1.
Deliberativas quoque miror a quibusdam sola utilitate finitas. Ac si quid in
his unum sequi oporteret, potior fuisset apud me Ciceronis sententia, qui hoc
materiae genus dignitate maxime contineri putat. Nec dubito quin ii qui sunt in illa priore sententia
secundum opinionem pulcherrimam ne utile quidem nisi quod honestum esset
existimarint.
2. Et est haec
ratio verissima, si consilium contingat semper bonorum atque sapientium. Verum apud
imperitos, apud quos frequenter dicenda sententia est, populumque praecipue,
qui ex pluribus constat indoctis, discernenda sunt haec et secundum communes
magis intellectus loquendum.
3. sunt enim multi qui etiam
quae credunt honesta non tamen satis eadem utilia quoque existiment, quae
turpia esse dubitare non possunt utilitatis specie ducti probent, ut foedus
Numantinum iugumque Caudinum.
4. Ne qualitatis quidem statu,
in quo et honestorum et utilium quaestio est, complecti eas satis est. Nam
frequenter in his etiam coniecturae locus est: nonnumquam tractatur aliqua
finitio, aliquando etiam legales possunt incidere tractatus, in privata maxime
consilia, si quando ambigetur an liceat.
5. De coniectura paulo post
pluribus. Interim est finitio apud Demosthenen "det Halonnesum Philippus
an reddat", apud Ciceronem in Philippicis "quid sit tumultus". Quid? non illa similis iudicialium
quaestio de statua Servi Sulpici, "an iis demum ponenda sit qui in
legatione ferro sunt interempti"?
6. Ergo pars
deliberativa, quae eadem suasoria dicitur, de tempore futuro consultans quaerit
etiam de praeterito. Officiis constat duobus suadendi ac dissuadendi. Prohoemio
quale est in iudicialibus non ubique eget, quia conciliatus est ei quisque quem
consulit. Initium tamen quodcumque debet habere aliquam prohoemii speciem;
neque enim abrupte nec unde libuit incipiendum, quia est aliquid in omni
materia naturaliter primum.
7. In senatu
et utique in contionibus eadem ratio quae apud iudices adquirendae sibi
plerumque eorum apud quos dicendum sit benivolentiae. Nec mirum, cum etiam in
panegyricis petatur audientium favor, ubi emolumentum non utilitate aliqua, sed
in sola laude consistit.
8. Aristoteles
quidem, nec sine causa, putat et a nostra et ab eius qui dissentiet persona
duci frequenter in consiliis exordium, quasi mutuantibus hoc nobis a iudiciali
genere, nonnumquam etiam ut minor res maiorve videatur: in demonstrativis vero
prohoemia esse maxime libera existimat:
9. nam et
longe a materia duci, ut in Helenae laude Isocrates fecerit, et ex aliqua rei
vicinia, ut idem in Panegyrico, cum queritur plus honoris corporum quam
animorum virtutibus dari, et Gorgias in Olympico laudans eos qui primi tales
instituerint conventus. Quos secutus videlicet C. Sallustius in bello
Iugurthino et Catilinae nihil ad historiam pertinentibus principiis orsus est.
10. Sed nunc ad
suasoriam: in qua, etiam cum prohoemio utemur, breviore tamen et velut quodam
capite tantum et initio debebimus esse contenti. Narrationem vero numquam
exigit privata deliberatio, eius dumtaxat rei de qua dicenda sententia est,
quia nemo ignorat id de quo consulit.
11. Extrinsecus
possunt pertinentia ad deliberationem multa narrari. In contionibus saepe est
etiam illa quae ordinem rei docet necessaria.
12. Adfectus ut
quae maxime postulat: nam et concitanda et lenienda frequenter est ira, et ad
metum cupiditatem odium conciliationem inpellendi animI. Nonnumquam etiam
movenda miseratio, sive ut auxilium obsessis feratur suadere oportebit, sive sociae
civitatis eversionem deflebimus. Valet autem in consiliis auctoritas plurimum.
13. Nam et prudentissimus esse
haberique et optimus debet qui sententiae suae de utilibus atque honestis
credere omnes velit. In iudiciis
enim vulgo fas habetur indulgere aliquid studio suo: consilia nemo est qui
neget secundum mores dari.
14. Graecorum
quidem plurimi omne hoc officium contionale esse iudicaverunt et in sola rei
publicae administratione posuerunt; quin et Cicero in hac maxime parte
versatur. Ideoque suasuris de pace bello copiis operibus vectigalibus haec duo
esse praecipue nota voluit, vires civitatis et mores, ut ex natura cum ipsarum
rerum, tum audientium ratio suadendi duceretur.
