1.
Ergo cum omnis causa contineatur aliquo statu, prius quam dicere adgredior quo
modo genus quodque causae sit tractandum, id quod est commune omnibus, quid sit
status et unde ducatur et quot et qui sint intuendum puto. Quamquam id nonnulli
ad iudiciales tantum pertinere materias putaverunt, quorum inscitiam, cum omnia
tria genera fuero exsecutus, res ipsa deprendet.
2.
Quod nos statum, id quidam constitutionem vocant, alii quaestionem, alii quod
ex quaestione appareat, Theodorus caput [id est kephalaion genikotaton] ad quod
referantur omnia, quorum diversa appellatio, vis eadem est, nec interest
discentium quibus quidque nominibus appelletur dum res ipsa manifesta sit.
3.
Statum Graeci stasin vocant, quod nomen non primum ab Hermagora traditum
putant, sed alii a Naucrate Isocratis discipulo, alii a Zopyro Clazomenio;
quamquam videtur Aeschines quoque in oratione contra Ctesiphontem uti hoc verbo,
cum a iudicibus petit ne Demostheni permittant evagari sed eum dicere de ipso
causae statu cogant.
4.
Quae appellatio dicitur ducta vel ex eo quod ibi sit primus causae congressus,
vel quod in hoc causa consistat. Et nominis quidem haec origo: nunc quid sit. Statum
quidam dixerunt primam causarum conflictionem: quos recte sensisse, parum
elocutos puto.
5. Non enim est status prima
conflictio: "fecisti", "non feci", sed quod ex prima
conflictione nascitur, id est genus quaestionis: "fecisti", "non
feci", "an fecerit": "hoc fecisti", "non hoc
feci", "quid fecerit". Quia ex his apparet illud coniectura, hoc
finitione quaerendum atque in eo pars utraque insistit, erit quaestio coniecturalis
vel finitivi status.
6. Quid si enim dicat quis:
"sonus est duorum inter se corporum conflictio"? Erret, ut opinor;
non enim sonus est conflictio, sed ex conflictione. Et hoc levius (intellegitur
enim utcumque dictum): inde vero ingens male interpretantibus innatus est
error, qui, quia primam conflictionem legerant, crediderunt statum semper ex
prima quaestione ducendum, quod est vitiosissimum.
7. Nam quaestio nulla non
habet utique statum (constat enim ex intentione et depulsione), sed aliae sunt
propriae causarum de quibus ferenda sententia est, aliae adductae extrinsecus,
aliquid tamen ad summam causae conferentes velut auxilia quaedam: quo fit ut in
controversia una plures quaestiones esse dicantur.
8. Harum porro
plerumque levissima quaeque primo loco fungitur. Namque et illud frequens est,
ut ea quibus minus confidimus, cum tractata sunt, omittamus, interim sponte
nostra velut donantes, interim ad ea quae sunt potentiora gradum ex iis fecisse
contenti.
9. Simplex
autem causa, etiamsi varie defenditur, non potest habere plus uno de quo
pronuntietur, atque inde erit status causae, quod et orator praecipue sibi
optinendum et iudex spectandum maxime intellegit; in hoc enim causa consistet.
10. Ceterum
quaestionum possunt esse diversi. Quod ut brevissimo pateat exemplo, cum dicit
reus: "etiam si feci, recte feci", qualitatis utitur statu; cum
adicit: "sed non feci", coniecturam movet. Semper autem firmius est
non fecisse, ideoque in eo statum esse iudicabo quod dicerem si mihi plus quam
unum dicere non liceret.
11. Recte
igitur est appellata causarum prima conflictio, non quaestionum. Nam et pro
Rabirio Postumo Cicero primam partem orationis in hoc intendit? ut actionem
competere in equitem Romanum neget, secunda nullam ad eum pecuniam pervenisse
confirmat: statum tamen in eo dicam fuisse quod est potentius.
12. Nec in
causa Milonis circa primas quaestiones, quae sunt +ante prohoemium+ positae,
iudicabo conflixisse causam, sed ubi totis viribus insidiator Clodius ideoque
iure interfectus ostenditur. Et hoc est quod ante omnia constituere in animo
suo debeat orator, etiam si pro causa plura dicturus est: quid maxime liquere
iudici velit. Quod tamen ut primum cogitandum, ita non utique primum dicendum
erit.
