Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Fabius Quintilianus
Institutio oratoria

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
    • Caput XI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XI

1. His inventis intuendum deinceps Hermagorae videtur quid sit quaestio ratio iudicatio continens (vel, ut alii vocant, firmamentum). Quaestio latius intellegitur omnis de qua in utramque partem vel in plures dici credibiliter potest.

2. In iudiciali autem materia dupliciter accipienda est: altero modo quo dicimus multas quaestiones habere controversiam, quo etiam minores omnis complectimur, altero quo significamus summam illam in qua causa vertitur. De hac nunc loquor, ex qua nascitur status, an factum sit, quid factum sit, an recte factum sit.

3. Has Hermagoras et Apollodorus et alii plurimi scriptores proprie quaestiones vocant, Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis pendentes specialia: nam et quaestionem ex quaestione nasci et speciem in species dividi convenit.

4. Hanc igitur quaestionem veluti principalem vocant zetema. Ratio autem est qua id quod factum esse constat defenditur. Et cur non utamur eodem quo sunt usi omnes fere exemplo? Orestes matrem occidit: hoc constat. Dicit se iuste fecisse: status erit qualitatis, quaestio an iuste fecerit, ratio quod Clytaemestra maritum suum, patrem Orestis, occidit: hoc aition dicitur, krinomenon autem iudicatio an oportuerit vel nocentem matrem a filio occidi.

5. Quidam diviserunt aition et aitian, ut esset altera propter quam iudicium constitutum est, ut occisa Clytaemestra, altera qua factum defenditur, ut occisus Agamemnon. Sed tanta est circa verba dissensio ut alii aitian causam iudicii, aition autem facti vocent, alii eadem in contrarium vertant. Latinorum quidam haec initium et rationem vocaverunt, quidam utrumque eodem nomine appellant.

6. Causa quoque ex causa, id est aition ex aitiou, nasci videtur, quale est: occidit Agamemnonem Clytaemestra quia ille filiam communem immolaverat et captivam paelicem adducebat. Idem putant et sub una quaestione esse plures rationes, ut si Orestes et alteram adferat causam matris necatae, quod responsis sit inpulsus: quot autem causas faciendi, totidem iudicationes; nam et haec erit iudicatio, an responsis parere debuerit.

7. Sed et una causa plures habere quaestiones et iudicationes, ut ego arbitror, potest: ut in eo qui, cum adulteram deprensam occidisset, adulterum, qui tum effugerat, postea in foro occidit; causa enim est una: adulter fuit. Quaestiones et iudicationes an illo tempore, an illo loco licuerit occidere.

8. Sed sicut, cum sint plures quaestiones omnesque suos status habeant, causae tamen status unus est ad quem referuntur omnia, ita iudicatio maxime propria de qua pronuntiatur.

9. Synechon autem, quod, ut dixi, continens alii, firmamentum alii putant, Cicero firmissimam argumentationem defensoris et adpositissimam ad iudicationem, quibusdam id videtur esse post quod nihil quaeritur, quibusdam id quod ad iudicationem firmissimum adfertur.

10. Causa facti non in omnis controversias cadit; nam quae fuerit causa faciendi ubi factum negatur? At ubi causa tractetur, negant eodem loco esse iudicationem quo quaestionem, idque et in rhetoricis Cicero et in Partitionibus dicit.

11. Nam in coniectura est quaestio ex illo: factum, non factum, an factum sit. Ibi ergo iudicatio ubi quaestio, quia in eadem re prima quaestio et extrema disceptatio. At in qualitate: matrem Orestes occidit recte, non recte, an recte occiderit quaestio, nec statim iudicatio. Quando ergo? "Illa patrem meum occiderat." "Sed non ideo tu matrem debuisti occidere." An debuerit: hic iudicatio.

12. Firmamentum autem verbis ipsius ponam: "si velit Orestes dicere eius modi animum matris suae fuisse in patrem suum, in se ipsum ac sorores, in regnum, in famam generis et familiae, ut ab ea poenas liberi potissimum sui petere debuerint."

13. Utuntur alii et talibus exemplis: "qui bona paterna consumpserit, ne contionetur: in opera publica consumpsit": quaestio an quisquis consumpserit prohibendus sit, iudicatio an qui sic.