15. Nobis maior
in re videtur varietas; nam et consultantium et consiliorum plura sunt genera.
Quare in suadendo ac dissuadendo tria primum spectanda erunt: quid sit de quo
deliberetur, qui sint qui deliberent, qui sit qui suadeat.
16. Rem de qua deliberatur aut
certum est posse fieri aut incertum. Si incertum, haec erit quaestio sola aut
potentissima; saepe enim accidet ut prius dicamus ne si possit quidem fieri
esse faciendum, deinde fieri non posse. cum autem de hoc quaeritur, coniectura
est: an Isthmos intercidi, an siccari palus Pomptina, an portus fieri Ostiae
possit, an Alexander terras ultra Oceanum sit inventurus.
17. Sed in iis quoque quae
constabit posse fieri coniectura aliquando erit, si quaeretur an utique futurum
sit ut Carthaginem superent Romani, ut redeat Hannibal si Scipio exercitum in
Africam transtulerit, ut servent fidem Samnites si Romani arma deposuerint. Quaedam
et fieri posse et futura esse credibile est, sed aut alio tempore aut alio loco
aut alio modo.
18. Ubi coniecturae non erit
locus, alia sunt intuenda. Et primum aut propter ipsam rem de qua sententiae
rogantur consultabitur, aut propter alias intervenientes extrinsecus causas.
Propter ipsam: "deliberant patres conscripti an stipendium militi
constituant".
19. Haec materia simplex erit.
Accedunt causae aut faciendi (ut "deliberant patres conscripti an Fabios
dedant Gallis bellum minitantibus") aut non faciendi: "deliberat C.
Caesar an perseveret in Germaniam ire cum milites passim testamenta
facerent".
20.
Hae suasoriae duplices sunt. Nam et illic causa deliberandi est quod bellum
Galli minitentur, esse tamen potest quaestio dedendine fuerint etiam citra hanc
denuntiationem qui contra fas, cum legati missi essent, proelium inierint,
regemque ad quem mandata acceperant trucidarint:
21.
et hic nihil Caesar sine dubio deliberaret nisi propter hanc militum
perturbationem, est tamen locus quaerendi an citra hunc quoque casum
penetrandum in Germaniam fuerit. Semper autem de eo prius loquemur de quo deliberari
etiam detractis sequentibus possit.
22.
Partes suadendi quidam putaverunt honestum utile necessarium. Ego non invenio huic tertiae locum.
Quantalibet enim vis ingruat, aliquid fortasse pati necesse sit, nihil facere,
de faciendo autem deliberatur.
23. Quod si
hanc vocant necessitatem in quam homines graviorum metu coguntur, utilitatis
erit quaestio, ut si obsessi et inpares et aqua ciboque defecti de facienda ad
hostem deditione deliberent et dicatur "necesse est"; nempe sequitur
ut hoc subiciatur: "alioqui pereundum est": ita propter id ipsum non
est necesse, quia perire potius licet; denique non fecerunt Saguntini nec in
rate Opitergina circumventi.
24. Igitur in
his quoque causis aut de sola utilitate ambigetur aut quaestio inter utile
atque honestum habet ducere uxorem. Quis dubitat? Sed ei qui pater vult fieri
liqueat necesse est uxorem esse ducendam.
25. Itaque mihi
ne consilium quidem videtur ubi necessitas est, non magis quam ubi constat quid
fieri non posse: omnis enim deliberatio de dubiis est. Melius igitur qui
tertiam partem duxerunt dynaton, quod nostri "possibile" nominant:
quae ut dura videatur appellatio, tamen sola est.
26. Quas partes
non omnes in omnem cadere suasoriam manifestius est quam ut docendum dum sit.
Tamen apud plerosque earum numerus augetur: a quibus ponuntur ut partes quae
superiorum species sunt partium. Nam fas iustum pium aecum, mansuetum quoque
(sic enim sunt interpretati to hemeron), et si qua adhuc adicere quis eiusdem
generis velit, subici possunt honestati.
27. An sit
autem facile, magnum, iuctindum, sine periculo, ad quaestionem pertinet
utilitatis. Qui loci oriuntur ex contradictione: est quidem utile sed
difficile parvum iniucundum periculosum.
28. Tamen quibusdam videtur
esse nonnumquam de iucunditate sola consultatio, ut si de aedificando theatro,
instituendis ludis deliberetur. Sed
neminem adeo solutum luxu puto ut nihil in causa suadendi sequatur praeter
voluptatem.
