1. Maxime naturale est, et
fieri frequentissime debet, ut praeparato per haec quae supra dicta sunt iudice
res de qua pronuntiaturus est indicetur: ea est narratio.
2. In qua sciens transcurram
subtiles nimium divisiones quorundam plura eius genera facientium. Non enim solam volunt esse illam negotii
de quo apud iudices quaeritur expositionem, sed personae, ut: "M. Lollius
Palicanus, humili loco Picens, loquax magis quam facundus"; loci, ut:
"oppidum est in Hellesponto, Lampsacum, iudices"; temporis, ut:
"vere novo, gelidus canis cum montibus umor liquitur"; causarum,
quibus historici frequentissime utuntur cum exponunt unde bellum seditio
pestilentia.
3. Praeter
haec alias perfectas, alias inperfectas vocant: quod quis ignorat? Adiciunt
expositionem et praeteritorum esse temporum, quae est frequentissima, et
praesentium, qualis est Ciceronis de discursu amicorum Chrysogoni, postquam est
nominatus, et futurorum, quae solis dari vaticinantibus potest: nam hypotyposis
non est habenda narratio. Sed nos potioribus vacemus.
4. Plerique semper narrandum
putaverunt: quod falsum esse pluribus coarguitur. sunt enim ante omnia quaedam
tam breves causae ut propositionem potius habeant quam narrationem.
5. Id accidit aliquando
utrique parti, cum vel nulla expositio est, vel de re constat de iure
quaeritur, ut apud centumviros: "filius an frater debeat esse intestatae
heres", "pubertas annis an habitu corporis aestimetur": aut cum
est quidem in re narrationi locus, sed aut ante iudici nota sunt omnia aut
priore loco recte exposita.
6. Accidit aliquando alteri,
et saepius ab actore, vel quia satis est proponere vel quia sic magis expedit. Satis est dixisse: "certam creditam
pecuniam peto ex stipulatione", "legatum peto ex testamento". Diversae
partis expositio est cur ea non debeantur.
7. Et satis est actori et
magis expedit sic indicare: "dico ab Horatio sororem suam
interfectam". Namque et propositione iudex crimen omne cognoscit, et ordo
et causa facti pro adversario magis est.
8. Reus contra tunc
narrationem subtrahet cum id quod obicitur neque negari neque excusari poterit,
sed in sola iuris quaestione consistet. Ut in eo qui, cum pecuniam privatam ex
aede sacra surripuerit, sacrilegii reus est confessio verecundior est quam
expositio: "non negamus pecuniam de templo esse sublatam, calumniatur
tamen accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit, non sacra: vos autem de
hoc cognoscitis, an sacrilegium sit admissum".
9. Sed ut has aliquando non
narrandi causas puto, sic ab illis dissentio qui non existimant esse
narrationem cum reus quod obicitur tantum negat: in qua est opinione Cornelius
Celsus, qui condicionis huius esse arbitratur plerasque caedis causas et omnis
ambitus ac repetundarum.
10. Non enim putat esse
narrationem nisi quae summam criminis de quo iudicium est contineat, deinde
fatetur ipse pro Rabirio Postumo narrasse Ciceronem: atqui ille et negavit
pervenisse ad Rabirium pecuniam, qua de re erat quaestio constituta, et in hac
narratione nihil de crimine exposuit.
11. Ego autem magnos alioqui
secutus auctores duas esse in iudiciis narrationum species existimo, alteram
ipsius causae, alteram in rerum ad causam pertinentium expositione.
12. "Non occidi
hominem": nulla narratio est; convenit: sed erit aliqua et interim etiam
longa contra argumenta eius criminis, de ante acta vita, de causis propter quas
innocens in periculum deducatur, aliis quibus incredibile id quod obicitur
fiat.
13. Neque enim
accusator tantum hoc dicit "occidisti", sed quibus id probet narrat:
ut in tragoediis, cum Teucer Ulixem reum facit Aiacis occisi, dicens inventum
eum in solitudine iuxta exanime corpus inimici cum gladio cruento, non id modo Ulixes
respondet, non esse a se id facinus admissum, sed sibi nullas cum Aiace
inimicitias fuisse, de laude inter ipsos certatum: deinde subiungit quo modo in
eam solitudinem venerit, iacentem exanimem sit conspicatus, gladium e vulnere
extraxerit.
14.
His subtexitur argumentatio. Sed
ne illud quidem sine narratione est, dicente accusatore: "fuisti in eo
loco in quo tuus inimicus occisus est": "non fui"; dicendum enim
ubi fuerit. Quare ambitus quoque causae et repetundarum hoc etiam plures
huiusmodi narrationes habere poterunt quo plura crimina: in quibus ipsa quidem
neganda sunt, sed argumentis expositione contraria resistendum est, interdum
singulis, interdum universis.
15. An reus
ambitus male narrabit quos parentes habuerit, quem ad modum ipse vixerit,
quibus meritis fretus ad petitionem descenderit? Aut qui repetundarum
insimulabitur, non et ante actam vitam et quibus de causis [per] provinciam
universam vel accusatorem aut testem offenderit non inutiliter exponet?
16. Quae si narratio non est,
ne illa quidem Ciceronis pro Cluentio prima, cuius est initium: "A.
Cluentius Habitus". Nihil enim hic de veneficio sed de causis quibus ei
mater inimica sit dicit.