13. Alii statum
crediderunt primam eius cum quo ageretur deprecationem. Quam sententiam his
verbis Cicero complectitur: "in quo primum insistit quasi ad repugnandum
congressa defensio". Unde rursus alia quaestio, an eum semper is faciat
qui respondet. cui rei praecipue repugnat Cornelius Celsus, dicens non a
depulsione sumi, sed ab eo qui propositionem suam confirmet ut, si hominem
occisum reus negat, status ab accusatore nascatur, quia is velit probare; si
iure occisum reus dicit, tralata probationis necessitate idem a reo fiat et sit
eius intentio.
14. cui non
accedo equidem. Nam est vero propius quod contra dicitur, nullam esse litem si
is cum quo agatur nihil respondeat, ideoque fieri statum a respondente.
15. Mea tamen
sententia varium id est et accidit pro condicione causarum, quia et videri
potest propositio aliquando statum facere, ut in coniecturalibus causis (utitur
enim coniectura magis qui agit, quo moti quidam eundem a reo infitialem esse
dixerunt) et in syllogismo tota ratiocinatio ab eo est qui intendit.
16. Sed quia
videtur illis quoque necessitatem hos status exsequendi facere qui negat (is
enim .gi dicat: "non feci", coget adversarium coniectura uti, et si
dicat: "non habes legem", syllogismo), concedamus ex depulsione nasci
statum. Nihilo minus enim res eo revertetur ut modo is qui agit, modo is cum
quo agitur statum faciat.
17. Sit enim
accusatoris intentio: "hominem occidisti"; si negat reus, faciat
statum qui negat. Quid si confitetur, sed iure a se adulterum dicit occisum
(nempe legem esse certum est quae permittat)? Nisi aliquid accusator respondet,
nulla lis est. "Non fuit" inquit "adulter": ergo
depulsio incipit esse actoris, ille statum faciet. Ita erit quidem status ex prima
depulsione, sed ea fiet ab accusatore, non a reo.
18.
Quid quod eadem quaestio potest eundem vel accusatorem facere vel reum?
"Qui artem ludicram exercuerit, in quattuordecim primis ordinibus ne
sedeat: qui se praetori in hortis ostenderat neque erat productus, sedit in
quattuordecim ordinibus".
19.
Nempe intentio est: "artem ludicram exercuisti", depulsio: "non
exercui artem ludicram", quaestio: "quid sit artem ludicram
exercere". Si accusabitur theatrali lege, depulsio erit rei; si
excitatus fuerit de spectaculis et aget iniuriarum, depulsio erit accusatoris.
20. Frequentius tamen illud
accidet quod est a plurimis traditum. Effugerunt has quaestiones qui dixerunt
statum esse id quod appareat ex intentione et depulsione, ut: "fecisti";
"non feci" aut "recte feci".
21.
Viderimus tamen utrum id sit status an in eo status. Hermagoras statum vocat
per quem subiecta res intellegatur et ad quem probationes etiam partium
referantur. Nostra opinio semper haec fuit, cum essent frequenter in causa
diversi quaestionum status, in eo credere statum causae quod esset in ea
potentissimum et in quo maxime res verteretur. Id si quis generalem quaestionem
vel caput generale dicere malet, cum hoc mihi non erit pugna, non magis quam si
aliud adhuc quo idem intellegatur eius rei nomen invenerit, quamquam tota
volumina in hanc disputationem inpendisse multos sciam: nobis statum dici
placet.
22.
Sed cum in aliis omnibus inter scriptores summa dissensio est, tum in hoc
praecipue videtur mihi studium quoque diversa tradendi fuisse: adeo nec qui sit
numerus nec quae nomina nec qui generales quive speciales sint status convenit.
23.
Ac primum Aristoteles elementa decem constituit, circa quae versari videatur
omnis quaestio: ousian, quam Plautus essentiam vocat (neque sane aliud est eius
nomen Latinum), sed ea quaeritur "an sit": qualitatem, cuius apertus
intellectus est: quantitatem, quae dupliciter a posterioribus divisa est, quam
magnum et quam multum sit: ad aliquid, unde ductae tralatio et comparatio: post
haec ubi et quando:
24.
deinde facere pati habere (quod est quasi armatum esse, vestitum esse):
novissime keisthai, quod est compositum esse quodam modo, ut iacere stare
[irasci]. Sed ex his omnibus
prima quattuor ad status pertinere, cetera ad quosdam locos argumentorum
videntur.
