1.
Quod principium Latine vel exordium dicitur, maiore quadam ratione Graeci
videntur prohoemium nominasse, quia a nostris initium modo significatur, illi satis
clare partem hanc esse ante ingressum rei de qua dicendum sit ostendunt.
2.
Nam sive propterea quod oime cantus est et citharoedi pauca illa quae antequam
legitimum certamen inchoent emerendi favoris gratia canunt prohoemium
cognominaverunt, oratores quoque ea quae prius quam causam exordiantur ad
conciliandos sibi iudicum animos praelocuntur eadem appellatione signarunt,
3.
sive, quod oimon idem Graeci viam appellant, id quod ante ingressum rei ponitur
sic vocare est institutum: certe prohoemium est quod apud iudicem dici prius
quam causam cognoverit possit, vitioseque in scholis facimus quod exordio
semper sic utimur quasi causam iudex iam noverit.
4.
cuius rei licentia ex hoc est, quod ante declamationem illa velut imago litis
exponitur. Sed in foro quoque contingere istud principiorum genus secundis
actionibus potest, primis quidem raro umquam, nisi forte apud eum cui res
aliunde iam nota sit dicimus.
5.
Causa principii nulla alia est quam ut auditorem quo sit nobis in ceteris
partibus accommodatior praeparemus. Id fieri tribus maxime rebus inter auctores
plurimos constat, si benivolum attentum docilem fecerimus, non quia ista non
per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per
quae in animum iudicis ut procedere ultra possimus admittimur.
6.
Benivolentiam aut a personis duci aut a causis accepimus. Sed personarum non
est, ut plerique crediderunt, triplex ratio, ex litigatore et adversario et
iudice: nam exordium duci nonnumquam etiam ab actore causae solet.
7.
Quamquam enim pauciora de se ipso dicit et parcius, plurimum tamen ad omnia
momenti est in hoc positum, si vir bonus creditur. Sic enim continget ut non
studium advocati videatur adferre, sed paene testis fidem. Quare in primis
existimetur venisse ad agendum ductus officio vel cognationis vel amicitiae,
maximeque, si fieri poterit, rei publicae aut alicuius certe non mediocris
exempli. Quod sine dubio
multo magis ipsis litigatoribus faciendum est, ut ad agendum magna atque
honesta ratione aut etiam necessitate accessisse videantur.
8. Sed ut
praecipua in hoc dicentis auctoritas, si omnis in subeundo negotio suspicio
sordium aut odiorum aut ambitionis afuerit, ita quaedam in his quoque
commendatio tacita, si nos infirmos, inparatos, inpares agentium contra
ingeniis dixerimus, qualia sunt pleraque Messalae prohoemia.
9. Est enim
naturalis favor pro laborantibus, et iudex religiosus libentissime patronum
audit quem iustitiae suae minime timet. Inde illa veterum circa occultandam
eloquentiam simulatio, multum ab hac nostrorum temporum iactatione diversa.
10. Vitandum
etiam ne contumeliosi maligni superbi maledici in quemquam hominem ordinemve
videamur, praecipueque eorum qui laedi nisi adversa iudicum voluntate non
possint.
11. Nam in
iudicem ne quid dicatur non modo palam sed quod omnino intellegi possit stultum
erat monere, nisi fieret. Etiam partis adversae patronus dabit exordio
materiam, interim cum honore, si eloquentiam eius et gratiam nos timere
fingendo ut ea suspecta sint iudici fecerimus, interim per contumeliam, sed hoc
perquam raro, ut Asinius pro Urbiniae heredibus Labienum adversarii patronum
inter argumenta causae malae posuit.
12. Negat haec
prohoemia esse Cornelius Celsus quia sint extra litem: sed ego cum auctoritate
summorum oratorum magis ducor, tum pertinere ad causam puto quidquid ad
dicentem pertinet, cum sit naturale ut iudices iis quos libentius audiunt etiam
facilius credant.
13. Ipsius
autem litigatoris persona tractanda varie est: nam tum dignitas eius adlegatur,
tum commendatur infirmitas. Nonnumquam contingit relatio meritorum, de quibus
verecundius dicendum erit sua quam aliena laudanti. Multum agit sexus aetas
condicio, ut in feminis senibus pupillis, liberos parentis coniuges
adlegantibus:
14.
nam sola rectum quoque iudicem inclinat miseratio. Degustanda tamen haec prohoemio, non
consumenda. adversarii vero persona prope isdem omnibus sed e contrario ductis
inpugnari solet. Nam et potentes sequitur invidia et humiles abiectosque
contemptus et turpes ac nocentes odium, quae tria sunt ad alienandos iudicum
animos potentissima.