17. Illae quoque sunt
pertinentes ad causam sed non ipsius causae narrationes, vel exempli gratia, ut
in Verrem de L. Domitio, qui pastorem, quod is aprum, quem ipsi muneri
optulerat, exceptum esse a se venabulo confessus esset, in crucem sustulit:
18. vel discutiendi alicuius
extrinsecus criminis, ut pro Rabirio Postumo: "nam ut ventum Alexandream
est, iudices, haec una ratio a rege proposita Postumo est servandae pecuniae,
si curationem et quasi dispensationem regiam suscepisset": vel augendi, ut
describitur iter Verris.
19. Ficta interim narratio
introduci.solet, vel ad concitandos iudices, ut pro Roscio circa Chrysogonum,
cuius paulo ante habui mentionem, vel ad resolvendos aliqua urbanitate, ut pro
Cluentio circa fratres Caepasios, interdum per digressionem decoris gratia,
qualis rursus in Verrem de Proserpina: "in his quondam locis mater filiam
quaesisse dicitur". Quae
omnia eo pertinent ut appareat non utique non narrare eum qui negat, sed illud
ipsum non narrare quod negat.
20. Ne hoc
quidem simpliciter accipiendum, quod est a me positum, supervacuam esse
narrationem rei quam iudex noverit: quod sic intellegi volo, si non modo factum
quid sit sciet, sed ita factum etiam ut nobis expedit opinabitur.
21. Neque enim
narratio in hoc reperta est, ut tantum cognoscat iudex, sed aliquanto magis ut
consentiat. Quare etiam si non erit docendus sed aliquo modo adficiendus
narrabimus, cum praeparatione quadam: scire quidem eum in summam quid acti sit,
tamen rationem quoque facti cuiusque cognoscere ne gravetur.
22. Interim
propter aliquem in consilium adhibitum nos repetere illa simulemus, interim ut
rei quae ex adverso proponatur iniquitatem omnes etiam circumstantes
intellegant. In quo genere plurimis figuris erit varianda expositio ad
effugiendum taedium nota audientis, sicut "meministi" et "fortasse
supervacuum fuerit hic commorari", "sed quid ego diutius cum tu
optime noris?", "illud quale sit tu scias", et his similia.
23. Alioqui, si
apud iudicem cui nota causa est narratio semper videtur supervacua, potest
videri non semper esse etiam ipsa actio necessaria.
24. Alterum est
de quo frequentius quaeritur, an sit utique narratio prohoemio subicienda: quod
qui opinantur non possunt videri nulla ratione ducti. Nam cum prohoemium
idcirco comparatum sit ut iudex ad rem accipiendam fiat conciliatior docilior
intentior, et probatio nisi causa prius cognita non possit adhiberi, protinus
iudex notitia rerum instruendus videtur.
25. Sed hoc
quoque interim mutat condicio causarum, nisi forte M. tullius in oratione
pulcherrima quam pro Milone scriptam reliquit male distulisse narrationem
videtur tribus praepositis quaestionibus, aut profuisset exponere quo modo
insidias Miloni fecisset Clodius si reum qui a se hominem occisum fateretur
defendi omnino fas non fuisset, aut si iam praeiudicio senatus damnatus esset
Milo, aut si Cn. Pompeius, qui praeter aliam gratiam iudicium etiam militibus
armatis cluserat, tamquam adversus ei timeretur.
26. Ergo hae
quoque quaestiones vim prohoemii optinebant, cum omnes iudicem praepararent.
Sed pro Vareno quoque postea narravit quam obiecta diluit. Quod fiet utiliter
quotiens non repellendum tantum erit crimen, sed etiam transferendum, ut his
prius defensis velut initium sit alium culpandi narratio, ut in armorum ratione
antiquior cavendi quam ictum inferendi cura est.
27. Erunt
quaedam causae, neque id raro, crimine quidem de quo cognitio est faciles ad
diluendum, sed multis ante actae vitae flagitiis et gravibus oneratae, quae
prius amovenda sunt, ut propitius iudex defensionem ipsius negotii cuius
propria quaestio est audiat. Ut si defendendus sit M. Caelius, nonne optime
patronus occurrat prius conviciis luxuriae petulantiae inpudicitiae veneficii,
in quibus solis omnis Ciceronis versatur oratio: tum deinde narret de bonis
Pallae totamque de vi explicet causam, quae est ipsius actione defensa?
28. Sed nos
ducit scholarum consuetudo, in quibus certa quaedam ponuntur (quae themata
dicimus) praeter quae nihil est diluendum, ideoque narratio prohoemio semper
subiungitur. Inde libertas declamatoribus, ut etiam secundo partis suae loco
narrare videantur.
29. Nam cum pro
petitore dicunt, et expositione tamquam priores agant uti solent et
contradictione tamquam respondeant, idque fit recte. Nam cum sit declamatio
forensium actionum meditatio, cur non in utrumque protinus locum exerceat?
cuius rationis ignari ex more cui adsuerunt nihil in foro putant esse mutandum.
30.
Sed in scholasticis quoque nonnumquam evenit ut pro narratione sit propositio.
Nam quid exponet quae zelotypum malae tractationis accusat aut qui Cynicum apud
censores reum de moribus facit, cum totum crimen uno verbo in qualibet actionis
parte posito satis indicetur? Sed haec hactenus.
31.
Nunc quae sit narrandi ratio subiungam. Narratio est rei factae aut ut factae
utilis ad persuadendum expositio, vel, ut Apollodorus finit, oratio docens
auditorem quid in controversia sit. Eam plerique scriptores maximeque qui
sunt ab Isocrate volunt esse lucidam brevem veri similem. Neque enim refert an pro lucida
perspicuam, pro veri simili probabilem credibilemve dicamus.
