1. fuerant et clari quidem
auctores quibus solum videretur oratoris officium docere (namque et adfectus
duplici ratione excludendos putabant, primum quia vitium esset omnis animi
perturbatio, deinde quia iudicem a veritate depelli misericordia gratia ira
similibusque non oporteret: et voluptatem audientium petere, cum vincendi
tantum gratia diceretur, non modo agenti supervacuum, sed vix etiam viro dignum
arbitrabantur),
2. plures vero qui nec ab
illis sine dubio partibus rationem orandi summoverent, hoc tamen proprium atque
praecipuum crederent opus, sua confirmare et quae (ex) adverso proponerentur
refutare.
3. Utrumcumque est (neque enim
hoc loco meam interpono sententiam), hic erit liber illorum opinione maxime
necessarius, quo toto haec sola tractantur: quibus sane et ea quae de
iudicialibus causis iam dicta sunt serviunt.
4. Nam neque prohoemii neque
narrationis est alius usus quam ut huic iudicem praeparent, et status nosse
atque ea de quibus supra scripsimus intueri supervacuum foret nisi ad hanc
perveniremus.
5. Denique ex quinque quas
iudicialis materiae fecimus partibus quaecumque alia potest aliquando
necessaria causae non esse: lis nulla est cui probatione opus non sit. Eius
praecepta sic optime divisuri videmur ut prius quae in commune ad omnis
quaestiones pertinent ostendamus, deinde quae in quoque causae genere propria
sunt exsequamur.
|