25. Alli novem
elementa posuerunt: personam, in qua de animo, corpore, extra positis
quaeratur, quod pertinere ad coniecturae et qualitatis instrumenta video:
tempus, quod chronon vocant, ex quo questio an is quem dum addicta est mater
peperit servus sit natus: locum, unde controversia videtur an fas fuerit
tyrannum in templo occidere, an exulaverit qui domi latuit: tempus iterum,
26. quod kairon
appellant - hanc autem videri volunt speciem illius temporis, ut aestatem vel
hiemem; huic subicitur ille in pestilentia comissator: actum, id est praxin
quod eo referunt, sciens commiserit an insciens, necessitate an casu, et talia:
numerum, qui cadit in speciem quantitatis, an Thrasybulo triginta praemia
debeantur, qui tot tyrannos sustulerit:
27. causam, cui
plurimae subiacent lites, quotiens factum non negatur, sed quia iusta ratione
sit factum defenditur: tropon, cum id, quod alio modo fieri licet, alio dicitur
factum; hinc est adulter loris caesus vel fame necatus: occasionem factorum,
quod est apertius quam ut vel interpretandum vel exemplo sit demonstrandum;
tamen aphormas ergon vocant.
28. Hi quoque
nullam quaestionem extra haec putant. Quidam detrahunt duas partis, numerum et
occasionem, et pro illo quem dixi actu subiciunt res, id est pragmata. Quae ne
praeterisse viderer, satis habui attingere. Ceterum his nec status satis
ostendi nec omnis contineri locos credo, quod apparebit diligentius legentibus
quae de utraque re dicam; erunt enim plura multo quam quae his elementis
comprehenduntur.
29. Apud plures
auctores legi placuisse quibusdam unum omnino statum esse coniecturalem, sed
quibus placuerit neque illi tradiderunt neque ego usquam reperire potui.
Rationem tamen hanc secuti dicuntur, quod res omnis signis colligeretur. Quo
modo licet qualitatis quoque solum statum faciant, quia ubique qualis sit
cuiusque rei natura quaeri potest. Sed utrocumque modo sequetur summa confusio.
30. Neque
interest unum quis statum faciat an nullum, si omnes causae sunt condicionis
eiusdem. Coniectura dicta est a coniectu, id est directione quadam rationis ad
veritatem, unde etiam somniorum atque ominum interpretes coniectores vocantur.
Appellatum tamen est hoc genus varie, sicut sequentibus apparebit.
31. fuerunt qui
duos status facerent: Archedemus coniecturalem et finitivum exclusa qualitate,
quia sic de ea quaeri existimabat: "quid esset inicum", "quid
iniustum", "quid dicto audientem non esse". Quod vocat
de eodem et alio.
32. huic diversa sententia
eorum fuit qui duos quidem status esse voluerunt, sed unum infitialem, alterum
iuridicialem. Infitialis est quem dicimus coniecturalem, cui ab infitiando
nomen alii in totum dederunt, alii in partem, qui accusatorem coniectura, reum
infitiatione uti putaverunt.
33. Iuridicialis est qui Graece
dicitur dikaiologikos. Sed quem ad modum ab Archedemo qualitas exclusa est, sic
ab his repudiata finitio. Nam subiciunt eam iuridiciali, quaerendumque
arbitrantur iustumne sit sacrilegium appellari quod obiciatur vel furtum vel
amentiam.
34. Qua in opinione Pamphilus
fuit, sed qualitatem in plura partitus est. Plurimi deinceps, mutatis tantum
nominibus, in rem de qua non constet et in rem de qua constet. Nam est verum
nec aliter fieri potest quam ut aut certum sit factum esse quid aut non sit; si
non est certum, coniectura sit, si certum est, reliqui status.
35. Nam idem dicit Apollodorus,
cum quaestionem aut in rebus extra positis, quibus coniectura explicatur, aut
in nostris opinionibus existimat positam, quorum illud pragmatikon, hoc peri
ennoias vocat: idem, qui aprolempton et prolemptikon dicunt, id est dubium et
praesumptum, quo significatur de quo liquet.
36. Idem Theodorus, qui de eo
an sit et de accidentibus ei quod esse constat, id est peri ousias kai
symbebekoton, existimat quaeri. Nam in his omnibus prius genus
coniecturam habet, sequens reliqua. Sed haec reliqua Apollodorus duo vult esse,
qualitatem et de nomine, id est finitivam: Theodorus, quid, quale, quantum, ad
aliquid.
37. sunt et qui de eodem et de
alio modo qualitatem esse, modo finitionem velint. In duo et Posidonius
dividit, vocem et res. In voce quaeri putat an significet, quid, quam multa,
quo modo: rebus coniecturam, quod kat'aisthesin vocat, et qualitatem et
finitionem, cui nomen dat kat'ennoian, et ad aliquid. Unde et illa divisio est,
alia esse scripta, alia inscripta.