29. Praecedat
enim semper aliquid necesse est, ut in ludis honor deorum, in theatro non
inutilis laborum remissio, deformis et incommoda turbae, si id non sit,
conflictatio, et nihilo minus eadem illa religio, cum theatrum veluti quoddam
illius sacri templum vocabimus.
30. Saepe vero
et utilitatem despiciendam esse dicimus ut honesta faciamus (ut cum illis
Opiterginis damus consilium ne se hostibus dedant, quamquam perituri sint nisi
fecerint) et utilia honestis praeferimus, ut cum suademus ut bello punico servi
armentur.
31. Sed tamen
neque hic plane concedendum est esse id inhonestum (liberos enim natura omnis
et isdem constare elementis, et fortasse antiquis etiam nobilibus ortos dici
potest), et illic, ubi manifestum periculum est, opponenda alia, ut crudelius
etiam perituros adfirmemus si se dediderint, sive hostis non servarit fidem,
sive Caesar vicerit, quod est vero similius.
32. Haec autem quae tantum
inter se pugnant plerumque nominibus deflecti solent. Nam et utilitas ipsa
expugnatur ab iis qui dicunt non solum potiora esse honesta quam utilia, sed ne
utilia quidem esse quae non sint honesta: et contra, quod nos honestum, illi
vanum, ambitiosum, stolidum verbis quam re probabilius vocant.
33. Nec tantum inutilibus
comparantur utilia, sed inter se quoque ipsa, ut si ex duobus eligamus, in
altero quid sit magis, in altero quid sit minus. Crescit hoc adhuc; nam interim
triplices etiam suasoriae incidunt, ut cum Pompeius deliberabat Parthos an
Africam an Aegyptum peteret. Ita non tantum utrum melius sed quid sit optimum
quaeritur, itemque contra.
34. Nec umquam incidet in hoc
genere materiae dubitatio rei quae undique secundum nos sit; nam ubi
contradictioni locus non est, quae potest esse causa dubitandi? Ita fere omnis
suasoria nihil est aliud quam comparatio, videndumque quid consecuturi simus et
per quid, ut aestimari possit plus in eo quod petimus sit commodi, an vero in
eo per quod petimus incommodi.
35. Est utilitatis et in
tempore quaestio: "expedit, sed non nunc", et in loco: "non
hic", et in persona: "non nobis", "non contra hos", et
in genere agendi: "non sic", et in modo: "non in tantum".
Sed personam saepius decoris gratia intuemur: quae et in nobis et in iis qui
deliberant spectanda est.
36. Itaque quamvis exempla
plurimum in consiliis possint, quia facillime ad consentiendum homines ducuntur
experimentis, refert tamen quorum auctoritas et quibus adhibeatur: diversi sunt
enim deliberantium animi, duplex condicio.
37. Nam consultant aut plures
aut singuli, sed in utrisque differentia, quia et in pluribus multum interest
senatus sit an populus, Romani an Fidenates, Graeci an barbari, et in singulis
Catoni petendos honores suadeamus an C. Mario, de ratione belli Scipio prior an
Fabius deliberet.
38. Proinde intuenda sexus
dignitas aetas; sed mores praecipue discrimen dabunt. Et honesta quidem
honestis suadere facillimum est; si vero apud turpes recta optinere conabimur,
ne videamur exprobrare diversam vitae sectam cavendum,
39. et animus deliberantis non
ipsa honesti natura, quam ille non respicit, permovendus, sed laude, vulgi
opinione, et, si parum proficiet haec vanitas, secutura ex his utilitate,
aliquanto vero magis obiciendo aliquos, si diversa fecerint, metus.
40. Nam praeter id, quod his
levissimi cuiusque animus facillime terretur nescio an etiam naturaliter apud
plurimos plus valeat malorum timor quam spes bonorum, sicut facilior eisdem
turpium quam honestorum intellectus est.
41. Aliquando bonis quoque
suadentur parum decora, dantur parum bonis consilia in quibus ipsorum qui consulunt
spectatur utilitas. Nec me fallit quae statim cogitatio subire possit legentem:
hoc ergo praecipis et hoc fas putas?
42. Poterat me liberare Cicero,
qui ita scribit ad Brutum, praepositis plurimis quae honeste suaderi Caesari
possint: "Simne bonus vir si haec suadeam? Minime. suasoris enim finis est
utilitas eius cui quisque suadet. At recta sunt: quis negat? Sed non est semper rectis in suadendo
locus". Sed quia est altior quaestio nec tantum ad suasorias pertinet,
destinatus est mihi hic locus duodecimo, qui summus futurus est, libro.
