1. Ordine ipso
narrationem sequitur confirmatio; probanda sunt enim quae propter hoc
exposuimus. Sed priusquam ingrediar hanc partem, pauca mihi de quorundam
opinione dicenda sunt. Plerisque moris est, prolato rerum ordine, protinus
utique in aliquem laetum ac plausibilem locum quam maxime possint favorabiliter
excurrere.
2. Quod quidem
natum ab ostentatione declamatoria iam in forum venit, postquam agere causas
non ad utilitatem litigatorum sed ad patronorum iactationem repertum est, ne,
si pressae illi qualis saepius desideratur narrationis gracilitati coniuncta
argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi voluptatibus oratio
refrigescat.
3. In quo
vitium illud est, quod sine discrimine causarum atque utilitatis hoc tamquam
semper expediat aut etiam necesse sit faciunt, eoque sumptas ex iis partibus
quarum alius erat locus sententias in hanc congerunt, ut plurima aut iterum
dicenda sint aut, quia [alia] alieno loco dicta sunt, dici suo non possint.
4. Ego autem
confiteor hoc exspatiandi genus non modo narrationi sed etiam quaestionibus vel
universis vel interim singulis opportune posse subiungi cum res postulat aut
certe permittit, atque eo vel maxime inlustrari ornarique orationem, sed si
cohaeret et sequitur, non si per vim cuneatur et quae natura iuncta erant
distrahit.
5. Nihil enim
tam est consequens quam narrationi probatio, nisi excursus ille vel quasi finis
narrationis vel quasi initium probationis est. Erit ergo illi nonnumquam locus,
ut, si expositio circa finem atrox fuerit, prosequamur eam velut erumpente
protinus indignatione.
6. Quod tamen
ita fieri oportebit si res dubitationem non habebit: alioqui prius est quod
obicias verum efficere quam magnum, quia criminum invidia pro reo est priusquam
probatur; difficillima est enim gravissimi cuiusque sceleris fides.
7. Item fieri
non inutiliter potest ut, si merita in adversarium aliqua exposueris, in ingratum
inveharis, aut, si varietatem criminum narratione demonstraveris, quantum ob ea
periculum intentetur ostendas.
8. Verum haec
breviter omnia; iudex enim ordine audito festinat ad probationem et quam primum
certus esse sententiae cupit. Praeterea cavendum est ne ipsa expositio
vanescat, aversis in aliud animis et inani mora fatigatis.
9. Sed ut non
semper est necessaria post narrationem illa procursio, ita frequenter utilis
ante quaestionem praeparatio, utique si prima specie minus erit favorabilis, si
legem asperam tuebimur aut poenarias actiones inferemus. Est hic locus velut
sequentis exordii ad conciliandum probationibus nostris iudicem, mitigandum,
concitandum. Quod liberius Hic et vehementius fieri potest quia iudici nota iam
causa est.
10. His igitur
velut fomentis, si quid erit asperum,praemolliemus, quo facilius aures iudicum
quae post dicturi erimus admittant, ne ius nostrum oderint; nihil enim facile
persuadetur invitis.
11. Quo loco
iudicis quoque noscenda natura est, iuri magis an aequo sit adpositus: proinde
enim magis aut minus erit hoc necessarium. Ceterum res eadem et post quaestionem
perorationis vice fungitur.
12. Hanc partem
parekbasin vocant Graeci, Latini egressum vel egressionem. Sed hae sunt plures,
ut dixi, quae per totam causam varios habent excursus, ut laus hominum
locorumque, ut descriptio regionum, expositio quarundam rerum gestarum vel
etiam fabulosarum.
13. Quo ex
genere est in orationibus contra Verrem compositis Siciliae laus, Proserpinae
raptus, pro C. Cornelio popularis illa virtutum Cn. Pompei commemoratio: in
quam in ille divinus orator, veluti nomine ipso ducis cursus dicendi teneretur,
abrupto quem inchoaverat sermone devertit actutum.
14.
Parekbasis est, ut mea quidem fert opinio, alicuius rei, sed ad utilitatem
causae pertinentis, extra ordinem excurrens tractatio. Quapropter non video cur
hunc ei potissimum locum adsignent qui rerum ordinem sequitur, non magis quam
illud, cur hoc nomen ita demum proprium putent si aliquid in digressu sit
exponendum, cum tot modis a recto itinere declinet oratio.
15.
Nam quidquid dicitur praeter illas quinque quas fecimus partes egressio est:
indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum
refutatio, similia his, quae non sunt in quaestione: omnis amplificatio,
minutio, omne adfectus genus: atque ea quae maxime iucundam et ornatam faciunt
orationem, de luxuria, de avaritia, de religione, de officiis; quae cum sunt
argumentis subiecta similium rerum, quia cohaerent egredi non videntur:
16.
sed plurima sunt quae rebus nihil secum cohaerentibus inseruntur, quibus iudex
reficitur admonetur placatur rogatur laudatur. Innumerabilia sunt haec, quorum alia sic praeparata
adferimus, quaedam ex occasione vel necessitate ducimus si quid nobis agentibus
novi accidit, interpellatio, interventus alicuius, tumultus.
17. Unde
Ciceroni quoque in prohoemio, cum diceret pro Milone, degredi fuit necesse, ut
ipsa oratiuncula qua usus est patet. Potest autem paulo longius exire qui
praeparat aliquid ante quaestionem et qui finitae probationi velut
commendationem adicit: at qui ex media erumpit, cito ad id redire debet unde
devertit.
|