15. Neque haec dicere sat est,
quod datur etiam imperitis; pleraque augenda ac minuenda ut expediet: hoc enim
oratoris est, illa causae.
16. Iudicem conciliabimus nobis
non tantum laudando eum, quod et fieri cum modo debet et est tamen parti
utrique commune, sed si laudem eius ad utilitatem causae nostrae coniunxerimus,
ut adlegemus pro honestis dignitatem illi suam, pro humilibus iustitiam, pro
infelicibus misericordiam, pro laesis severitatem, et similiter cetera.
17. Mores quoque, si fieri
potest, iudicis velim nosse. Nam prout asperi lenes, iucundi graves, duri
remissi erant, aut adsumere in causam naturas eorum qua competent aut mitigare
qua repugnabunt oportebit.
18. Accidit autem interim hoc
quoque, ut aut nobis inimicus aut adversariis sit amicus qui iudicat: quae res
utrique parti tractanda est ac nescio an etiam ei magis in quam videatur
propensior. Est enim nonnumquam pravus hic ambitus, adversus amicos aut pro iis
quibuscum simultates gerant pronuntiandi, faciendique iniuste ne fecisse
videantur.
19. fuerunt etiam quidam suarum
rerum iudices. Nam et in libris observationum a Septimio editis adfuisse
Ciceronem tali causae invenio, et ego pro regina Berenice apud ipsam eam dixi.
Similis hic quoque superioribus ratio est: adversarius enim fiduciam partis
suae iactat, patronus timet cognoscentis verecundiam.
20. Praeterea
detrahenda vel confirmanda opinio, si quam praecipue domo videbitur iudex
attulisse. Metus etiam nonnumquam est amovendus, ut Cicero pro Milone ne arma
Pompei disposita contra se putarent laboravit, nonnumquam adhibendus, ut idem
in Verrem facit.
21. Sed
adhibendi modus alter ille frequens et favorabilis, ne male sentiat populus
Romanus, ne iudicia transferantur, alter autem asper et rarus, quo minatur
corruptis accusationem, et id quidem in consilio ampliore utcumque tutius (nam
et mali inhibentur et boni gaudent), apud singulos vero numquam suaserim, nisi
defecerint omnia.
22. Quod si
necessitas exiget, non erit iam ex arte oratoria, non magis quam appellare,
etiamsi id quoque saepe utile est, aut antequam pronuntiet reum facere; nam et
minari et deferre etiam non orator potest.
23. Si causa
conciliandi nobis iudicis materiam dabit, ex hac potissimum aliqua in usum
principii quae maxime favorabilia videbuntur decerpi oportebit. Quo in loco Verginius
fallitur, qui Theodoro placere tradit ut ex singulis quaestionibus singuli
sensus in prohoemium conferantur.
24. Nam ille
non hoc dicit, sed ad potentissimas quaestiones iudicem praeparandum: in quo
vitii nihil erat, nisi in universum id praeciperet, quod nec omnis actio
patitur nec omnis causa desiderat. Nam protinus a petitore primo loco, dum
ignota iudici lis est, quo modo ex quaestionibus ducemus sententias? Nimirum
res erunt indicandae prius. Demus aliquas (nam id exiget ratio nonnumquam):
etiamne potentissimas omnis, id est totam causam? Sic erit in prohoemio peracta
narratio.
25. Quid vero
si, ut frequenter accidit, paulo est durior causa? Non benivolentia iudicis
petenda ex aliis partibus erit, sed, non ante conciliato eius animo, nuda
quaestionum committetur asperitas: quae si recte semper initio dicendi
tractarentur, nihil prohoemio opus esset.
26. Aliqua ergo
nonnumquam quae erunt ad conciliandum nobis iudicem potentissima non inutiliter
interim ex quaestionibus in exordio locabuntur. Quae sint porro in causis
favorabilia enumerare non est necesse, quia et manifesta erunt cognita cuiusque
controversiae condicione et omnia colligi in tanta litium varietate non
possunt.
27. Ut autem haec invenire et
augere, ita quod laedit aut omnino repellere aut certe minuere ex causa est.