43.
Nec ego quicquam fieri turpiter velim. Verum interim haec vel ad scholarum exercitationes
pertinere credantur: nam et iniquorum ratio noscenda est, ut melius aequa
tueamur.
44.
Interim si quis bono inhonesta suadebit, meminerit non suadere tamquam
inhonesta, ut quidam declamatores Sextum Pompeium ad piraticam propter hoc
ipsum, quod turpis et crudelis sit, inpellunt, sed dandus illis deformibus
color idque etiam apud malos: neque enim quisquam est tam malus ut videri
velit.
45.
Sic Catilina apud Sallustium loquitur ut rem scelestissimam non malitia sed
indignatione videatur audere, sic Atreus apud Varium "iam fero"
inquit "infandissima, iam facere cogor". Quanto magis eis
quibus cura famae fuit conservandus est hic vel ambitus.
46. Quare et cum Ciceroni
dabimus consilium ut Antonium roget, vel etiam ut Philippicas, ita vitam
pollicente eo, exurat, non cupiditatem lucis adlegabimus (haec enim si valet in
animo eius, tacentibus quoque nobis valet),
47. sed ut se rei publicae
servet hortabimur - hac illi opus est occasione, ne eum talium precum pudeat:
et C. Caesari suadentes regnum adfirmabimus stare iam rem publicam nisi uno
regente non posse. Nam qui
de re nefaria deliberat id solum quaerit, quo modo quam minimum peccare
videatur,
48. Multum
refert etiam quae sit persona suadentis, quia, ante acta vita si inlustris fuit
aut clarius genus aut aetas aut fortuna adfert expectationem, providendum est
ne quae dicuntur ab eo qui dicit dissentiant. At his contraria
summissiorem quendam modum postulant. Nam quae in aliis libertas est, in
aliis licentia vocatur, et quibusdam sufficit auctoritas, quosdam ratio ipsa
aegre tuetur.
49. Ideoque longe mihi
difficillimae videntur prosopopoeiae, in quibus ad relicum suasoriae laborem
accedit etiam personae difficultas: namque idem illud aliter Caesar, aliter
Cicero, aliter Cato suadere debebit. Utilissima vero haec exercitatio, vel quod
duplicis est operis vel quod poetis quoque aut historiarum futuris scriptoribus
plurimum confert: verum et oratoribus necessaria.
50. Nam sunt multae a Graecis
Latinisque compositae orationes quibus alii uterentur, ad quorum condicionem
vitamque aptanda quae dicebantur fuerunt. An eodem modo cogitavit aut eandem
personam induit Cicero cum scriberet Cn. Pompeio et cum T. Ampio ceterisve, ac
non unius cuiusque eorum fortunam, dignitatem, res gestas intuitus omnium
quibus vocem dabat etiam imaginem expressit, ut melius quidem sed tamen ipsi
dicere viderentur?
51. Neque enim minus vitiosa
est oratio si ab homine quam si a re cui accommodari debuit dissidet. Ideoque
Lysias optime videtur in iis quae scribebat indoctis servasse veritatis fidem.
Enimvero praecipue declamatoribus considerandum est quid cuique personae
conveniat, qui paucissimas controversias ita dicunt ut advocati: plerumque
filii patres divites senes asperi lenes avari, denique superstitiosi timidi
derisores fiunt, ut vix comoediarum actoribus plures habitus in pronuntiando
concipiendi sint quam his in dicendo.
52. Quae omnia possunt videri
prosopopoeiae, quam ego suasoriis subieci quia nullo alio ab his quam persona
distat: quamquam haec aliquando etiam in controversias ducitur quae ex
historiis compositae certis agentium nominibus continentur.
53. Neque ignoro plerumque
exercitationis gratia poni et poeticas et historicas, ut Priami verba apud
Achillem aut sullae dictaturam deponentis in contione. Sed haec in partem
cedent trium generum in quae causas divisimus. Nam et rogare, indicare,
rationem reddere et alia de quibus supra dictum est varie atque ut res tulit in
materia iudiciali deliberativa demonstrativa solemus,
54. frequentissime vero in his
utimur ficta personarum quas ipsi substituimus oratione: ut apud Ciceronem pro
Caelio Clodiam et Caecus Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic
in exhortationem vitiorum compositus, adloquitur.