32. Eadem nobis
placet divisio, quamquam et Aristoteles ab Isocrate parte in una dissenserit,
praeceptum brevitatis inridens tamquam necesse sit longam esse aut brevem
expositionem nec liceat ire per medium, Theodorei quoque solam relinquant
ultimam partem, quia nec breviter utique nec dilucide semper sit utile
exponere.
33. Quo
diligentius distinguenda sunt singula, ut quid quoque loco prosit ostendam.
Narratio est aut tota pro nobis aut tota pro adversariis aut mixta ex utrisque.
Si erit tota pro nobis, contenti sumus his tribus partibus, per quas efficitur
quo facilius iudex intellegat meminerit credat.
34. Nec
quisquam reprehensione dignum putet quod proposuerim eam quae sit tota pro
nobis debere esse veri similem cum vera sit. sunt enim plurima vera quidem, sed
parum credibilia, sicut falsa quoque frequenter veri similia. Quare non minus
laborandum est ut iudex quae vere dicimus quam quae fingimus credat.
35. sunt quidem
hae quas supra retuli virtutes aliarum quoque partium; nam et per totam
actionem vitanda est obscuritas, et modus ubique custodiendus, et credibilia
esse oportet omnia quae dicuntur. Maxime tamen haec in ea parte custodienda sunt
quae prima iudicem docet: in qua si acciderit ut aut non intellegat aut non
meminerit aut non credat, frustra in reliquis laborabimus.
36. Erit autem
narratio aperta ac dilucida si fuerit primum exposita verbis propriis et
significantibus et non sordidis quidem, non tamen exquisitis et ab usu remotis,
tum distincta rebus personis temporibus locis causis, ipsa etiam pronuntiatione
in hoc accommodata, ut iudex quae dicentur quam facillime accipiat.
37. Quae quidem
virtus neglegitur a plurimis, qui ad clamorem dispositae vel etiam forte
circumfusae multitudinis compositi non ferunt illud intentionis silentium, nec
sibi diserti videntur nisi omnia tumultu et vociferatione concusserint: rem
indicare sermonis cotidiani et in quemcumque etiam indoctorum cadentis
existimant, cum interim quod tamquam facile contemnunt nescias praestare minus
velint an possint.
38. Neque enim
aliud in eloquentia cuncta experti difficilius reperient quam id quod se
dicturos fuisse omnes putant postquam audierunt, quia non bona iudicant esse
illa, sed vera: tum autem optime dicit orator cum videtur vera dicere.
39. At nunc
velut campum nacti expositionis hic potissimum et vocem flectunt et cervicem
reponunt et bracchium in latus iactant totoque et rerum et verborum et
compositionis genere lasciviunt: deinde, quod sit monstro simile, placet actio,
causa non intellegitur. Verum haec omittamus, ne minus gratiae praecipiendo
recta quam offensae reprendendo prava mereamur.
40. Brevis erit
narratio ante omnia si inde coeperimus rem exponere unde ad iudicem pertinet,
deinde si nihil extra causam dixerimus, tum etiam si reciderimus omnia quibus
sublatis neque cognitioni quicquam neque utilitati detrahatur; solet enim
quaedam esse partium brevitas,
41.
quae longam tamen efficit summam. "In
portum veni, navem prospexi, quanti veheret interrogavi, de pretio convenit,
conscendi, sublatae sunt ancorae, solvimus oram, profecti sumus". Nihil
horum dici celerius potest, sed sufficit dicere: "e portu navigavi";
et quotiens exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti quo
reliqua intelleguntur.
42. Quare, cum
dicere liceat: "est mihi filius iuvenis", omnia illa supervacua:
"cupidus ego liberorum uxorem duxi, natum filium sustuli, educavi, in
adulescentiam perduxi". Ideoque Graecorum aliqui aliud circumcisam
expositionem, id est syntomon, aliud brevem putaverunt, quod illa supervacuis
careret, haec posset aliquid ex necessariis desiderare.
43. Nos autem
brevitatem in hoc ponimus, non ut minus sed ne plus dicatur quam oporteat. Nam
iterationes quidem et tautologias et perissologias, quas in narratione vitandas
quidam scriptores artium tradiderunt, transeo: sunt enim haec vitia non tantum
brevitatis gratia refugienda.
44. Non minus
autem cavenda erit, quae nimium corripientes omnia sequitur, obscuritas,
satiusque aliquid narrationi superesse quam deesse: nam supervacua cum taedio
dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur.
45. Quare
vitanda est etiam illa Sallustiana (quamquam in ipso virtutis optinet locum)
brevitas et abruptum sermonis genus: quod otiosum fortasse lectorem minus
fallat, audientem transvolat, nec dum repetatur exspectat, cum praesertim
lector non fere sit nisi eruditus, iudicem rura plerumque in decurias mittant
de eo pronuntiaturum quod intellexerit, ut fortasse ubique, in narratione tamen
praecipue media haec tenenda sit via dicendi: "quantum opus est et quantum
satis est".
46. Quantum
opus est autem non ita solum accipi volo, quantum ad indicandum sufficit, quia
non inornata debet esse brevitas, alioqui sit indocta; nam et fallit voluptas,
et minus longa quae delectant videntur, ut amoenum ac molle iter, etiamsi est
spatii amplioris, minus fatigat quam durum aridumque compendium.
47. Neque mihi
umquam tanta fuerit cura brevitatis ut non ea quae credibilem faciunt expositionem
inseri velim. Simplex enim et undique praecisa non tam narratio vocari potest
quam confessio. sunt porro multae condicione ipsa rei longae narrationes.
Quibus extrema, ut praecepi, prohoemii parte ad intentionem praeparandus est
iudex, deinde curandum ut omni arte vel ex spatio eius detrahamus aliquid vel
ex taedio.