Miseratio quoque aliquando ex eadem venit, sive quid passi sumus grave sive
passuri.
28. Neque enim sum in hac
opinione qua quidam, ut eo distare prohoemium ab epilogo credam, quod in hoc
praeterita, in illo futura dicantur, sed quod in ingressu parcius et modestius
praetemptanda sit iudicis misericordia, in epilogo vero liceat totos effundere
adfectus, et fictam orationem induere personis et defunctos excitare et pignora
reorum producere: quae minus in exordiis sunt usitata.
29. Sed haec quae supra dixi
non movere tantum verum ex diverso amoliri quoque prohoemio opus est. Ut autem nostrum miserabilem si vincamur
exitum, ita adversariorum superbum si vicerint utile est credi.
30. Sed ex iis
quoque quae non sunt personarum nec causarum verum adiuncta personis et causis
duci prohoemia solent. Personis adplicantur non pignora modo, de quibus supra
dixi, sed propinquitates, amicitiae, interim regiones etiam civitatesque et si
quid aliud eius quem defendimus casu laedi potest.
31. Ad causam
extra pertinet tempus, unde principium pro Caelio, locus, unde pro Deiotaro,
habitus, unde pro Milone, opinio, unde in Verrem, deinceps, ne omnia
enumerentur, fama iudiciorum, exspectatio vulgi: nihil enim horum in causa est,
ad causam tamen pertinent.
32. Adicit
Theophrastus ab +oratione+ principium, quale videtur esse Demosthenis pro
Ctesiphonte ut sibi dicere suo potius arbitrio liceat rogantis quam eo modo
quem accusator actione praescripserit.
33. Fiducia
ipsa solet opinione adrogantiae laborare. Faciunt favorem et illa paene
communia, non tamen omittenda vel ideo ne occupentur: optare, abominari,
rogare, sollicitum agere, quia plerumque attentum iudicem facit si res agi
videtur nova magna atrox, pertinens ad exemplum, praecipue tamen si iudex allit
sua vice aut rei publicae commovetur: cuius animus spe metu admonitione
precibus, vanitate denique, si id profuturum credemus, agitandus est.
34. sunt et illa excitandis ad
audiendum non inutilia, si nos neque diu moraturos neque extra causam dicturos
existiment. Docilem sine dubio et haec ipsa praestat attentio, sed et illud, si
breviter et dilucide summam rei de qua cognoscere debeat indicarimus (quod
Homerus atque Vergilius operum suorum principiis faciunt):
35. nam is eius rei modus est
ut propositioni similior sit quam expositioni, nec quo modo quidque sit actum
sed de quibus dicturus sit orator ostendat. Nec video quod huius rei possit
apud oratores reperiri melius exemplum quam Ciceronis pro A. Cluentio.
36. "Animadverti, iudices,
omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partes: quarum altera mihi
niti et magno opere confidere videbatur invidia iam inveterata iudicii Iuniani,
altera tantum modo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem
veneficii criminum, qua de re lege est haec quaestio constituta". Id tamen
totum respondenti facilius est quam proponenti, quia hic admonendus iudex,
illic docendus est.
37. Nec me quamquam magni auctores
in hoc duxerint, ut non semper facere attentum ac docilem iudicem velim: non
quia nesciam, id quod ab illis dicitur, esse pro mala causa qualis ea sit non
intellegi, verum quia istud non neglegentia iudicis contingit, sed errore.
38. Dixit enim adversarius et
fortasse persuasit: nobis opus est eius diversa opinione, quae mutari non
potest nisi illum fecerimus ad ea quae dicemus docilem et intentum. Quid ergo est? Inminuenda quaedam et
elevanda et quasi contemnenda esse consentio ad remittendam intentionem iudicis
quam adversario praestat, ut fecit pro Ligario Cicero.
39. Quid enim
agebat aliud ironia illa quam ut Caesar minus se in rem tamquam non novam
intenderet? Quid pro Caelio, quam ut res exspectatione minor videretur?
40. Verum ex
iis quae proposuimus aliud in alio genere causae desiderari palam est. Genera
porro causarum plurimi quinque fecerunt: honestum, humile, dubium vel anceps,
admirabile, obscurum, id est endoxos, adoxos, anphidoxos, paradoxos,
dysparakoloutheton: quibus recte videtur adici turpe, quod alii humili, alii
admirabili subiciunt.