38. Celsus Cornelius duos et
ipse fecit status generales: an sit, quale sit. Priori subiecit finitionem,
quia aeque quaeratur an sit sacrilegus qui nihil se sustulisse de templo dicit
et qui privatam pecuniam confitetur sustulisse. Qualitatem in rem et scriptum
dividit. Scripto quattuor partes legales exclusa tralatione, quantitatem et
mentis quaestionem coniecturae subiecit.
39. Est etiam illa in duos
dividendi status ratio, quae docet aut de substantia controversiam esse aut de
qualitate, ipsam porro qualitatem aut in summo genere consistere aut in
succedentibus.
40. De substantia est
coniectura; quaestio enim tractatur rei, an facta sit, an fiat, an futura sit,
interdum etiam mentis: idque melius quam quod iis placuit qui statum eundem
facti nominaverunt, tamquam de praeterito tantum et tantum de facto
quaereretur.
41. Pars qualitatis quae est de
summo genere raro in iudicium venit, quale est "idne sit honestum quod
vulgo laudatur". succedentium autem aliae de communi appellatione, ut
"sitne sacrilegus qui pecuniam privatam ex templo furatus est", aut
de re denominata, ubi et factum esse certum est nec dubitatur quid sit quod
factum est. cui subiacent omnes de honestis iustis utilibus quaestiones.
42. His etiam ceteri status
contineri dicuntur, quia et quantitas modo ad coniecturam referatur, ut:
"maiorne sol quam terra", modo ad qualitatem: "quanta poena
quempiam quantove praemio sit adfici iustum", et tralatio versetur circa
qualitatem et definitio pars sit tralationis,
43. quin et contrariae leges et
ratiocinativus status, id est syllogismos, et plerumque scripti et voluntatis
aequo nitantur, nisi quod hic tertius aliquando coniecturam accipit: "quid
senserit legis constitutor", ambiguitatem vero semper coniectura explicari
necesse sit, quia, cum sit manifestum verborum intellectum esse duplicem, de
sola quaeritur voluntate.
44. A plurimis tres sunt facti
generales status, quibus et Cicero in Oratore utitur et omnia quae aut in
controversiam aut in contentionem veniant contineri putat: sitne, quid sit,
quale sit. Quorum nomina
apertiora sunt quam ut dicenda sint.
45. Idem
Iatrocles sentit. Tres fecit et M. Antonius his quidem verbis: "paucae res
sunt quibus ex rebus omnes orationes nascuntur, factum non factum, ius iniuria,
bonum malum". Sed quoniam quod iure dicimur fecisse non hunc solum
intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut iuste fecisse videamur, secuti
Antonium apertius voluerunt eosdem status distinguere, itaque dixerunt
coniecturalem, legalem, iuridicialem: qui et Verginio placent.
46. Horum
deinde fecerunt species, ita ut legali subicerent finitionem et alios qui ex
scripto ducuntur, legum contrariarum, quae antinomia dicitur, et scripti et
sententiae vel voluntatis, id est kata rheton kai dianoian, et metalempsin,
quam nos varie tralativam, transumptivam, transpositivam vocamus, sillogismon,
quem accipimus ratiocinativum vel collectivum ambiguitatis, quae amphibolia
nominatur: quos posui quia et ipsi a plerisque status appellantur, cum
quibusdam legales potius quaestiones eas dici placuerit.
47. Quattuor
fecit Athenaeus, protreptiken stasin vel parormetiken, id est exhortativum, qui
suasoriae est proprius, synteliken, qua coniecturam significari magis ex his
quae secuntur quam ex ipso nomine apparet, hypallaktiken (ea finitio est,
mutatione enim nominis constat), iuridicialem, eadem appellatione Graeca qua
ceteri usus; nam est, ut dixi, multa in nominibus differentia.
48. sunt qui
hypallaktiken tralationem esse existiment, secuti hanc mutationis
significationem. Fecerunt alii totidem status, sed alios, an sit, quid sit,
quale sit, quantum sit, ut Caecilius et Theon.
49. Aristoteles
in rhetoricis an sit, quale, quantum et quam multum sit quaerendum putat.
Quodam tamen loco finitionis quoque vim intellegit, quo dicit quaedam sic
defendi: "sustuli, sed non furtum feci", "percussi, sed non
iniuriam feci".
50. Posuerat et
Cicero in libris rhetoricis facti, nominis, generis, actionis, ut in facto
coniectura, in nomine finitio, in genere qualitas, in actione ius
intellegeretur: iuri subiecerat tralationem. Veram hic legales quoque
quaestiones alio loco tractat ut species actionis.
51. fuerunt qui
facerent quinque: coniecturam, finitionem, qualitatem, quantitatem, ad aliquid.