48. Ut minus
longa sit efficiemus quae poterimus differendo, non tamen sine mentione eorum
quae differemus: "quas causas occidendi habuerit, quos adsumpserit
conscios, quem ad modum disposuerit insidias, probationis loco dicam."
49. Quaedam
vero ex ordine praetermittenda, quale est apud Ciceronem: "moritur
fulcinius; multa enim quae sunt in re, quia remota sunt a causa,
praetermittam". Et partitio taedium levat: "dicam quae acta sint ante
ipsum rei contractum, dicam quae in re ipsa, dicam quae postea";
50. ita tres
potius modicae narrationes videbuntur quam una longa. Interim expediet
expositionem brevi interfatione distinguere: "audistis quae ante acta
sunt: accipite nunc quae insecuntur". Reficietur enim iudex priorum fine
et se velut ad novum rursus initium praeparabit.
51. Si tamen
adhibitis quoque his artibus in longum exierit ordo rerum, erit non inutilis in
extrema parte commonitio, quod Cicero etiam in brevi narratione fecit:
"adhuc, Caesar, Q. Ligarius omni culpa caret: domo est egressus non modo
nullum ad bellum, sed ne ad minimam quidem belli suspicionem", et cetera.
52. Credibilis
autem erit narratio ante omnia si prius consuluerimus nostrum animum ne quid
naturae dicamus adversum, deinde si causas ac rationes factis praeposuerimus,
non omnibus, sed de quibus quaeritur, si personas convenientes iis quae facta
credi volemus constituerimus, ut furti reum cupidum, adulterii libidinosum,
homicidii temerarium, vel his contraria si defendemus: praeterea loca, tempora,
et similia.
53. Est autem quidam et ductus
rei credibilis, qualis in comoediis etiam et in mimis. Aliqua enim naturaliter
secuntur et cohaerent, ut si bene priora narraveris iudex ipse quod postea sis
narraturus exspectet.
54. Ne illud quidem fuerit
inutile, semina quaedam probationum spargere, verum sic ut narrationem esse
meminerimus, non probationem. Nonnumquam tamen etiam argumento aliquo
confirmabimus quod proposuerimus, sed simplici et brevi, ut in veneficiis:
sanus bibit, statim concidit, livor ac tumor confestim est insecutus.
55. Hoc faciunt et illae
praeparationes, cum reus dicitur robustus armatus (paratus) contra infirmos
inermis securos. Omnia denique quae probatione tractaturi sumus, personam
causam locum tempus instrumentum occasionem, narratione delibabimus.
56. Aliquando, si destituti
fuerimus his, etiam fatebimur vix esse credibile, sed verum, et hoc maius
habendum scelus: nescire nos quo modo factum sit aut quare, mirari, sed
probaturos.
57. Optimae vero praeparationes
erunt quae latuerint. Ut a Cicerone sunt quidem utilissime praedicta omnia per
quae Miloni Clodius, non Clodio Milo insidiatus esse videatur, plurimum tamen
facit illa callidissima simplicitatis imitatio: "Milo autem, cum in senatu
fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta
mutavit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est."
58. Quam nihil
festinato, nihil praeparato fecisse videtur Milo! Quod non solum rebus ipsis
vir eloquentissimus, quibus moras et lentum profectionis ordinem ducit, sed
verbis etiam vulgaribus et cotidianis et arte occulta consecutus est: quae si
aliter dicta essent, strepitu ipso iudicem ad custodiendum patronum
excitassent.
59. Frigida videntur
ista plerisque, sed hoc ipso manifestum est quo modo iudicem fefellerit, quod
vix a lectore deprenditur. Haec sunt quae credibilem faciant expositionem.
60. Nam id quidem, ne qua
contraria aut repugnantia in narratione dicamus? si cui praecipiendum est, is
reliqua frustra docetur, etiam si quidam scriptores artium hoc quoque tamquam
occultum et a se prudenter erutum tradunt.
61. His tribus narrandi
virtutibus adiciunt quidam magnificentiam, quam megaloprepeian vocant, quae
neque in omnes causas cadit (nam quid in plerisque iudiciis privatis de certa
credita, locato et conducto, interdictis habere loci potest supra modum se
tollens oratio?), neque semper est utilis, ut vel proximo exemplo Miloniano
patet.
62. Et meminerimus multas esse
causas in quibus confitendum excusandum summittendum sit quod exponimus: quibus
omnibus aliena est illa magnificentiae virtus. Quare non magis proprium narrationis est magnifice dicere
quam miserabiliter invidiose graviter dulciter urbane: quae cum suo quoque loco
sint laudabilia, non sunt huic parti proprie adsignata et velut dedita.
63. Illa quoque
ut narrationi apta, ita ceteris quoque partibus communis est virtus quam
Theodectes huic uni proprie dedit; non enim magnificam modo vult esse verum
etiam iucundam expositionem. sunt qui adiciant his evidentiam, quae enargeia
Graece vocatur.
64. Neque ego
quemquam deceperim ut dissimulem Ciceroni quoque plures partes placere. Nam
praeterquam planam et brevem et credibilem vult esse evidentem, moratam, cum
dignitate. Sed in oratione morata debent esse omnia, cum dignitate quae poterunt:
evidentia in narratione, quantum ego intellego, est quidem magna virtus, cum
quid veri non dicendum sed quodammodo etiam ostendendum est, sed subici
perspicuitati potest. Quam quidam etiam contrariam interim putaverunt, quia in
quibusdam causis obscuranda veritas esset. Quod est ridiculum;
65. nam qui obscurare vult
narrat falsa pro veris, et in iis quae narrat debet laborare ut videantur quam
evidentissima.