41. Admirabile
autem vocant quod est praeter opinionem hominum constitutum. In ancipiti maxime
benivolum iudicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus. Nam
honestum quidem ad conciliationem satis per se valet: in admirabili et turpi
remediis opus est.
42. Et eo
quidam exordium in duas dividunt partis, principium et insinuationem, ut sit in
principiis recta benivolentiae et attentionis postulatio: quae quia esse in
turpi causae genere non possit, insinuatio subrepat animis, maxime ubi frons
causae non satis honesta est, vel quia res sit improba vel quia hominibus parum
probetur, aut si facie quoque ipsa premitur vel invidiosa consistentis ex
diverso patroni aut patris vel miserabili senis caeci infantis.
43. Et quidem
quibus adversus haec modis sit medendum verbosius tradunt, materiasque ipsi
sibi fingunt et ad morem actionum prosecuntur: sed hae, cum oriantur ex causis,
quarum species consequi omnes non possumus,nisi generaliter comprenduntur in infinitum
sunt extrahendae.
44. Quare
singulis consilium ex propria ratione nascetur. Illud in universum praeceperim,
ut ab iis quae laedunt ad ea quae prosunt refugiamus: si causa laborabimus,
persona subueniat, si persona, causa; si nihil quod nos adiuvet erit, quaeramus
quid adversarium laedat; nam ut optabile est plus favoris mereri, sic proximum
odii minus.
45. In iis quae
negari non poterunt elaborandum ut aut minora quam dictum est aut alia mente
facta aut nihil ad praesentem quaestionem pertinere aut emendari posse
paenitentia aut satis iam punita videantur. Ideoque agere advocato quam
litigatori facilius, quia et laudat sine adrogantiae crimine et aliquando
utiliter etiam reprehendere potest.
46. Nam se
quoque moveri interim finget, ut pro Rabirio Postumo Cicero, dum aditum sibi ad
aures faciat et auctoritatem induat vera sentientis, quo magis credatur vel
defendenti eadem vel neganti. Ideoque hoc primum intuemur, litigatoris an
advocati persona sit utendum, quotiens utrumque fieri potest; nam id in schola
liberum est, in foro rarum ut sit idoneus suae rei quisque defensor.
47.
Declamaturus autem maxime positas in adfectibus causas propriis personis debet
induere. Hi sunt enim qui mandari non possunt, nec eadem vi perfertur alieni
animi qua sui motus.
48. His etiam
de causis insinuatione videtur opus esse si adversarii actio iudicum animos
occupavit, si dicendum apud fatigatos est; quorum alterum promittendo nostras
probationes et adversas eludendo vitabimus, alterum spe brevitatis et iis
quibus attentum fieri iudicem docuimus.
49. Et urbanitas opportuna
reficit animos et undecumque petita iudicis voluptas levat taedium. Non inutilis etiam est ratio occupandi
quae videntur obstare, ut Cicero dicit scire se mirari quosdam quod is qui per
tot annos defenderit multos, laeserit neminem, ad accusandum Verrem
descenderit. Deinde ostendit hanc ipsam esse sociorum defensionem: quod schema
prolempsin dicitur.
50. Id cum sit
utile aliquando, nunc a declamatoribus quibusdam paene semper adsumitur, qui
fas non putant nisi a contrario incipere. Negant Apollodorum secuti tris esse
de quibus supra diximus praeparandi iudicis partes, sed multas species
enumerant, ut ex moribus iudicis, ex opinionibus ad causam extra pertinentibus,
ex opinione de ipsa causa, quae sunt prope infinitae, tum iis ex quibus omnes
controversiae constant, personis factis dictis causis temporibus locis
occasionibus ceteris.
51. Quas veras esse
fateor, sed in haec genera reccidere. Nam si iudicem benivolum attentum docilem
habeo, quid amplius debeam optare non reperio: cum metus ipse, qui maxime
videtur esse extra haec, et attentum iudicem faciat et ab adverso favore
deterreat.
52. Verum
quoniam non est satis demonstrare discentibus quae sint in ratione prohoemii,
sed dicendum etiam quo modo perfici facillime possint, hoc adicio, ut dicturus
intueatur cui, apud quem, pro quo, contra quem, quo tempore, quo loco, quo
rerum statu, qua vulgi fama dicendum sit: quid iudicem sentire credibile sit
antequam incipimus: tum quid aut desideremus aut deprecemur. Ipsa illum natura
eo ducet ut sciat quid primum dicendum sit.