Theodorus quoque, ut dixi, isdem generalibus capitibus utitur: an sit, quid
sit, quale sit, quantum sit, ad aliquid. Hoc ultimum maxime in comparativo
genere versari putat, quoniam melius ac peius, maius et minus nisi alio relata
non intelleguntur;
52.
sed in illas quoque tralativas, ut supra significavi, quaestiones incidit:
"an huic ius agendi sit" vel "facere aliquid conveniat",
"an contra hunc", "an hoc tempore", "an sic". Omnia enim ista referri ad aliquid
necesse est.
53. Alii sex
status putant: coniecturam, quam genesin vocant, et qualitatem et proprietatem,
id est idioteta, quo verbo finitio ostenditur, et quantitatem, quam axeian
dicunt, et comparationem et tralationem, cuius adhuc novum nomen inventum est
metastasin, novum tamquam in statu, alioqui ab Hermagora inter species
iuridicialis usitatum.
54. Aliis
septem esse placuit, a quibus nec tralatio nec quantitas nec comparatio recepta
est, sed in horum trium locum subditae quattuor legales adiectaeque tribus
illis rationalibus.
55.
Alii pervenerunt usque ad octo tralatione ad septem superiores adiecta. A quibusdam
deinde divisa ratio est, ut status rationales appellarent, quaestiones, quem ad
modum supra dixi, legales, in illis de re, in his de scripto quaereretur.
Quidam in diversum hos status esse, illas quaestiones maluerunt.
56. Sed alii rationales tres
putaverunt, an sit, quid sit, quale sit, Hermagoras solus quattuor,
coniecturam, proprietatem, tralationem, qualitatem, quam per accidentia, id est
kata symbebekos, vocat hac interpretatione: "an illi accidat viro bono
esse vel malo". Hanc ita dividit: de adpetendis et fugiendis, quae est
pars deliberativa; de persona (ea ostenditur laudativa);
57. negotialem (pragmatiken
vocat), in qua de rebus ipsis quaeritur remoto personarum complexu, ut
"sitne liber qui est in adsertione", "an divitiae superbiam
pariant", "an iustum quid, an bonum sit"; iuridicialem, in qua
fere eadem, sed certis destinatisque personis quaerantur: "an ille iuste
hoc fecerit vel bene".
58. Nec me fallit in primo Ciceronis
rhetorico aliam esse loci negotialis interpretationem, cum ita scriptum sit:
"negotialis est in qua quid iuris ex civili more et aequitate sit
consideratur: cui diligentiae praeesse apud nos iure consulti
existimantur".
59. Sed quod ipsius de his
libris iudicium fuerit supra dixi. sunt enim velut regestae in hos commentarios
quos adulescens deduxerat scholae, et si qua est in his culpa, tradentis est,
sive eum movit quod Hermagoras prima in hoc loco posuit exempla ex
quaestionibus iuris, sive quod Graeci pragmatikous vocant iuris interpretes.
60. Sed Cicero quidem his
pulcherrimos illos de Oratore substituit, ideoque culpari tamquam falsa
praecipiat non potest. Nos ad Hermagoran. Tralationem hic primus omnium
tradidit, quamquam semina eius quaedam citra nomen ipsum apud Aristotelen
reperiuntur.
61.
Legales autem quaestiones has fecit: scripti et voluntatis (quam ipse vocat
kata rheton kai hypexairesin, id est dictum et exceptionem: quorum prius ei cum
omnibus commune est, exceptionis nomen minus usitatum), ratiocinativum,
ambiguitatis, legum contrariarum.
62.
Albucius eadem divisione usus detrahit tralationem, subiciens eam iuridiciali.
In legalibus quoque quaestionibus nullum putat esse qui dicatur ratiocinativus.
Scio plura inventuros adhuc qui legere antiquos studiosius volent, sed ne haec
quoque excesserint modum vereor.
63.
Ipse me paulum in alia quam prius habuerim opinione nunc esse confiteor. Et fortasse tutissimum erat famae modo
studenti nihil ex eo mutare quod multis annis non sensissem modo verum etiam
adprobassem.
64. Sed non
sustineo esse conscius mihi dissimulati, in eo praesertim opere quod ad bonorum
iuvenum aliquam utilitatem componimus, in ulla parte iudicii meI. Nam et
Hippocrates clarus arte medicinae videtur honestissime fecisse quod quosdam errores
suos, ne posteri errarent, confessus est, et M. tullius non dubitavit aliquos
iam editos libros aliis postea scriptis ipse damnare, sicut Catulum atque
Lucullum et hos ipsos de quibus modo sum locutus, artis rhetoricae.
65.