66. Sed quatenus etiam forte
quadam pervenimus ad difficilius narrationum genus, iam de iis loquamur in
quibus res contra nos erit: quo loco nonnulli praetereundam narrationem
putaverunt. Et sane nihil est facilius nisi prorsus totam causam omnino non
agere. Sed si aliqua iusta ratione huiusmodi susceperis litem, cuius artis est
malam esse causam silentio confiteri? Nisi forte tam hebes futurus est iudex ut
secundum id pronuntiet quod sciet narrare te noluisse.
67. Neque infitias eo in
narratione ut aliqua neganda, aliqua adicienda, aliqua mutanda, sic aliqua
etiam tacenda: sed tacenda quae tacere oportebit et liberum erit. Quod fit
nonnumquam brevitatis quoque gratia, quale illud est: "respondit quae ei
visum est".
68.
Distinguamus igitur genera causarum. Namque in iis in quibus non de culpa
quaeretur sed de actione, etiam si erunt contra nos themata confiteri nobis
licebit: "pecuniam de templo sustulit, sed privatam, ideoque sacrilegus
non est"; "virginem rapuit, non tamen optio patri dabitur";
"ingenuum stupravit et stupratus se suspendit:
69. non tamen
ideo stuprator capite ut causa mortis punietur, sed decem milia, quae poena
stupratori constituta est, dabit". Verum in his quoque confessionibus est
aliquid quo invidia quam expositio adversarii fecit detrahi possit, cum etiam
servi nostri de peccatis suis mollius loquantur.
70. Quaedam
enim quasi non +narrantes+ mitigabimus: "Non quidem, ut adversarius dicit,
consilium furti in templum attulit nec diu captavit eius rei tempus, sed
occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae nimium in animis
hominum potest, victus est. Sed quid refert? Peccavit et fur est:
nihil attinet id defendere cuius poenam non recusamus".
71. Interim quasi damnemus
ipsi: "Vis te dicam vino inpulsum, errore lapsum, nocte deceptum? Vera sunt ista fortasse: tu tamen
ingenuum stuprasti, solve decem milia." Nonnumquam propositione praemuniri
potest causa, deinde exponi.
72. Contraria
sunt omnia tribus filiis qui in mortem patris coniurarant; sortiti nocte
singuli per ordinem cum ferro cubiculum intrarunt patre dormiente: cum occidere
eum nemo potuisset, excitato omnia indicarunt.
73. Si tamen
pater, qui divisit patrimonium et reos parricidii defendit, sic agat:
"Quod contra legem sufficit, parricidium obicitur iuvenibus quorum pater
vivit atque etiam liberis suis adest. Ordinem rei narrare quid necesse est cum
ad legem nihil pertineat? Sed si confessionem culpae meae exigitis, ego fui
pater durus, et patrimonii quod iam melius ab his administrari poterat tenax
custos",
74. deinde
subiciat stimulatos ab iis quorum indulgentiores parentes erant semper tamen
eum habuisse animum qui sit eventu deprensus, ut occidere patrem non possent;
neque enim iure iurando opus fuisse si alioqui hoc mentis habuissent, nec sorte
nisi quod se quisque eximi voluerit: omnia haec qualiacumque placidioribus
animis accipientur illa brevi primae propositionis defensione mollita.
75. At cum
quaeritur an factum sit vel quale factum sit, licet omnia contra nos sint, quo
modo tamen evitare expositionem salva causae ratione possumus? Narravit
accusator, neque ita ut quae essent acta tantum indicaret, sed adiecit
invidiam, rem verbis exasperavit: accesserunt probationes, peroratio incendit
et plenos irae reliquit.
76.
Exspectat naturaliter iudex quid narretur a nobis. Si nihil exponimus, illa
esse quae adversarius dixit et talia qualia dixit credat necesse est. Quid ergo?
Eadem exponemus? Si de qualitate agetur, cuius tum demum quaestio est cum de re
constat, eadem, sed non eodem modo: alias causas, aliam mentem, aliam rationem
dabo.
77.
Verbis elevare quaedam licebit: luxuria liberalitatis, avaritia parsimoniae,
neglegentia simplicitatis nomine lenietur, vultu denique voce habitu vel
favoris aliquid vel miserationis merebor: solet nonnumquam movere lacrimas ipsa
confessio. Atque ego
libenter interrogem, sint illa defensuri quae non narraverint necne?
78. Nam si
neque defenderint neque narraverint, tota causa prodetur; at si defensuri sunt,
proponere certe plerumque id quod confirmaturi sumus oportet. cur ergo non
exponamus quod et dilui potest et, ut hoc contingat, utique indicandum est?
79. Aut quid inter probationem
et narrationem interest nisi quod narratio est probationis continua propositio,
rursus probatio narrationi congruens confirmatio? Videamus ergo num expositio
haec longior demum esse debeat et paulo verbosior praeparatione et quibusdam
argumentis (argumentis dico, non argumentatione); cui tamen plurimum conferet
frequens adfirmatio effecturos nos quod dicimus: non posse vim rerum ostendi prima
expositione: exspectent et opiniones suas differant et bene sperent.
80. Denique utique narrandum
est quidquid aliter quam adversarius exposuit narrari potest, aut etiam
prohoemia sunt in his causis supervacua: quae quid magis agunt quam ut
cognitioni rerum accommodatiorem iudicem faciant? Atqui constabit nusquam esse
eorum maiorem usum quam ubi animus iudicis ab aliqua contra nos insita opinione
flectendus est.
