1. sunt qui
narrationi propositionem subiungant tamquam partem iudicialis materiae: cui
opinioni respondimus. Mihi autem propositio videtur omnis confirmationis
initium: quod non modo in ostendenda quaestione principali, sed nonnumquam
etiam in singulis argumentis poni solet, maximeque in iis quae epicheiremata
vocantur.
2. Sed nunc de
priore loquimur. Ea non semper uti necesse est. Aliquando enim sine
propositione quoque satis manifestum est quid in quaestione versetur, utique si
narratio ibi finem habet ubi initium quaestio, adeo ut aliquando subiungatur
expositioni quae solet in argumentis esse summa conectio: "haec si ut
exposui gesta sunt, iudices, insidiator superatus est, vi victa vis vel potius
oppressa virtute audacia est".
3. Nonnumquam
valde est utilis, praecipue ubi res defendi non potest et de iure quaeritur, ut
pro eo qui pecuniam privatam de templo sustulit: "sacrilegii agitur, de
sacrilegio cognoscitis", ut iudex intellegat id unum esse officii sui
quaerere, an id quod obicitur sacrilegium sit.
4. Item in
causis obscuris aut multiplicibus, nec semper propter hoc solum, ut sit causa
lucidior, sed aliquando etiam ut magis moveat. Movet autem si protinus
subtexantur aliqua quae prosint: "lex aperte scripta est, ut peregrinus
qui murum ascenderit morte multetur: peregrinum te esse certum est: quin ascenderis
murum non quaeritur: quid superest nisi ut te puniri oporteat?" Haec enim
propositio confessionem adversarii premit et quodam modo iudicandi moram
tollit, nec indicat quaestionem, sed adiuvat.
5. sunt autem propositiones et
simplices et duplices vel multiplices: quod accidit non uno modo. Nam et plura
crimina iunguntur, ut cum Socrates accusatus est quod corrumperet iuventutem et
novas superstitiones introduceret: et singula ex pluribus colliguntur, ut cum
legatio male gesta obicitur Aeschini quod mentitus sit, quod nil ex mandatis
fecerit, quod moratus sit, quod munera acceperit.
6. Recusatio quoque pluris
interim propositiones habet, ut contra petitionem pecuniae: "male petis:
procuratorem enim tibi esse non licuit: sed neque illi cuius nomine litigas
habere procuratorem; sed neque est heres eius a quo accepisse mutuam dicor; sed
nec ipsi debui".
7. Multiplicari haec in
quantum libet possunt, sed rem ostendisse satis est. Hae si ponantur singulae
subiectis probationibus, plures sunt propositiones: si coniungantur, in
partitionem cadunt.
8. Est et nuda propositio,
qualis fere in coniecturalibus: "caedis ago", "furtum
obicio"; est ratione subiecta, ut: "maiestatem minuit C. Cornelius;
nam codicem tribunus plebis ipse pro contione legit". Praeter haec utimur
propositione aut nostra, ut: "adulterium obicio", aut adversarii, ut:
"adulterii mecum agitur", aut communi, ut: "inter me et
adversarium quaestio est uter sit intestato propior". Nonnumquam diversas
quoque iungimus: "ego hoc dico, adversarius hoc".
9. Habet interim vim
propositionis, etiamsi per se non est propositio, cum exposito rerum ordine
subicimus: "de his cognoscitis", ut sit haec commonitio iudicis, quo
se ad quaestionem acrius intendat et velut quodam tactu excitatus finem esse,
narrationis et initium probationis intellegat, et nobis confirmationem
ingredientibus ipse quoque quodam modo novum audiendi sumat exordium.
|