Etenim supervacuus foret in studiis longior labor si nihil liceret melius
invenire praeteritis. Neque tamen quicquam ex iis quae tum praecepi supervacuum
fuit; ad easdem enim particulas haec quoque quae nunc praecipiam revertentur. Ita neminem didicisse paeniteat:
colligere tantum eadem ac disponere paulo significantius conor. Omnibus autem
satis factum volo non me hoc serius demonstrare aliis quam mihi ipse
persuaserim.
66. Secundum
plurimos auctores servabam tris rationales status: coniecturam, qualitatem,
finitionem, unum legalem. Hi mihi status generales erant. Legalem in quinque
species partiebar: scripti et voluntatis, legum contrariarum, covectivum,
ambiguitatis, tralationis.
67. Nunc
quartum ex generalibus intellego posse removeri; sufficit enim prima divisio,
qua diximus alios rationales, alios legales esse: ita non erit status, sed
quaestionum genus; alioqui et rationalis status esset.
68. Ex iis
etiam quos speciales vocabam removi tralationem, frequenter quidem (sicut omnes
qui me secuti sunt meminisse possunt) testatus, et in ipsis etiam illis
sermonibus me nolente vulgatis hoc tamen complexus, vix in una controversia
tralationis statum posse reperiri ut non et alius in eadem recte dici
videretur, ideoque a quibusdam eum exclusum.
69. Neque
ignoro multa transferri, cum in omnibus fere causis in quibus cecidisse quis
formula dicitur hae sint quaestiones: "an huic, an cum hoc, an hac lege,
an apud hunc, an hoc tempore liceat agere", et si qua sunt talia.
70. Sed
personae tempora actiones ceteraque propter aliquam causam transferuntur: ita
non est in tralatione quaestio, sed in eo propter quod transferuntur. "Non
debes apud praetorem petere fidei commissum, sed apud consules: maior enim
praetoria cognitione summa est". Quaeritur an maior summa sit: facti
controversia est.
71. "Non
licet tibi agere mecum: cognitor enim fieri non potuisti": iudicatio an
potuerit. "Non debuisti interdicere, sed petere": an recte
interdictum sit ambigitur. Quae omnia succidunt legitimis quaestionibus.
72. An non
praescriptiones etiam, in quibus maxime videtur manifesta tralatio, easdem
omnes species habent quas eae leges quibus agitur, ut aut de nomine aut scripto
et sententia vel ratiocinatione quaeratur? Deinde status ex quaestione oritur:
tralatio non habet quaestionem de qua contendit orator, sed propter quam
contendit.
73. Hoc
apertius: "occidisti hominem:" "non occidi": quaestio an
occiderit, status coniectura. Non est tale "habeo ius actionis": "non
habes", ut sit quaestio an habeat, et inde status. Accipiat enim actionem
necne ad eventum pertinet, non ad causam, et ad id quod pronuntiat iudex, non
id propter quod pronuntiat.
74. Hoc illi simile est
"puniendus es": "non sum": videbit iudex an puniendus sit,
sed non hic erit quaestio nec hic status. Ubi
ergo? "Puniendus es, hominem occidisti": "non occidi": an
occiderit. "Honorandus sum": "non es" num statum
habet? Non, ut puto.
"Honorandus sum quia tyrannum occidi": "non occidisti":
quaestio et status. Similiter "non recte agis": "recte ago"
non habet statum.
75. Ubi est
ergo? "Non recte agis ignominiosus". Quaeritur an ignominiosus sit, aut
an agere ignominioso liceat: quaestiones et status. Ergo tralativum genus
causae, ut comparativum et mutuae accusationis.
76. At enim simile est illi
"habeo ius": "non habes" "occidisti": "recte
occidi". Non nego, sed nec haec res statum facit: non enim sunt hae
propositiones (alioqui causa non explicabitur), sed cum suis rationibus.
"Scelus commisit Horatius, sororem enim occidit": "non commisit,
debuit enim occidere eam quae hostis morte maerebat": quaestio an haec
iusta causa; ita qualitas.
77. Ac similiter in tralatione:
"non habes ius abdicandi, quia ignominioso non est actio":
"habeo ius, quia abdicatio actio non est": quaeritur quid sit actio;
finiemus. +Non licet abdicare syllogismo.+ Item cetera per omnes et rationales
et legales status.
78. Nec ignoro fuisse quosdam
qui tralationem in rationali quoque genere ponerent hoc modo: "hominem
occidi iussus ab imperatore": "dona templi cogenti tyranno
dedi": "deserui tempestatibus, fluminibus, valetudine
impeditus", id est, non per me stetit, sed per illud.
