1. Partitio est nostrarum aut
adversarii propositionum aut utrarumque ordine conlocata enumeratio. Hac quidam
utendum semper putant, quod ea fiat causa lucidior et iudex intentior ac
docilior si scierit et de quo dicimus et de quo dicturi postea sumus.
2. Rursus quidam periculosum
id oratori arbitrantur duabus ex causis: quod nonnumquam et excidere soleant
quae promisimus et si qua in partiendo praeterimus occurrere: quod quidem
nemini accidet nisi qui plane vel nullo fuerit ingenio vel ad agendum nihil
cogitati praemeditatique detulerit.
3. Alioqui quae tam manifesta
et lucida est ratio quam rectae partitionis? Sequitur enim naturam ducem adeo ut memoriae id maximum sit
auxilium, via dicendi non decedere. Quapropter ne illos quidem probaverim qui
partitionem vetant ultra tris propositiones extendere: quae sine dubio, si
nimium sit multiplex, fugiet memoriam iudicis et turbabit intentionem, hoc
tamen numero velut lege non est alliganda, cum possit causa pluris desiderare.
4. Alia sunt
magis propter quae partitione non semper sit utendum: primum quia pleraque
gratiora sunt si inventa subito nec domo allata sed inter dicendum ex re ipsa
nata videantur, unde illa non iniucunda schemata: "paene excidit
mihi" et "fugerat me" et "recte admones"; propositis
enim probationibus omnis in relicum gratia novitatis praecerpitur.
5. Interim
vero etiam fallendus est iudex et variis artibus subeundus ut aliud agi quam
quod petimus putet. Nam est nonnumquam dura propositio, quam iudex si providit
non aliter praeformidat quam qui ferrum medici prius quam curetur aspexit: at
si re non ante proposita securum ac nulla denuntiatione in se conversum
intrarit oratio, efficiet quod promittenti non crederetur.
6. Interim
refugienda non modo distinctio quaestionum est, sed omnino tractatio:
adfectibus turbandus et ab intentione auferendus auditor. Non enim solum
oratoris est docere, sed plus eloquentia circa movendum valet. Cui rei contraria
est maxime tenuis illa et scrupulose in partis secta divisionis diligentia eo
tempore quo cognoscenti iudicium conamur auferre.
7. Quid quod
interim quae per se levia sunt et infirma, turba valent, ideoque congerenda
sunt potius, et velut eruptione pugnandum? Quod tamen rarum
esse debet et ex necessitate demum, cum hoc ipsum quod dissimile rationi est
coegerit ratio.
8. Praeter haec in omni
partitione est utique aliquid potentissimum, quod cum audivit iudex cetera
tamquam supervacua gravari solet. Itaque, si plura vel obicienda sunt vel
diluenda, et utilis et iucunda partitio est, ut quo quaque de re dicturi sumus
ordine appareat; at, si unum crimen varie defendemus, supervacua.
9. Ut si ita partiamur:
"dicam non talem esse hunc quem tueor reum ut in eo credibile videri
possit homicidium, dicam occidendi causam huic non fuisse, dicam hunc eo
tempore quo homo occisus est trans mare fuisse": omnia quae ante id quod
ultimum est exsequeris inania videri necesse est.
10. Festinat enim iudex ad id
quod potentissimum est, et velut obligatum promisso patronum, si est
patientior, tacitus appellat: si vel occupatus vel in aliqua potestate vel
etiam sic moribus compositus, cum convicio efflagitat.
11. Itaque non defuerunt qui
Ciceronis illam pro Cluentio partitionem improbarent, qua se dicturum esse
promisit primum neminem maioribus criminibus, gravioribus testibus in iudicium
vocatum quam Oppianicum: deinde praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus a
quibus condemnatus sit: postremo iudicium pecunia temptatum non a Cluentio, sed
contra Cluentium: quia, si probari posset quod est tertium, nihil necesse
fuerit dicere priora.
12. Rursus nemo tam erit aut
iniustus aut stultus quin eum fateatur optime pro Murena esse partitum:
"intellego, iudices, tris totius accusationis partis fuisse, et earum unam
in reprehensione vitae, alteram in contentione dignitatis, tertiam in
criminibus ambitus esse versatam". Nam sic et ostendit lucidissime causam
et nihil fecit altero supervacuum.
13. De illo quoque genere
defensionis plerique dubitant: "si occidi, recte feci, sed non
occidi"; quo enim pertinere prius si sequens firmum sit? Haec invicem
obstare et utroque utentibus in neutro haberi fidem. Quod sane in parte verum
est, et illo sequenti, si modo indubitabile est, [sit) solo utendum; at si quid
in eo quod est fortius timebimus,
14. utraque probatione nitemur.