14. Vel in causa militis Arrunti, qui Lusium tribunum vim sibi inferentem interfecit, quaestio an iure fecerit, ratio quod is vim adferebat, iudicatio an indemnatum, an tribunum a milite occidi oportuerit.

15. Alterius etiam status quaestionem, alterius iudicationem putant. Quaestio qualitatis, an recte Clodium Milo occiderit, iudicatio coniecturalis, an Clodius insidias fecerit.

16. Ponunt et illud, saepe causam in aliquam rem dimitti quae non sit propria quaestionis, et de ea iudicari. A quibus multum dissentio. Nam et illa quaestio "an omnes qui paterna bona consumpserint contione sint prohibendi" habeat oportet suam iudicationem. Ergo non alia quaestio, aba iudicatio erit, sed plures quaestiones et plures iudicationes.

17. Quid? non in causa Milonis ipsa coniectura refertur ad qualitatem? Nam si est insidiatus Clodius, sequitur ut recte sit occisus. cum vero in aliquam rem missa causa est, recessum est a quaestione quae erat, et hic constituta quaestio ubi iudicatio est.

18. Paulum in his secum etiam Cicero dissentit. Nam in rhetoricis, quem ad modum supra dixi, Hermagoran est secutus: in Topicis ex statu effectam contentionem krinomenon existimat, idque Trebatio, qui iuris erat consultus, adludens "qua de re agitur" appellat: quibus id contineatur "continentia", "quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit".

19. At in Partitionibus Oratoriis firmamentum quod opponitur defensioni, quia continens, quod primum sit, ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex rationis et firmamenti quaestione disceptatio sit iudicationum. Verius igitur et brevius qui statum et continens et iudicationem esse voluerunt: continens autem id esse quo sublato lis esse non possit.

20. Hoc mihi videntur utramque causam complexi, et quod Orestes matrem et quod Clytaemestra Agamemnonem occiderit. Idem iudicationem et statum consentire semper existimarunt: neque enim aliud eorum rationi conveniens fuisset.

21. Verum haec adfectata subtilitas circa nomina rerum ambitiose laboret, a nobis in hoc adsumpta solum, ne param diligenter inquisisse de opere quod adgressi sumus videremur. Simplicius autem instituenti non est necesse per tam minutas rerum particulas rationem docendi concidere.

22. Quo vitio multi quidem laborarunt, praecipue tamen Hermagoras, vir alioqui subtilis et in plurimis admirandus, tantum diligentiae nimium sollicitae, ut ipsa eius reprehensio laude aliqua non indigna sit.

23. Haec autem brevior et vel ideo lucidior multo via neque discentem per ambages fatigabit, nec corpus orationis in parva momenta diducendo consumet. Nam qui viderit quid sit quod in controversiam veniat, quid in eo et per quae velit efficere pars diversa, quid nostra, quod in primis est intuendum, nihil eorum ignorare de quibus supra diximus poterit.

24. Neque est fere quisquam, modo non stultus atque ab omni prorsus usu dicendi remotus, quin sciat et quid litem faciat (quod ab illis causa vel continens dicitur), et quae sit inter litigantes quaestio, et de quo iudicari oporteat: quae omnia,idem sunt. Nam et de eo quaestio est quod in controversiam venit, et de eo iudicatur de quo quaestio est.

25. Sed non perpetuo intendimus in haec animum et cupiditate laudis utcumque adquirendae vel dicendi voluptate evagamur, quando uberior semper extra causam materia est, quia in controversia pauca sunt, extra omnia, et hic dicitur de iis quae accepimus, illic de quibus volumus.

26. Nec tam hoc praecipiendum est, ut quaestionem continens iudicationem inveniamus (nam id quidem facile est), quam ut intueamur semper, aut certe, si digressi fuerimus, saltem respiciamus, ne plausum adfectantibus arma excidant.

27. Theodori schola, ut dixi, omnia refert ad capita. His plura intelleguntur, uno modo summa quaestio item ut status, altero ceterae quae ad summam referuntur, tertio propositio cum adfirmatione, ut dicimus "caput rei est" et apud Menandrum Kephalaion estin. In universum autem quidquid probandum est erit caput, sed id maius aut minus.

28. Et quoniam quae de his erant a scriptoribus artium tradita verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea quae partes essent iudicialium causarum supra dictum est, proximus liber a prima, id est exordio, incipiet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License