79. A quibus etiam liberius
dissentio; non enim actio transfertur, sed causa facti, quod accidit paene in
omni defensione. Deinde is qui tali utitur patrocinio non recedit a forma
qualitatis; dicit enim se culpa vacare, ut magis qualitatis duplex ratio
facienda sit, altera qua et factum defenditur, altera qua tantum reus.
80. Credendum est igitur iis
quorum auctoritatem secutus est Cicero, tria esse quae in omni disputatione
quaerantur: an sit, quid sit, quale sit; quod ipsa nobis etiam natura
praescribit: nam primum oportet subesse aliquid de quo ambigitur, quod quid sit
et quale sit certe non potest aestimari nisi prius esse constiterit; ideoque ea
prima quaestio.
81. Sed non statim, quod esse
manifestum est, etiam quid sit apparet. Hoc quoque constituto novissima
qualitas superest, neque his exploratis aliud est ultra. His infinitae quaestiones, his finitae
continentur; horum aliqua in demonstrativa deliberativa iudiciali materia
utique tractatur;
82. haec rursus
iudicialis causas et rationali parte et legali continent: neque enim ulla iuris
disceptatio nisi finitione qualitate coniectura potest explicari.
83. Sed
instituentibus rudes non erit inutilis latius primo fusa ratio, et, si non
statim rectissima linea tensa, facilior tamen et apertior via. Discant igitur
ante omnia quadripertitam in omnibus causis esse rationem, quam primam intueri
debeat qui acturus est. Nam ut a defensore potissimum incipiam, longe
fortissima tuendi se ratio est si quod obicitur negari potest: proxima, si non
id quod obicitur factum esse dicitur: tertia honestissima, qua recte factum
defenditur. Quibus si deficiamur, ultima quidem, sed iam sola superest salus
aliquo iuris adiutorio elabendi ex crimine quod rieque negari neque defendi
potest, ut non videatur iure actio intendi:
84. hinc illae
quaestiones sive actionis sive tralationis. sunt enim quaedam non laudabilia
natura, sed iure concessa, ut in duodecim tabulis debitoris corpus inter
creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit: et aliquid aecum,
sed prohibitum iure, ut libertas testamentorum.
85. Accusatori
nihilo plura intuenda sunt, ut probet factum esse, hoc esse factum, non recte
factum, iure se intendere. Ita circa species easdem lis omnis versabitur, tralatis
tantum aliquando partibus, ut in causis quibus de praemio agitur recte factum
petitor probat.
86. Haec quattuor velut
proposita formaeque actionis, quae tum generales status vocabam, in duo, ut
ostendi, genera discedunt, rationale et legale. Rationale simplicius est, quia
ipsius tantum naturae contemplatione constat: itaque in eo satis est ostendisse
coniecturam finitionem qualitatem.
87. Legalium plures sint
species necesse est, propterea quod multae sunt leges et varias habent formas.
Alia est cuius verbis nitimur, alia cuius voluntate: alias nobis, cum ipsi nullam
habeamus, adiungimus, alias inter se comparamus, alias in diversum
interpretamur.
88. Sic nascuntur haec velut
simulacra ex illis tribus, interim simplicia, interim et mixta, propriam tamen
faciem ostendentia, ut scripti et voluntatis, quae sine dubio aut qualitate aut
coniectura continentur, et sillogismos, qui est maxime qualitatis, et leges
contrariae, quae isdem quibus scriptum et voluntas constant, et amphibolia,
quae semper coniectura explicatur.
89. Finitio quoque utrique
generi, quodque rerum quodque scripti contemplatione constat, communis est.
Haec omnia, etiamsi in illos tres status veniunt, tamen, quia, ut dixi, habent
aliquid velut proprium, videntur demonstranda discentibus, et permittendum ea
dicere vel status legales vel quaestiones vel capita quaedam minora, dum sciant
nihil ne in his quidem praeter tria quae praediximus quaeri.
90. At quantum et quam multum
et ad aliquid et, ut nonnulli putarunt, comparativus non eandem rationem
habent: sunt enim haec non ad varietatem iuris, sed ad solam rationem
referenda. Ideoque semper in parte aut coniecturae aut qualitatis ponenda sunt,
ut "qua mente?" et "quo tempore?" et "quo loco?"
