|
1. Perfecto, Marceve Vitori,
operis tibi dicati tertio libro et iam quarta fere laboris parte transacta,
nova insuper mihi diligentiae causa et altior sollicitudo quale iudicium
hominum eimererer accessit. Adhuc enim velut studia inter nos conferebamus, et
si parum nostra institutio probaretur a ceteris, contenti fore domestico usu
videbamur, ut tui meique filii formare disciplinam satis putaremus.
2. cum vero mihi Domitianus
Augustus sororis suae nepotum delegaverit curam, non satis honorem iudiciorum
caelestium intellegam nisi ex hoc oneris quoque magnitudinem metiar.
3. Quis enim mihi aut mores
excolendi sit modus, ut eos non inmerito probaverit sanctissimus censor, aut
studia, ne fefellisse in iis videar principem ut in omnibus, ita in eloquentia
quoque eminentissimum?
4. Quod si nemo miratur poetas
maximos saepe fecisse ut non solum initiis operum suorum Musas invocarent, sed
provecti quoque longius, cum ad aliquem graviorem venissent locum, repeterent
vota et velut nova precatione uterentur,
5. mihi quoque profecto
poterit ignosci si, quod initio quo primum hanc materiam inchoavi non feceram,
nunc omnis in auxilium deos ipsumque in primis quo neque praesentius aliud nec
studiis magis propitium numen est invocem, ut, quantum nobis exspectationis
adiecit, tantum ingenii adspiret dexterque ac volens adsit et me qualem esse
credidit faciat.
6. cuius mihi religionis non
haec sola ratio quae maxima est, sed alioqui sic procedit ipsum opus ut maiora
praeteritis ac magis ardua sint quae ingredior. Sequitur enim ut iudicialium
causarum, quae sunt maxime variae atque multiplices, ordo explicetur: quod
prohoemii sit officium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu
proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in perorando,
seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis, sive adfectus, quod
est longe potentissimum, commovendi.
7. De quibus partibus singulis
quidam separatim scribere maluerunt velut onus totius corporis veriti, et sic
quoque compluris de una quaque earum libros ediderunt. Quas ego omnis ausus
contexere prope infinitum laborem prospicio et ipsa cogitatione suscepti
muneris fatigor. Sed durandum est, quia coepimus, et si viribus deficiemur,
animo tamen perseverandum.
|