Alius enim alio moveri solet; et qui factum putabit, iustum credere potest, qui
tamquam iusto non movebitur, factum fortasse non credet: ut certa manus uno
telo potest esse contenta, incerta plura spargenda sunt, ut sit et fortunae
locus.
15. Egregie vero Cicero pro
Milone insidiatorem primum Clodium ostendit, tum addidit ex abundanti, etiam si
id non fuisset, talem tamen civem cum summa virtute interfectoris et gloria
necari potuisse.
16. Neque illum tamen ordinem,
de quo prius dixi, damnaverim, quia quaedam, etiam si ipsa sunt dura, in id
tamen valent, ut ea molliant quae sequentur. Nec omnino sine ratione est quod
vulgo dicitur: inicum petendum ut aecum feras.
17. Quod tamen nemo sic
accipiat ut omnia credat audenda. Recte
enim Graeci praecipiunt non temptanda quae effici omnino non possint. Sed
quotiens hac de qua loquor duplici defensione utemur, id laborandum est, ut in
illam partem sequentem fides ex priore ducatur; potest enim videri qui tuto
etiam confessurus fuit mentiendi causam in negando non habere.
18. Et illud
utique faciendum est, ut, quotiens suspicabimur iudici aliam probationem
desiderari quam de qua loquimur, promittamus nos plene et statim de eo satis
esse facturos, praecipueque si de pudore agetur.
19. Frequenter
autem accidit ut causa parum verecunda iure tuta sit; de quo ne inviti iudices
audiant et adversi, frequentius sunt admonendi secuturam defensionem probitatis
ac dignitatis: exspectent paulum et agi ordine sinant.
20. Quaedam
interim nos et invitis litigatoribus simulandum est dicere, quod Cicero pro
Cluentio facit circa iudiciariam legem: nonnumquam quasi interpellemur ab iis
subsistere: saepe avertenda ad ipsos oratio, hortandi ut sinant nos uti nostro
consilio. Ita subrepetur animo iudicis, et, dum sperat probationem pudoris,
asperioribus illis minus repugnabit.
21. Quae cum
receperit, etiam verecundiae defensioni facilior erit. Sic utraque res invicem
iuvabit eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae attentior, circa
modestiam iuris probatione proclivior.
22. Sed ut non
semper necessaria aut utilis etiam partitio est, ita opportune adhibita
plurimum orationi lucis et gratiae confert. Neque enim solum id efficit, ut
clariora fiant quae dicuntur, rebus velut ex turba extractis et in conspectu
iudicum positis, sed reficit quoque audientem certo singularum partium fine,
non aliter quam facientibus iter multum detrahunt fatigationis notata
inscriptis lapidibus spatia.
23. Nam et exhausti laboris nosse
mensuram voluptati est, et hortatur ad reliqua fortius exsequenda scire quantum
supersit. Nihil enim longum videri necesse est in quo quid ultimum sit certum
est.
24. Nec inmerito multum ex
diligentia partiendi tulit laudis Q. Hortensius, cuius tamen divisionem in
digitos diductam nonnumquam Cicero leviter eludit. Nam est suus et in gestu
modus et vitanda utique maxime concisa nimium et velut articulosa partitio.
25. Nam et auctoritati plurimum
detrahunt minuta illa nec iam membra sed frusta: et huius gloriae cupidi, quo
subtilius et copiosius divisisse videantur, et supervacua adsumunt et quae
natura singularia sunt secant, nec tam plura faciunt quam minora: deinde cum fecerunt
mille particulas, in eandem incidunt obscuritatem contra quam partitio inventa
est.
26. Et divisa autem et simplex
propositio, quotiens utiliter adhiberi potest, primum debet esse aperta atque
lucida (nam quid sit turpius quam id esse obscurum ipsum quod in eum solum
adhibetur usum ne sint cetera obscura?), tum brevis nec ullo supervacuo onerata
verbo; non enim quid dicamus sed de quo dicturi simus ostendimus.
27. Optinendum etiam ne quid in
ea desit, ne quid supersit. superest autem sic fere, cum aut in species
partimur quod in genera partiri sit satis, aut genere posito subicitur species,
ut "dicam de virtute iustitia continentia", cum iustitia atque
continentia virtutis sint species.
28. Partitio prima est, quid
sit de quo conveniat, quid de quo ambigatur. In eo quod convenit, quid
adversarius fateatur, quid nos: in eo quo de ambigitur, [quae dicturi sumus]
quae nostrae propositiones, quae partis adversae. turpissimum vero non eodem
ordine exsequi quo quidque proposueris.
|