1.
Ac potissimum incipiam ab ea quae constat laude ac vituperatione. Quod genus
videtur Aristoteles atque eum secutus Theophrastus a parte negotiali, hoc est
pragmatikei, removisse totamque ad solos auditores relegasse; et id eius
nominis quod ab ostentatione ducitur proprium est.
2.
Sed mos Romanus etiam negotiis hoc munus inservit. Nam et funebres laudationes
pendent frequenter ex aliquo publico officio atque ex senatus consulto
magistratibus saepe mandantur, et laudare testem vel contra pertinet ad
momentum iudiciorum, et ipsis etiam reis dare laudatores licet, et editi in
competitores, in L. Pisonem, in Clodium et curionem libri vituperationem
continent et tamen in senatu loco sunt habiti sententiae.
3.
Neque infitias eo quasdam esse ex hoc genere materias ad solam compositas
ostentationem, ut laudes deorum virorumque quos priora tempora tulerunt. Quo
solvitur quaestio supra tractata manifestumque est errare eos qui numquam
oratorem dicturum nisi de re dubia putaverunt.
4. An laudes
Capitolini Iovis, perpetua sacri certaminis materia, vel dubiae sunt vel non
oratorio genere tractantur? Ut desiderat autem laus quae negotiis adhibetur
probationem, sic etiam illa quae ostentationi componitur habet interim aliquam
speciem probationis,
5. ut qui
Romulum Martis filium educatumque a lupa dicat in argumentum caelestis ortus
utatur his, quod abiectus in profluentem non potuerit extingui, quod omnia sic
egerit ut genitum praeside bellorum deo incredibile non esset, quod ipsum
quoque caelo receptum temporis eius homines non dubitaverint.
6. Quaedam
vero etiam in defensionis speciem cadent, ut si in laude Herculis permutatum
cum regina Lydiae habitum et imperata, ut traditur, pensa orator excuset. Sed proprium
laudis est res amplificare et ornare. Quae materia praecipue quidem in deos et
homines cadit, est tamen et aliorum animalium, et etiam carentium anima.
7. Verum in deis generaliter
primum maiestatem ipsius eorum naturae venerabimur, deinde proprie vim cuiusque
et inventa quae utile aliquid hominibus attulerint.
8. Vis ostendetur ut in Iove
regendorum omnium, in Marte belli, in Neptuno maris: inventa, ut artium in
Minerva, Mercurio litterarum, medicinae Apolline, Cerere frugum, Libero vinI.
tum si qua ab iis acta vetustas tradidit, commemoranda. Addunt etiam dis
honorem parentes, ut si quis sit filius Iovis, addit antiquitas, ut iis qui
sunt ex Chao, progenies quoque, ut Apollo ac Diana Latonae.
9. Laudandum in quibusdam quod
geniti inmortales, quibusdam quod inmortalitatem virtute sint consecuti: quod
pietas principis nostri praesentium quoque temporum decus fecit.
10. Magis est varia laus
hominum. Nam primum dividitur in tempora, quodque ante eos fuit quoque ipsi
vixerunt, in iis autem qui fato sunt functi etiam quod est insecutum. Ante
hominem patria ac parentes maioresque erunt, quorum duplex tractatus est: aut
enim respondisse nobilitati pulchrum erit aut humilius genus inlustrasse
factis.
11. Illa quoque interim ex eo
quod ante ipsum fuit tempore trahentur quae responsis vel auguriis futuram
claritatem promiserint, ut eum qui ex Thetide natus esset maiorem patre suo
futurum cecinisse dicuntur oracula.
12. Ipsius vero laus hominis ex
animo et corpore et extra positis peti debet. Et corporis quidem fortuitorumque
cum levior, tum non uno modo tractanda est. Nam et pulchritudinem interim
roburque prosequimur honore verborum, ut Homerus in Agamemnone atque Achille,
interim confert admirationi multum etiam infirmitas, ut cum idem Tydea parvum
sed bellatorem dicit fuisse.
13. Fortuna vero tum dignitatem
adfert, ut in regibus principibusque (namque est haec materia ostendendae
virtutis uberior), tum quo minores opes fuerunt, maiorem benefactis gloriam
parit. Sed omnia quae extra nos bona sunt quaeque hominibus forte optigerunt
non ideo laudantur quod habuerit quis ea, sed quod iis honeste sit usus.
14. Nam divitiae et potentia et
gratia, cum plurimum virium dent, in utramque partem certissimum faciunt morum experimentum:
aut enim meliores propter haec aut peiores sumus.
15. Animi
semper vera laus, sed non una per hoc opus via ducitur. Namque alias aetatis
gradus gestarumque rerum ordinem sequi speciosius fuit, ut in primis annis
laudaretur indoles, tum disciplinae, post hoc operum (id est factorum
dictorumque) contextus, alias in species virtutum dividere laudem, fortitudinis
iustitiae continentiae ceterarumque, ac singulis adsignare quae secundum
quamque earum gesta erunt.