81. Coniecturales autem causae,
in quibus de facto quaeritur, non tam saepe rei de qua iudicium est quam eorum
per quae res colligenda est expositionem habent. Quae cum accusator suspiciose
narret, reus levare suspicionem debeat, aliter ab hoc atque ab illo ad iudicem
perferri oportet.
82.
At enim quaedam argumenta turba valent,diducta leviora sunt. Id quidem non eo pertinet ut quaeratur an
narrandum, sed quo modo narrandum sit. Nam et congerere plura in expositione
quid prohibet, si id utile est causae, et promittere, sed et dividere
narrationem et probationes subiungere partibus atque ita transire ad sequentia?
83. Namque ne iis quidem accedo
qui semper eo putant ordine quo quid actum sit esse narrandum, sed eo malo
narrare quo expedit. Quod fieri plurimis figuris licet. Nam et aliquando nobis
excidisse simulamus cum quid utiliore loco reducimus, et interim nos reddituros
relicum ordinem testamur quia sic futura sit causa lucidior:
84. interim re exposita
subiungimus causas quae antecesserunt. Neque enim est una lex defensionis
certumque praescriptum: pro re, pro tempore intuenda quae prosint, atque ut
erit vulnus, ita vel curandum protinus vel, si curatio differri potest, interim
deligandum.
85. Nec saepius narrare duxerim
nefas, quod Cicero pro Cluentio fecit, estque non concessum modo sed aliquando
etiam necessarium, ut in causis repetundarum omnibusque quae simplices non
sunt; amentis est enim superstitione praeceptorum contra rationem causae trahi.
86. Narrationem ideo ante
probationes ponere est institutum ne iudex qua de re quaeratur ignoret. cur
igitur, si singula probanda aut refellenda erunt, non singula etiam narrentur?
Me certe, quantacumque nostris experimentis habenda est fides, fecisse hoc in
foro quotiens ita desiderabat utilitas, probantibus et eruditis et iis qui
iudicabant, scio: et (quod non adroganter dixerim, quia sunt plurimi quibuscum
egi qui me refellere possint si mentiar) fere ponendae a me causae officium
exigebatur.
87.
Neque ideo tamen non saepius id facere oportebit ut rerum ordinem sequamur.
Quaedam vero etiam turpiter convertuntur, ut si peperisse narres, deinde
concepisse, apertum testamentum, deinde signatum, in quibus si id quod
posterius est dixeris, de priore tacere optimum; palam est enim praecessisse.
88.
sunt quaedam et falsae expositiones, quarum in foro duplex genus est: alterum
quod instrumentis adiuvatur, ut P. Clodius fiducia testium qua nocte incestum
Romae commiserat Interamnae se fuisse dicebat: alterum quod est tuendum
dicentis ingenio. Id interim ad solam verecundiam pertinet, unde etiam mihi
videtur dici color, interim ad quaestionem.
89.
Sed utrumcumque erit, prima sit curarum ut id quod fingemus fieri possit,
deinde ut et personae et loco et tempori congruat et credibilem rationem et
ordinem habeat: si continget, etiam verae alicui rei cohaereat, aut argumento
quod sit in causa confirmetur; nam quae tota extra rem petita sunt mentiendi
licentiam produnt.
90.
curandum praecipue, quod fingentibus frequenter excidit, ne qua inter se
pugnent; quaedam enim partibus blandiuntur, sed in summam non consentiunt:
praeterea ne iis quae vera esse constabit adversa sint: in schola etiam ne
color extra themata quaeratur.
91.
Utrubique autem orator meminisse debebit actione tota quid finxerit, quoniam
solent excidere quae falsa sunt: verumque est illud quod vulgo dicitur,
mendacem memorem esse oportere.
92. Sciamus
autem, si de nostro facto quaeratur, unum nobis aliquid esse dicendum: si de
alieno, mittere in plura suspiciones licere. Est tamen quibusdam scholasticis
controversiis, in quibus ponitur aliquem non respondere quod interrogatur,
libertas omnia enumerandi quae responderi potuissent.
93. Fingenda
vero meminerimus ea quae non cadant in testem: sunt autem haec quae a nostro
ducuntur animo, cuius ipsi tantum conscii sumus, item quod a defunctis (nec hoc
enim est qui neget) itemque ab eo cui idem expediet (is enim non negabit), ab
adversario quoque qua non est habiturus in negando fidem.
94. Somniorum
et superstitionum colores ipsa iam facilitate auctoritatem perdiderunt. Non est
autem satis in narratione uti coloribus nisi per totam actionem consentiant,
cum praesertim quorundam probatio sola sit in adseveratione et perseverantia:
95. ut ille
parasitus qui ter abdicatum a divite iuvenem et absolutum tamquam suum filium
adserit, habebit quidem colorem quo dicat et paupertatem sibi causam exponendi
fuisse, et ideo a se parasiti personam esse susceptam quia in illa domo filium
haberet, et ideo illum innocentem ter abdicatum quia filius abdicantis non
esset;
96. nisi tamen
in omnibus verbis et amorem patrium atque hunc quidem ardentissimum ostenderit
et odium divitis et metum pro iuvene, quem periculose mansurum in illa domo in
qua tam invisus sit sciat, suspicione subiecti petitoris non carebit.
97. Evenit
aliquando in scholasticis controversiis, quod in foro an possit accidere dubito,
ut eodem colore utraque pars utatur, deinde eum pro se quaeque defendat, ut in
illa controversia:
98. "uxor
marito dixit appellatam se de stupro a privigno et sibi constitutum tempus et
locum: eadem contra filius detulit de noverca, edito tantum alio tempore ac
loco: pater in eo quem uxor praedixerat filium invenit, in eo quem filius
uxorem: illam repudiavit: qua tacente filium abdicat".
