Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • Caput V
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput V

1. Omnis autem oratio constat aut ex iis quae significantur aut ex iis quae significant, id est rebus et verbis. Facultas orandi consummatur natura arte exercitatione, cui partem quartam adiciunt quidam imitationis, quam nos arti subicimus.

2. Tria sunt item quae praestare debeat orator, ut doceat moveat delectet. Haec enim clarior divisio quam eorum qui totum opus in res et in adfectus partiuntur. Non semper autem omnia in eam quae tractabitur materiam cadent. Erunt enim quaedam remotae ab adfectibus, qui ut non ubique habent locum, ita quocumque inruperunt plurimum valent.

3. Praestantissimis auctoribus placet alia in rhetorice esse quae probationem desiderent, alia quae non desiderent, cum quibus ipse consentio. Quidam vero, ut Celsus, de nulla re dicturum oratorem nisi de qua quaeratur existimant: cui cum maxima pars scriptorum repugnat, tum etiam ipsa partitio, nisi forte laudare quae constet esse honesta et vituperare quae ex confesso sint turpia non est oratoris officium.

4. Illud iam omnes fatentur, esse quaestiones aut in scripto aut in non scripto. In scripto sunt de iure, in non scripto de re: illud rationale, hoc legale genus Hermagoras atque eum secuti vocant, id est nomikon et logikon.

5. Idem sentiunt qui s omnem quaestionem ponunt in rebus et verbis. Item convenit quaestiones esse aut infinitas aut finitas. Infinitae sunt quae remotis personis et temporibus et locis ceterisque similibus in utramque partem tractantur, quod Graeci thesin dicunt, Cicero propositum, alii quaestiones universales civiles, alii quaestiones philosopho convenientis, Athenaeus partem causae appellat.

6. Hoc genus Cicero scientia et actione distinguit, ut sit scientiae "an providentia mundus regatur", actionis "an accedendum ad rem publicam administrandam". Prius trium generum, "an sit", "quid sit", "quale sit": omnia enim haec ignorari possunt; sequens duorum, "quo modo adipiscamur", "quo modo utamur".

7. Finitae autem sunt ex complexu rerum personarum temporum ceterorumque: hae hypotheseis a Graecis dicuntur, causae a nostris. In his omnis quaestio videtur circa res personasque consistere.

8. Amplior est semper infinita, inde enim finita descendit. Quod ut exemplo pateat, infinita est: "an uxor ducenda", finita: "an Catoni ducenda" ideoque esse suasoria potest. Sed etiam remotae a personis propriis ad aliquid referri solent. Est enim simplex: "an res publica administranda"; refertur ad aliquid: "an in tyrannide administranda".

9. Sed hic quoque subest velut latens persona tyrannus enim geminat quaestionem), subestque et temporis et qualitatis tacita vis: nondum tamen hoc proprie dixeris causam. Hae autem quas infinitas voco et generales appellantur: quod si est verum, finitae speciales erunt. In omni autem speciali utique inest generalis, ut quae sit prior.

10. Ac nescio an in causis quoque quidquid in quaestionem venit qualitatis generale sit. Milo Clodium occidit, iure occidit insidiatorem: nonne hoc quaeritur, an sit ius insidiatorem occidendi? Quid in coniecturis? non illa generalia: "an causa sceleris odium, cupiditas", "an tormentis credendum", "testibus an argumentis maior fides habenda"? Nam finitione quidem comprendi nihil non in universum certum erit.

11. Quidam putant etiam eas theseis posse aliquando nominari quae personis causisque contineantur, aliter tantummodo positas, ut causa sit cum Orestes accusatur, thesis an Orestes recte sit absolutus: cuius generis est: "an Cato recte Marciam Hortensio tradiderit". Hi thesin a causa sic distingunt ut illa sit spectativae partis, haec activae: illic enim veritatis tantum gratia disputari, hic negotium agi.

12. Quamquam inutiles quidam orationi putant universales quaestiones, quia nihil prosit quod constet ducendam esse uxorem vel administrandam rem publicam si quis vel aetate vel valetudine impediatur. Sed non omnibus eius modi quaestionibus sic occurri potest, ut illis: "sitne virtus finis", "regaturne providentia mundus".

13. Quin etiam in iis quae ad personam referuntur, ut non est satis generalem tractasse quaestionem, ita perveniri ad speciem nisi illa prius excussa non potest. Nam quo modo an sibi uxor ducenda sit deliberabit Cato nisi constiterit uxores esse ducendas? Et quo modo an ducere debeat Marciam quaeretur nisi Catoni ducenda uxor est?

14. sunt tamen inscripti nomine Hermagorae libri qui confirment illam opinionem, sive falsus est titulus sive alius hic Hermagoras fuit. Nam eiusdem esse quo modo possunt, qui de hac arte mirabiliter multa composuit, cum, sicut ex Ciceronis quoque rhetorico primo manifestum est, materiam rhetorices in thesis et causas diviserit? Quod reprehendit Cicero ac thesin nihil ad oratorem pertinere contendit totumque hoc genus quaestionis ad philosophos refert.

15. Sed me liberavit respondendi verecundia et quod ipse hos libros improbat, et quod in Oratore atque iis quos de Oratore scripsit et Topicis praecipit ut a propriis personis atque temporibus avocemus controversiam quia latius dicere liceat de genere quam de specie, et quod in universo probatum sit in parte probatum esse necesse sit.

16. Status autem in hoc omne genus materiae idem qui in causas cadunt. Adhuc adicitur alias esse quaestiones in rebus ipsis, alias quae ad aliquid referantur, illud: "an uxor ducenda", hoc: "an seni ducenda"; illud: "an fortis", hoc: "an fortior", et similia.

17. Causam finit Apollodorus,ut interpretatione,Valgi discipuli eius utar, ita: "causa est negotium omnibus suis partibus spectans ad quaestionem", aut: "causa est negotium cuius finis est controversia." Ipsum deinde negotium sic finit: "negotium est congregatio personarum locorum temporum causarum modorum casuum factorum instrumentorum sermonum scriptorum et non scriptorum".

18. Causam nunc intellegamus hypothesin negotium peristasin. Sed et ipsam causam quidam similiter finierunt ut Apollodorus negotium. Isocrates autem causam esse ait quaestionem finitam civilem aut rem controversam in personarum finitarum complexu, Cicero his verbis: "causa certis personis locis temporibus actionibus negotiis cernitur, aut in omnibus aut in plerisque eorum".




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License