16. Utra sit
autem harum via utilior cum materia deliberabimus, dum sciamus gratiora esse
audientibus quae solus quis aut primus aut certe cum paucis fecisse dicetur, si
quid praeterea supra spem aut expectationem, praecipue quod aliena potius causa
quam sua.
17. Tempus quod
finem hominis insequitur non semper tractare contingit, non solum quod viventes
aliquando laudamus, sed quod rara haec occasio est, ut referri possint divini
honores et decreta et publice statuae constitutae.
18. Inter quae
numeraverim ingeniorum monumenta quae saeculis probarentur; nam quidam sicut
Menander iustiora posterorum quam suae aetatis iudicia sunt consecuti. Adferunt
laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges latoribus, artes
inventoribus, nec non instituta quoque auctoribus, ut a Numa traditum deos
colere, a publicola fasces populo summittere.
19. Qui omnis
etiam in vituperatione ordo constabit, tantum in diversum. Nam et turpitudo
generis opprobrio multis fuit et quosdam claritas ipsa notiores circa vitia et
invisos magis fecit, et in quibusdam, ut in Paride traditur, est praedicta
pernicies, et corporis ac fortunae quibusdam mala contemptum, sicut Thersitae
atque Iro, quibusdam bona vitiis corrupta odium attulerunt,
20. ut Nirea
inbellem, Plisthenen inpudicum a poetis accepimus, et animi totidem vitia quot
virtutes sunt, nec minus quam in laudibus duplici ratione tractantur; et post
mortem adiecta quibusdam ignominia est, ut Maelio, cuius domus solo aequata,
Marcoque Manlio, cuius praenomen e familia in posterum exemptum est.
21. Et parentes
malorum odimus: et est conditoribus urbium infame contraxisse aliquam
perniciosam ceteris gentem, qualis est primus Iudaicae superstitionis auctor:
et Gracchorum leges invisae: et si quod est exemplum deforme posteris traditum,
quale libidinis vir Perses in muliere Samia instituere ausus dicitur primus.
22. Sed in
viventibus quoque iudicia hominum velut argumenta sunt morum, et honos aut ignominia
veram esse laudem vel vituperationem probat.
23. Interesse
tamen Aristoteles putat ubi quidque laudetur aut vituperetur. Nam plurimum
refert qui sint audientium mores, quae publice recepta persuasio, ut illa
maxime quae probant esse in eo qui laudabitur credant, aut in eo contra quem
dicemus ea quae oderunt: ita non dubium erit iudicium quod orationem
praecesserit.
24. Ipsorum
etiam permiscenda laus semper (nam id benivolos facit), quotiens autem fieri
poterit, cum materiae utilitate iungenda. Minus Lacedaemone studia litterarum
quam Athenis honoris merebuntur, plus patientia ac fortitudo. Rapto vivere
quibusdam honestum, aliis cura legum. Frugalitas apud Sybaritas forsitan odio
foret, veteribus Romanis summum luxuria crimen. Eadem in singulis differentia.
25. Maxime
favet iudex qui sibi dicentem adsentari putat. Idem praecipit illud quoque,
quod mox Cornelius Celsus prope supra modum invasit, quia sit quaedam
virtutibus ac vitiis vicinitas, utendum proxima derivatione verborum, ut pro
temerario fortem, prodigo liberalem, avaro parcum vocemus: quae eadem etiam
contra valent. Quod quidem orator, id est vir bonus, numquam faciet, nisi forte
communi utilitate ducetur.
26. Laudantur
autem urbes similiter atque homines. Nam pro parente est conditor, et multum
auctoritatis adfert vetustas, ut iis qui terra dicuntur orti, et virtutes ac
vitia circa res gestas eadem quae in singulis: illa propria quae ex loci
positione ac munitione sunt. Cives illis ut hominibus liberi sunt decori.
27. Est laus et
operum, in quibus honor utilitas pulchritudo auctor spectari solet: honor ut in
templis, utilitas ut in muris, pulchritudo vel auctor utrubique. Est et
locorum, qualis Siciliae apud Ciceronem: in quibus similiter speciem et
utilitatem intuemur, speciem maritimis planis amoenis, utilitatem salubribus
fertilibus. Erit et dictorum honestorum factorumque laus generalis, erit et
rerum omnis modi.
28. Nam et somni et mortis
scriptae laudes et quorundam a medicis ciborum. Itaque, ut non consensi hoc
laudativum genus circa solam versari honesti quaestionem, sic qualitate maxime
contineri puto, quamquam tres status omnes cadere in hoc opus possint, iisque
usum C. Caesarem in vituperando Catone notaverit Cicero. Totum autem habet
aliquid simile suasoriis, quia plerumque eadem illic suaderi, hic laudari
solent.
|