99. Nihil dici
potest pro iuvene quod non idem sit pro noverca; ponentur tamen etiam communia,
deinde ex personarum comparatione et indicii ordine et silentio repudiatae
argumenta ducentur.
100. Ne illud
quidem ignorare oportet, quaedam esse quae colorem non recipiant sed tantum
defendenda sint, qualis est ille dives qui statuam pauperis inimici flagellis
cecidit et reus est iniuriarum: nam factum eius modestum esse nemo dixerit,
fortasse ut sit tutum optinebit.
101. Quod si
pars expositionis pro nobis, pars contra nos erit, miscenda sit an separanda
narratio cum ipsa causae condicione deliberandum est. Nam si plura sunt
quae nocent, quae prosunt obruentur. Itaque tunc dividere optimum erit, et iis
quae partem nostram adiuvabunt expositis et confirmatis adversus reliqua uti
remediis de quibus supra dictum est.
102. Si plura proderunt, etiam
coniungere licebit, ut quae obstant in mediis velut auxiliis nostris posita
minus habeant virium. Quae tamen non erunt nuda ponenda, sed ut et nostra
aliqua argumentatione firmemus et diversa cur credibilia non sint adiciamus,
quia nisi distinxerimus verendum est ne bona nostra permixtis malis
inquinentur.
103. Illa quoque de narratione
praecipi solent, ne qua ex ea fiat excursio, ne avertatur a iudice sermo, ne
alienae personae vocem demus, ne argumentemur; adiciunt quidam etiam, ne utamur
adfectibus: quorum pleraque sunt frequentissime custodienda, immo numquam nisi
ratio coegerit mutanda.
104. Ut sit expositio perspicua
et brevis, nihil quidem tam raro poterit habere rationem quam excursio: nec
umquam debebit esse nisi brevis et talis ut vi quadam videamur adfectus velut
recto itinere depulsi,
105. qualis est Ciceronis circa
nuptias Sasiae: "O mulieris scelus incredibile et praeter hanc unam in
omni vita inauditum! O
libidinem effrenatam et indomitam! O audaciam singularem! Nonne timuisse, si
minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque illas
nuptiales, non limen cubiculi, non cubile filiae, non parietes denique ipsos,
superiorum testes nuptiarum?"
106. Sermo vero
aversus a iudice et brevius indicat interim et coarguit magis: qua de re idem
quod in prohoemio dixeram sentio, sicut de prosopopoeia quoque, qua tamen non
Servius modo sulpicius utitur pro Aufidia: "somnone te languidum an gravi
lethargo putem pressum?", sed M. quoque tullius circa navarchos (nam ea
quoque rei expositio est): "ut adeas, tantum dabis" et reliqua.
107. Quid? pro
Cluentio Staieni Bulbique conloquium nonne ad celeritatem plurimum et ad fidem
confert? Quae ne fecisse inobservantia quadam videatur, quamquam hoc in illo
credibile non est, in Partitionibus praecipit ut habeat narratio suavitatem,
admirationes, exspectationes, exitus inopinatos, conloquia personarum, omnes
adfectus.
108.
Argumentabimur in narratione, ut dixi, numquam: argumentum ponemus aliquando,
quod facit pro Ligario Cicero cum dicit sic eum provinciae praefuisse ut ei
pacem esse expediret. Inseremus expositioni et brevem cum res poscet
defensionem et rationem factorum; neque enim narrandum est tamquam testi,
109.
sed tamquam patrono. Rei ordo per se talis est: "Q. Ligarius legatus
110.
Considio profectus". Quid
ergo M. tullius? "Q. enim" inquit "Ligarius, cum esset nulla
belli suspicio, legatus in Africam C. Considio profectus est";
111. et alibi:
"non modo nullum ad bellum, sed ne ad minimam quidem suspicionem
belli". Et cum esset indicaturo satis "Q. Ligarius nullo se inplicari
negotio passus est", adiecit "domum spectans, ad suos redire
cupiens". Ita quod exponebat et ratione fecit credibile et adfectu
quoque implevit.
112. Quo magis miror eos qui non
putant utendum in narratione adfectibus. Qui si hoc dicunt "non diu neque
ut in epilogo", mecum sentiunt: effugiendae sunt enim morae. Ceterum cur
ego iudicem nolim dum doceo etiam movere? cur, quod in summa sum actionis
petiturus, non in primo statim rerum ingressu, si fieri potest, consequar? cum
praesertim etiam in probationibus faciliorem sim animum eius habiturus
occupatum vel ira vel miseratione.
113. An non M. tullius circa
verbera civis Romani omnis brevissime movit adfectus, non solum condicione
ipsius, loco iniuriae, genere verberum, sed animi quoque commendatione? summum
enim virum ostendit, qui cum virgis caederetur non ingemuerit, non rogaverit,
sed tantum civem se Romanum esse cum invidia caedentis et fiducia iuris
clamaverit.
114.
Quid? Philodami casum nonne cum per totam expositionem incendit invidia tum in
supplicio ipso lacrimis implevit, cum flentis non tam narraret quam ostenderet
patrem de morte filii, filium de patris? Quid
ulli epilogi possunt magis habere miserabile?
115. Serum est
enim advocare iis rebus adfectum in peroratione quas securus narraveris:
adsuevit illis iudex iamque eas sine motu mentis accipit quibus commotus novis
non est; et difficile est mutare habitum animi semel constitutum.
