Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • Caput X
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput X

1. Ceterum causa omnis in qua pars altera agentis est, altera recusantis, aut unius rei controversia constat aut plurium: haec simplex dicitur, illa coniuncta. Una controversia est per se furti, per se adulterii. Plures aut eiusdem generis, ut in pecuniis repetundis, aut diversi, ut si quis sacrilegii et homicidii simul accusetur. Quod nunc in publicis iudiciis non accidit, quoniam praetor certa lege sortitur, principum autem et senatus cognitionibus frequens est et populi fuit. Privata quoque iudicia saepe unum iudicem habere multis et diversis formulis solent.

2. Nec aliae species erunt etiam si unus a duobus dumtaxat eandem rem atque ex eadem causa petet, aut duo ab uno, aut plures a pluribus (quod accidere in hereditariis litibus interim scimus): quia, quamvis in multis personis, causa tamen una est, nisi si condicio personarum quaestiones variaverit.

3. Diversum his tertium genus, quod dicitur comparativum. cuius rei tractatus in parte causae frequens est, ut cum apud centumviros post alia quaeritur et hoc, uter dignior hereditate sit. Rarum est autem ut in foro iudicia propter id solum constituantur, sicut divinationes, quae fiunt de accusatore constituendo, et nonnumquam inter delatores, uter praemium meruerit.

4. Adiecerunt quidam numero mutuam accusationem (antikategoria vocatur), aliis videlicet succidere hanc quoque comparativo generi existimantibus. Cui similis erit petitionum invicem diversarum: quod accidit vel frequentissime. Id si et ipsum vocari debet antikategoria (nam proprio caret nomine), duo genera erunt eius: alterum quo litigatores idem crimen invicem intentant, alterum quo aliud atque aliud: cui et petitionum condicio par est.

5. cum apparuerit genus causae, tum intuebimur negeturne factum quod intenditur, an defendatur, an alio nomine appelletur, an a genere actionis repellatur: unde sunt status.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License