55. Solent in scholis fingi
materiae ad deliberandum similiores controversiis et ex utroque genere
commixtae, ut cum apud C. Caesarem consultatio de poena Theodoti ponitur;
constat enim accusatione et defensione causa eius, quod est iudicialium
proprium,
56. permixta tamen est et
utilitatis ratio: an pro Caesare fuerit occidi Pompeium, an timendum a rege
bellum si Theodotus sit occisus, an id minime opportunum hoc tempore et
periculosum et certe longum sit futurum. Quaeritur et de honesto:
57. deceatne Caesarem ultio
Pompei, an sit verendum ne peiorem faciat suarum partitun causam si Pompeium
indignum morte fateatur.
58. Quod genus accidere etiam
veritati potest. Non simplex autem circa suasorias error in plerisque
declamatoribus in totum illi iudiciali contrarium esse existimaverunt. Nam et
principia abrupta et concitatam semper orationem et in verbis effusiorem, ut
ipsi vocant, cultum adfectaverunt, et earum breviores utique commentarios quam
legalis materiae facere elaborarunt.
59. Ego porro ut prohoemio
video non utique opus esse suasoriis propter quas dixi supra causas, ita cur
initio furioso sit exclamandum non intellego, cum proposita consultatione
rogatus sententiam, si modo est sanus, non quiritet, sed quam maxime potest
civili et humano ingressu mereri adsensum deliberantis velit.
60. cur autem torrens et utique
aequaliter concitata sit in ea dicentis oratio cum vel praecipue moderationem
rationemque consilia desiderent? Neque ego negaverim saepius subsidere in
controversiis impetum dicendi prohoemio narratione argumentis, quae si detrahas
id fere supererit quo suasoriae constant, verum id quoque aequalius erit, non
tumultuosius atque turbidius.
61. Verborum autem
magnificentia non validius est adfectanda suasorias declamantibus, sed
contingit magis. Nam et personae fere magnae fingentibus placent, regum
principum senatus populi, et res ampliores: ita cum verba rebus aptentur, ipso
materiae nitore clarescunt.
62. Alia veri consilii ratio
est, ideoque Theophrastus quam maxime remotum ab omni adfectatione in
deliberativo genere voluit esse sermonem, secutus in hoc auctoritatem
praeceptoris sui, quamquam dissentire ab eo non timide solet.
63. Namque Aristoteles idoneam
maxime ad scribendum demonstrativam proximamque ab ea iudicialem putavit,
videlicet quoniam prior illa tota esset ostentationis, haec secunda egeret
artis vel ad fallendum, si ita poposcisset utilitas, consilia fide prudentiaque
constarent.
64. Quibus in demonstrativa
consentio (nam et omnes alii scriptores idem tradiderunt), in iudiciis autem
consiliisque secundum condicionem ipsius quae tractabitur rei accommodandam
dicendi credo rationem.
65. Nam et Philippicas Demosthenis
isdem quibus habitas in iudiciis orationes video eminere virtutibus, et
Ciceronis sententiae et contiones non minus clarum quam est in accusationibus
ac defensionibus eloquentiae lumen ostendunt. Dicit tamen idem de suasoria hoc
modo: "tota autem oratio simplex et gravis et sententiis debet ornatior
esse quam verbis".
66. Usum exemplorum nulli
materiae magis convenire merito fere omnes consentiunt, cum plerumque videantur
respondere futura praeteritis habeaturque experimentum velut quoddam rationis
testimonium.
67. Brevitas
quoque aut copia non genere materiae sed modo constat; nam ut in consiliis
plerumque simplicior quaestio est, ita saepe in causis minor. Quae omnia vera
esse sciet si quis non orationes modo sed historias etiam (namque in his
contiones atque sententiae plerumque suadendi ac dissuadendi funguntur officio)
legere maluerit quam in commentariis rhetorum consenescere;
68. inveniet
enim nec in consiliis abrupta initia et concitatius saepe in iudiciis dictum et
verba aptata rebus in utroque genere et breviores aliquando causarum orationes
quam sententiarum.
69. Ne illa
quidem in iis vitia deprendet, quibus quidam declamatores laborant, quod et
contra sentientibus inhumane conviciantur et ita plerumque dicunt tamquam ab
iis qui deliberat utique dissentiat: ideoque obiurgantibus similiores sunt quam
suadentibus.
70. Haec adulescentes sibi
scripta sciant, ne aliter quam dicturi sunt exerceri velint et in desuescendis
morentur. Ceterum cum
advocari coeperint in consilia amicorum, dicere sententiam in senatu, suadere
si quid consulet princeps, quod praeceptis fortasse non credant usu docebuntur.
|