1.
Omnis autem orandi ratio, ut plurimi maximique auctores tradiderunt, quinque
partibus constat: inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione
sive actione (utroque enim modo dicitur). Omnis vero sermo,
quo quidem voluntas aliqua enuntiatur, habeat necesse est rem et verba.
2. Ac si est brevis et una
conclusione finitus, nihil fortasse ultra desideret: at oratio longior plura
exigit. Non enim tantum refert quid et quo modo dicamus, sed etiam quo loco:
opus ergo est et dispositione. Sed neque omnia quae res postulat dicere neque
suo quaeque loco poterimus nisi adiuvante memoria, quapropter ea quoque pars
quarta erit.
3. Verum haec cuncta corrumpit
ac propemodum perdit indecora vel voce vel gestu pronuntiatio: huic quoque
igitur tribuendus est necessario quintus locus.
4. Nec audiendi quidam, quorum
est Albucius, qui tris modo primas esse partis volunt quoniam memoria atque
actio natura, non arte contingant: quarum nos praecepta suo loco dabimus; licet
Thrasymachus quoque idem de actione crediderit.
5. His adiecerunt quidam
sextam partem, ita ut inventioni iudicium subnecterent, quia primum esset
invenire, deinde iudicare. Ego
porro ne invenisse quidem credo eum qui non iudicavit; neque enim contraria
communia stulta invenisse dicitur quisquam, sed non vitasse.
6. Et Cicero
quidem in rhetoricis iudicium subiecit inventioni: mihi autem adeo tribus
primis partibus videtur esse permixtum (nam neque dispositio sine eo neque
elocutio fuerit) ut pronuntiationem quoque vel plurimum ex eo mutuari putem.
7. Quod hoc
audacius dixerim quod in Partitionibus Oratoriis ad easdem de quibus supra
dictum est quinque pervenit partes. Nam cum dupliciter primum divisisset in
inventionem atque elocutionem, res ac dispositionem inventioni, verba et
pronuntiationem elocutioni dedit, quintamque constituit communem ac velut
custodem omnium memoriam; idem in Oratore quinque rebus constare eloquentiam
dicit: in quibus postea scriptis certior eius sententia est.
8. Non minus
mihi cupidi novitatis alicuius videntur fuisse qui adiecerunt ordinem cum
dispositionem dixissent, quasi aliud sit dispositio quam rerum ordine quam
optimo conlocatio. Dion inventionem modo et dispositionem tradidit, sed
utramque duplicem rerum et verborum, ut sit elocutio inventionis, pronuntiatio
dispositionis, his quinta pars memoriae accedat. Theodorei fere inventionem
duplicem rerum atque elocutionis, deinde tris ceteras partes.
9. Hermagoras
iudicium partitionem ordinem quaeque sunt elocutionis subicit oeconomiae, quae
Graece appellata ex cura rerum domesticarum et hic per abusionem posita nomine
Latino caret.
10. Est et
circa hoc quaestio, quod memoriam in ordine partium quidam inventioni, quidam
dispositioni subiunxerunt: nobis quartus eius locus maxime placet. Non enim
tantum inventa tenere ut disponamus, nec disposita ut eloquamur, sed etiam
verbis formata memoriae mandare debemus; hac enim omnia quaecumque in orationem
conlata sunt continentur.
11. fuerunt
etiam in hac opinione non pauci, ut has non rhetorices partis esse
existimarent, sed opera oratoris; eius enim esse invenire disponere eloqui et
cetera. Quod si accipimus, nihil arti relinquemus.
12. Nam bene
dicere est oratoris, rhetorice tamen erit bene dicendi scientia: vel (ut alli
putant) artificis est persuadere, vis autem persuadendi artis. Ita invenire
quidem et disponere oratoris, inventio autem et dispositio rhetorices propria
videri potest.
13. In eo
plures dissenserunt, utrumne hae partes essent rhetorices an eiusdem opera an, ut
Athenaeus credit, elementa, quae vocant stoicheia. Sed neque elementa recte
quis dixerit: alioqui tantum initia erunt, ut mundi vel umor vel ignis vel
materia vel corpora insecabilia; nec operum recte nomen accipient quae non ab
aliis perficiuntur, sed aliud ipsa perficiunt; partes igitur.
14. Nam cum sit ex his
rhetorice, fieri non potest ut, cum totum ex partibus constet, non sint partes
totius ex quibus constat. Videntur autem mihi qui haec opera dixerant eo quoque
moti, quod in alia rursus divisione nollent in idem nomen incidere; partes enim
rhetorices esse dicebant laudativam deliberativam iudicialem. Quae si partes
sunt, materiae sunt potius quam artis.
15. Namque in his singulis
rhetorice tota est, quia et inventionem et dispositionem et elocutionem et
memoriam et pronuntiationem quaecumque earum desiderat. Itaque quidam genera
tria rhetorices dicere maluerunt, optime autem ii quos secutus est Cicero,
genera causarum.
|