91. Sed de singulis dicemus
quaestionibus cum tractare praecepta divisionis coeperimus. Hoc inter omnes
convenit, in causis simplicibus singulos status esse causarum, quaestionum
autem, quae velut subiacent his et ad illud quo iudicium continetur,
referuntur, saepe in unam cadere plures posse;
92. (etiam credo aliquando
dubitari quo statu sit utendum cum adversus unam intentionem plura opponuntur,
et sicut in colore dicitur narrationis eum esse optimum quem actor optime
tueatur, ita hic quoque posse dici eum statum esse faciendum in quo tuendo
plurimum adhibere virium possit orator;
93. ideoque pro Milone aliud
Ciceroni agenti placuit, aliud Bruto cum exercitationis gratia componeret
orationem, cum ille iure tamquam insidiatorem occisum et tamen non Milonis
consilio dixerit, ille etiam gloriatus sit occiso malo cive):
94. in coniunctis vero posse
duos et tris inveniri, vel diversos, ut si quis aliud se non fecisse, aliud
recte fecisse defendat, vel generis eiusdem, ut si quis duo crimina vel omnia
neget.
95. Quod accidit etiam si de
una re quaeratur aliqua, sed eam plures petant, vel eodem iure, ut
proximitatis, vel diverso, ut cum hic testamento, ille proximitate nitetur. Quotiens autem aliud alii petitori
opponitur, dissimilis esse status necesse est, ut in illa controversia:
96.
"testamenta legibus facta rata sint: intestatorum parentium liberi heredes
sint: abdicatus ne quid de bonis patris capiat: nothus ante legitimum natus
legitimus filius sit, post legitimum natus tantum civis: in adoptionem dare liceat:
in adoptionem dato redire in familiam liceat si pater naturalis sine liberis
decesserit.
97. Qui ex
duobus legitimis alterum in adoptionem dederat, alterum abdicaverat, sustulit
nothum: instituto herede abdicato decessit. Tres omnes de bonis
contendunt". Nothum qui non sit legitimus Graeci vocant, Latinum rei
nomen, ut Cato quoque in oratione quadam testatus est, non habemus, ideoque
utimur peregrino; sed ad propositum.
98. Heredi scripto opponitur
lex: "abdicatus ne quid de bonis patris capiat"; fit status scripti
et voluntatis, an ullo modo capere possit, an ex voluntate patris, an heres
scriptus. Notho duplex fit quaestio, quod post legitimos natus sit et quod non
sit ante legitimum natus.
99. Pior sillogismon habet, an
pro non natis sint habendi qui a familia sunt alienati; altera scripti et
voluntatis: non esse enim hunc natum ante legitimum convenit, sed voluntate
legis se tuebitur, quam dicet talem fuisse ut legitimus esset nothus tum natus
cum alius legitimus in domo non esset.
100. Scriptum quoque legis
excludet, dicens non utique si postea legitimus natus non sit notho nocere,
uteturque hoc argumento: "Finge solum natum nothum, cuius condicionis
erit? Tantum civis? Atqui non erit post legitimum natus. An filius? Atqui non
erit ante legitimum natus. Quare
si verbis legis stari non potest, voluntate standum est".
101. Nec
quemquam turbet quod ex una lege duo status fiant: duplex est, ita vim duarum
habet. Redire in familiam volenti dicitur ab altero primum: "ut tibi
redire liceat, heres sum". Idem status qui in petitione abdicati:
quaeretur enim an possit esse heres abdicatus.
102. Adicitur
communiter a duobus: "redire tibi in familiam non licet; non enim pater
sine liberis decessit". Sed in hoc propria quisque eorum quaestione
nitetur. Alter enim dicet abdicatum quoque inter liberos esse, et argumentum
ducet ex ipsa qua repellitur lege; supervacuum enim fuisse prohiberi patris
bonis abdicatum si esset numero alienorum: nunc, quia filii iure futurus fuerit
intestati heres, oppositam esse legem, quae tamen non id efficiat ne filius
sit, sed ne heres sit.
103.
Status finitivus: quid sit filius. Rursus nothus eisdem colligit
argumentis non sine liberis patrem decessisse quibus in petitione usus est ut
probaret esse se filium, nisi forte et hic finitionem movet: an liberi sint
etiam non legitimI. Cadent ergo in unam controversiam vel specialiter duo
legitimi status, scripti et voluntatis et syllogismos, et praeterea finitio,
vel tres illi qui natura soli sunt, coniectura in scripto et voluntate,
qualitas in syllogismo et, quae per se est aperta, finitio.
104. Causa quoque et iudicatio
et continens est in omni genere causarum. Nihil enim dicitur cui non insit
ratio et quo iudicium referatur et quod rem maxime contineat. Sed quia magis
haec variantur in litibus et fere tradita sunt ab iis qui de iudicialibus
causis aliqua composuerunt, in illam partem differantur. Nunc, quia in tria genera causas divisi,
ordinem sequar.
|