53. At nunc omne quo coeperunt
prohoemium putant, et ut quidque succurrit, utique si aliqua sententia
blandiatur, exordium. Multa
autem sine dubio sunt et aliis partibus causae communia, nihil tamen in quaque
melius dicitur quam quod aeque bene dici alibi non possit.
54. Multum
gratiae exordio est quod ab actione diversae partis materiam trahit: hoc ipso
quod non compositum domi sed ibi atque ex re natum et facilitate famam ingenii
auget et facie simplicis sumptique ex proximo sermonis fidem quoque adquirit,
adeo ut, etiam si reliqua scripta atque elaborata sint, tamen plerumque
videatur tota extemporalis oratio cuius initium nihil praeparati habuisse
manifestum est.
55. Frequentissime
vero prohoemium decebit et sententiarum et compositionis et vocis et vultus
modestia, adeo ut in genere causae etiam indubitabili fiducia se ipsa nimium
exserere non debeat. Odit enim iudex fere litigantis securitatem, cumque ius
suum intellegat tacitus reverentiam postulat.
56. Nec minus
diligenter ne suspecti simus ulla parte vitandum est, propter quod minime
ostentari debet in principiis cura, quia videtur ars omnis dicentis contra
iudicem adhiberi.
57. Sed ipsum
istud evitare summae artis; nam id sine dubio ab omnibus, et quidem optime,
praeceptum est, verum aliquatenus temporum condicione mutatur, quia iam
quibusdam in iudiciis, maximeque capitalibus aut apud centumviros, ipsi iudices
exigunt sollicitas et accuratas actiones, contemnique se nisi in dicendo etiam
diligentia appareat credunt, nec doceri tantum sed etiam delectari volunt. Et est
difficilis huius rei moderatio:
58. quae tamen
ita temperari potest ut videamur accurate, non callide dicere. Illud ex
praeceptis veteribus manet, ne quod insolens verbum, ne audacius tralatum, ne
aut ab obsoleta vetustate aut poetica licentia sumptum in principio
deprehendatur.
59. Nondum enim
recepti sumus et custodit nos recens audientium intentio; magis conciliatis
animis et iam calentibus haec libertas feretur, maximeque cum in locos fuerimus
ingressi, quorum naturalis ubertas licentiam verbi notari circumfuso nitore non
patitur.
60. Nec
argumentis autem nec locis nec narrationi similis esse in prohoemio debet
oratio, neque tamen deducta semper atque circumlita, sed saepe simplici atque
inlaboratae similis nec verbis vultuque nimia promittens; dissimulata enim et,
ut Graeci dicunt, anepiphantos actio melius saepe subrepit. Sed haec prout
formari animum iudicum expediet.
61. turbari
memoria vel continuandi verba facultate destitui nusquam turpius, cum vitiosum
prohoemium possit videri cicatricosa facies: et pessimus certe gubernator qui
navem dum portu egreditur impegit.
62. Modus autem
principii pro causa; nam breve simplices, longius perplexae suspectaeque et
infames desiderant. Ridendi vero qui velut legem prohoemiis omnibus dederunt ut
intra quattuor sensus terminarentur. Nec minus evitanda est inmodica eius
longitudo, ne in caput excrevisse videatur et quo praeparare debet fatiget.
63. Sermonem a
persona iudicis aversum (apostrophe dicitur) quidam in totum a prohoemio
summovent, nonnulla quidem in hanc persuasionem ratione ducti. Nam prorsus esse
hoc magis secundum naturam confitendum est, ut eos adloquamur potissimum quos
conciliare nobis studemus.
64.
Interim tamen et est prohoemio necessarius sensus aliquis et hic acrior fit
atque vehementior ad personam derectus alterius. Quod si accidat, quo iure aut qua tanta superstitione
prohibeamur dare per hanc figuram sententiae vires?
65. Neque enim
istud scriptores artium quia non liceat sed quia non putent utile vetant. Ita,
si vincet utilitas, propter eandem causam facere debebimus propter quam
vetamur.
66. Et
Demosthenes autem ad Aeschinen orationem in prohoemio convertit, et M. tullius
cum pro aliis quibusdam ad quos ei visum est, tum pro Ligario ad tuberonem:
67. nam erat
multo futura languidior si esset aliter figurata, quod facilius cognoscet si
quis totam illam partem vehementissimam cuius haec forma est: "habes
igitur, tubero, quod est accusatori maxime optandum" et cetera convertat
ad iudicem: tum enim vere aversa videatur oratio et languescat vis omnis,
dicentibus nobis: "habet igitur tubero quod est accusatori maxime
optandum"; illo enim modo pressit atque institit, hoc tantum indicasset.