116. Ego vero
(neque enim dissimulabo iudicium meum, quamquam id quod sum dicturus exemplis
magis quam praeceptis ullis continetur) narrationem, ut si ullam partem
orationis, omni qua potest gratia et venere exornandam puto. Sed plurimum
refert quae sit natura eius rei quam exponimus.
117. In parvis ergo, quales sunt
fere privatae, sit ille pressus et velut adplicitus rei cultus, in verbis summa
diligentia: quae in locis impetu feruntur et circumiectae orationis copia
latent, hic expressa et, ut vult Zenon, "sensu tincta" esse debebunt:
compositio dissimulata quidem, sed tamen quam iucundissima:
118. figurae non illae poeticae
et contra rationem loquendi auctoritate veterum receptae (nam debet esse quam
purissimus sermo), sed quae varietate taedium effugiant et mutationibus animum
levent, ne in eundem casum, similem compositionem, pares elocutionum tractus
incidamus. Caret enim ceteris lenociniis expositio et, nisi
commendetur hac venustate, iaceat necesse est.
119. Nec in ulla parte intentior
est iudex, eoque nihil recte dictum perit. Praeterea nescio quo modo etiam credit facilius quae
audienti iucunda sunt, et voluptate ad fidem ducitur.
120. Ubi vero
maior res erit, et atrocia invidiose et tristia miserabiliter dicere licebit,
non ut consumantur adfectus sed ut tamen velut primis lineis designentur, ut
plane qualis futura sit imago rei statim appareat.
121. Ne
sententia quidem velut fatigatum intentione stomachum iudicis reficere
dissuaserim, maxime quidem brevi interiectione, qualis est illa: "fecerunt
servi Milonis quod suos quisque servos in tali re facere voluisset",
interim paulo liberiore, qualis est illa: "nubit genero socrus nullis
auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium".
122. Quod cum
sit factum iis quoque temporibus quibus omnis ad utilitatem potius quam
ostentationem componebatur oratio et erant adhuc severiora iudicia, quanto nunc
faciendum magis, cum in ipsa capitis aut fortunarum pericula inrupit voluptas?
cui hominum desiderio quantum dari debeat alio loco dicam: interim aliquid
indulgendum esse confiteor.
123. Multum confert
adiecta veris credibilis rerum imago, quae velut in rem praesentem perducere
audientis videtur, qualis est illa M. Caeli in Antonium descriptio:
"namque ipsum offendunt temulento sopore profligatum, totis praecordiis
stertentem ructuosos spiritus geminare, praeclarasque contubernales ab omnibus
spondis transversas incubare et reliquas circum iacere passim:
124. quae tamen
exanimatae terrore, hostium adventu percepto, excitare Antonium conabantur,
nomen inclamabant, frustra a cervicibus tollebant, blandius alia ad aurem
invocabat, vehementius etiam nonnulla, feriebat: quarum cum omnium vocem
tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum amplexu petebat: neque dormire
excitatus neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus
centurionum concubinarumque iactabatur". Nihil his neque credibilius fingi
neque vehementius exprobrari neque manifestius ostendi potest.
125. Ne illud
quidem praeteribo, quantam adferat fidem expositioni narrantis auctoritas, quam
mereri debemus ante omnia quidem vita, sed et ipso genere orationis: quod quo
fuerit gravius ac sanctius, hoc plus habeat necesse est in adfirmando ponderis.
126. Effugienda
igitur in hac praecipue parte omnis calliditatis suspicio, neque enim se usquam
custodit magis iudex: nihil videatur fictum, nihil sollicitum: omnia potius a
causa quam ab oratore profecta credantur. At hoc pati non possumus,
127. et perire artem putamus
nisi appareat, cum desinat ars esse si apparet. Pendemus ex laude atque hanc
laboris nostri ducimus summam: ita quae circumstantibus ostentare volumus,
iudicibus prodimus.
128. Est quaedam etiam repetita
narratio, quae epidiegesis dicitur, sane res declamatoria magis quam forensis,
ideo autem reperta ut, quia narratio brevis esse debet, fusius et ornatius res
posset exponi, quod fit vel invidiae gratia vel miserationis. Id et raro
faciendum iudico neque sic umquam ut totus ordo repetatur; licet enim per
partes idem consequi. Ceterum qui uti epidiegesei volet, narrationis loco rem
stringat, et, contentus indicare quid facti sit, quo sit modo factum plenius se
loco suo expositurum esse promittat.
129. Initium narrationis quidam
utique faciendum a persona putant, eamque si nostra sit ornandam, si aliena
infamandam statim. Hoc sane frequentissimum est, quia personae sunt inter quas
litigatur.
130. Sed hae quoque interim cum
suis accidentibus ponendae, cum id profuturum est, ut: "A. Cluentius
Habitus fuit pater huiusce, iudices, homo non solum municipii Larinatis, ex quo
erat, sed regionis illius et vicinitatis virtute existimatione nobilitate
princeps";
131. interim sine his ut:
"Q. enim Ligarius cum esset"; frequenter vero et a re, sicut pro
tullio Cicero: "fundum habet in agro Thurino M. tullius paternum", Demosthenes
pro Ctesiphonte: tou gar phokikou systantos polemou.
132. De fine narrationis cum iis
contentio est qui perduci expositionem volunt eo unde quaestio oritur:
"his rebus ita gestis P. Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo,
de vi hominibus armatis, sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset
restitueret": deinde: "restituisse se dixit: sponsio facta est: hac
de sponsione vobis iudicandum est". Id
a petitore semper fieri potest, a defensore non semper.
|