius opere supra dictum est.
15. Theophrastus quoque,
Aristotelis discipulus, de rhetorice diligenter scripsit, atque hinc vel
studiosius philosophi quam rhetores praecipueque Stoicorum ac Peripateticorum
principes.
16.
Fecit deinde velut propriam Hermagoras viam, quam plurimi sunt secuti. Cui maxime
par atque aemulus videtur Athenaeus fuisse. Multa post Apollonius Molon, multa
Areus, multa Caecilius et Halicarnasseus Dionysius.
17. Praecipue tamen in se
converterunt studia Apollodorus Pergamenus, qui praeceptor Apolloniae Caesaris
Augusti fuit, et Theodorus Gadareus, qui se dici maluit Rhodium: quem studiose
audisse cum in eam insulam secessisset dicitur Tiberius Caesar.
18. Hi diversas opiniones
tradiderunt appellatique inde Apollodorei ac Theodorei ad morem certas in
philosophia sectas sequendi. Sed
Apollodori praecepta magis ex discipulis cognoscas, quorum diligentissimus in
tradendo fuit Latine C. Valgius, Graece Atticus. Nam ipsius sola videtur ars
edita ad Matium, quia ceteras missa ad Domitium epistula non agnoscit. Plura
scripsit Theodorus, cuius auditorem Hermagoran sunt qui viderint.
19. Romanorum
primus, quantum ego quidem sciam, condidit aliqua in hanc materiam M. Cato,
post M. Antonius [ille censorius] inchoavit: nam hoc solum opus eius atque id
ipsum inperfectum manet. Secuti minus celebres, quorum memoriam, si quo loco
res poscet, non omittam.
20. Praecipuum
vero lumen sicut eloquentiae, ita praeceptis quoque eius dedit unicum apud nos
specimen orandi docendique oratorias artes M. Tullius, post quem tacere
modestissimum foret, nisi et rhetoricos suos ipse adulescenti sibi elapsos diceret,
et in oratoriis haec minora, quae plerumque desiderantur, sciens omisisset.
21. Scripsit de
eadem materia non pauca Cornificius, aliqua Stertinius, non nihil pater Gallio,
accuratius vero priores Gallione Celsus et Laenas et aetatis nostrae Verginius
Plinius tutilius. sunt et hodie clari eiusdem operis auctores, qui si omnia
complexi forent, consuluissent labori meo: sed parco nominibus viventium;
veniet eorum laudi suum tempus: ad posteros enim virtus durabit, non perveniet
invidia.
22. Non tamen
post tot ac tantos auctores pigebit meam quibusdam locis posuisse sententiam.
Neque enim me cuiusquam sectae velut quadam superstitione inbutus addixi, et
electuris quae volent facienda copia fuit, sicut ipse plurium in unum confero
inventa, ubicumque ingenio non erit locus curae testimonium meruisse contentus.
|