68. Quod idem
in Demosthene, si flexum illi mutaveris, accidet. Quid? non Sallustius derecto
ad Ciceronem, in quem ipsum dicebat, usus est principio, et quidem protinus:
"graviter et iniquo animo maledicta tua paterer, M. tulli": sicut
Cicero fecerat in Catilinam: "quo usque tandem abutere"?
69. Ac ne quis
apostrophen miretur, idem Cicero pro Scauro ambitus reo, quae causa est in
commentariis (nam bis eundem defendit), prosopopoeia loquentis pro reo utitur,
pro Rabirio vero Postumo eodemque Scauro reo repetundarum etiam exemplis, pro
Cluentio, ut modo ostendi, partitione.
70. Non tamen
haec, quia possunt bene aliquando fieri, passim facienda sunt, sed quotiens
praeceptum vicerit ratio: quo modo et similitudine, dum brevi, et tralatione
atque aliis tropis, quae omnia cauti illi ac diligentes prohibent, utemur
interim, nisi cui divina illa pro Ligario ironia, de qua paulo ante dixeram,
displicet.
71. Alia
exordiorum vitia verius tradiderunt. Quod in pluris causas accommodari potest,
vulgare dicitur: id minus favorabile aliquando tamen non inutiliter adsumimus,
magnis saepe oratoribus non evitatum; quo et adversarius uti potest, commune
appellatur: quod adversarius in suam utilitatem deflectere potest, commutabile:
quod causae non cohaeret, separatum: quod aliunde trahitur, tralatum: praeterea
quod longum, quod contra praecepta est: quorum pleraque non principii modo sunt
vitia sed totius orationis.
72. Haec de prohoemio, quotiens
erit eius usus. Non semper autem est; - nam et supervacuum aliquando est, si
sit praeparatus satis etiam sine hoc iudex aut si res praeparatione non egeat. Aristoteles
quidem in totum id necessarium apud bonos iudices negat. Aliquando tamen uti nec si velimus eo
licet, cum iudex occupatus, cum angusta sunt tempora, cum maior potestas ab
ipsa re cogit incipere.
73. Contraque
est interim prohoemii vis etiam non exordio; nam iudices et in narratione
nonnumquam et in argumentis ut attendant et ut faveant rogamus, quo Prodicus
velut dormitantes eos excitari putabat, quale est:
74. "tum
C. Varenus, qui a familia Anchariana occisus est - hoc quaeso, iudices,
diligenter attendite." Utique si multiplex causa est, sua quibusque partibus
danda praefatio est, ut "audite nunc reliqua" et "transeo nunc
illuc".
75. Sed in ipsis etiam
probationibus multa funguntur prohoemii vice, ut facit Cicero pro Cluentio
dicturus contra censores, pro Murena cum se Servio excusat. Verum id
frequentius est quam ut exemplis confirmandum sit.
76. Quotiens autem prohoemio
fuerimus usi, tum sive ad expositionem transibimus sive protinus ad
probationem, id debebit in principio postremum esse cui commodissime iungi
initium sequentium poterit.
77. Illa vero frigida et
puerilis est in scholis adfectatio, ut ipse transitus efficiat aliquam utique
sententiam et huius velut praestigiae plausum petat, ut Ovidius lascivire in
Metamorphosesin solet; quem tamen excusare necessitas potest, res diversissimas
in speciem unius corporis colligentem:
78. oratori vero quid est
necesse surripere hanc transgressionem, et iudicem favere qui ut ordini rerum
animum intendat etiam commonendus est? Peribit enim prima pars expositionis si
iudex narrari nondum sciet.
79. Quapropter, ut non abrupte
cadere in narrationem, ita non obscure transcendere est optimum. Si vero
longior sequetur ac perplexa magis expositio, ad eam ipsam praeparandus iudex
erit, ut Cicero saepius, sed et hoc loco fecit: "paulo longius exordium
rei demonstrandae repetam, quod quaeso, iudices, ne moleste patiamini;
principiis enim cognitis multo facilius extrema intellegetis." Haec fere
sunt mihi de exordio comperta.
|